Christianitatis latinae sermo et litterae institutiones II


Fecerunt itaque civitates duas amores duo, terrenam



Yüklə 1,73 Mb.
səhifə14/24
tarix26.11.2017
ölçüsü1,73 Mb.
#12446
1   ...   10   11   12   13   14   15   16   17   ...   24

Fecerunt itaque civitates duas amores duo, terrenam scilicet amor sui usque ad contemptum Dei, caelestem vero amor Dei usque ad contemptum sui.

Denique illa in se ipsa, haec in Domino gloriatur.

Illa enim quaerit ab hominibus gloriam:

huic autem Deus, conscientiae testis, maxima est gloria.

Illa in gloria sua exaltat caput suum:

haec dicit Deo suo: 'gloria mea, et exaltans caput meum' (Ps 3,4). Illi in principibus eius, vel in eis quas subiugat nationibus dominandi libido dominatur; in hac serviunt invicem in caritate, et praepositi consulendo, et subditi obtemperando.

Illa in suis potentibus diligit virtutem suam: haec dicit Deo suo: diligam te, Domine virtus mea (Ps 17,2).
22.30. “Pax itaque corporis est ordinata temperatura partium, pax animae inrationalis ordinata requies appetitionum, pax animae rationalis ordinata cognitionis actionisque consensio, pax corporis et animae ordinata vita et salus animantis, pax hominis mortalis et Dei ordinata in fide sub aeterna lege oboedientia, pax hominum ordinata concordia, pax domus ordinata imperandi atque oboediendi concordia cohabitantium, pax civitatis ordinata imperandi atque oboediendi concordia civium, pax caelestis civitatis ordinatissima

et concordissima societas fruendi Deo et invicem in Deo, PAX OMNIUM RERUM TRANQUILLITAS ORDINIS.158


De trinitate L. XV (a.399 419)
Meditatissimum opus philosophicum ac theologicum in I parte (L.I IV) de unitate Dei Trinitatis agit et ad extra operationibus; in II (L.V VIII) de relationibus divinis et de notione personae; in III (L.IX XV) vestigia Trinitatis inquiruntur in homine et in ceteris creaturis.

15.2. Deus quippe ipse quem quaerimus adiuvabit, ut spero, ne sit infructuosus labor noster,

et intellegamus quemadmodum dictum sit in Psalmo:

Laetetur cor quaerentium Dominum;



quaerite Dominum et confirmamini; quaerite faciem eius semper.

Videtur enim, quod semper quaeritur, numquam inveniri…



Fides quaerit, intellectus invenit.
Soliloquia

Cassiciaci cum matre, filio, fratre, sobrinis Lastidiano et Rustico, amicis Alipio, Licentio, Trigetio finguntur exarata.159


Deus, qui de nihilo mundum istum creasti,

quem omnium oculi sentiunt pulcherrimum, deus, qui malum non facis, et facis esse ne pessimum fiat, deus, qui paucis ad id quod vere est refugientibus ostendis malum nihil esse, deus, per quem universitas etiam cum sinistra parte perfecta est;

deus, a quo dissonantia usque in extremum nulla est,

cum deteriora melioribus concinunt, deus, quem amat omne, quod potest amare, sive sciens sive nesciens, deus, in quo sunt omnia, cui tamen universae creaturae nec turpitudo turpis est nec malitia nocet nec error errat, deus, qui nisi mundos verum scire noluisti,

deus,

pater veritatis, pater sapientiae,



pater verae summaeque vitae, pater beatitudinis, pater boni et pulchri, pater intelligibilis lucis, pater evigilationis atque illuminationis nostrae, pater pignoris, quo admonemur redire ad te:

TE INVOCO,

deus veritas,

in quo et a quo et per quem vera sunt,

quae vera sunt omnia, deus sapientia, in quo et a quo et per quem sapiunt,

quae sapiunt omnia, deus vera et summa vita, in quo et a quo et per quem vivunt,

quae vere summeque vivunt omnia, deus beatitudo, in quo et a quo et per quem beata sunt,

quae beata sunt omnia, deus bonum et pulchrum,

in quo et a quo et per quem bona et pulchra sunt, quae bona et pulchra sunt omnia, deus intelligibilis lux, in quo et a quo et per quem intelligibiliter lucent, quae intelligibiliter lucent omnia, deus, cuius regnum est totus mundus, quem sensus ignorat, deus, de cuius regno lex etiam in ista regna describitur, deus, a quo averti: cadere, in quem converti: resurgere,

in quo manere: consistere est, deus, a quo exire: emori, in quem redire: reviviscere,

in quo habitare: vivere est

deus, quem nemo amittit nisi deceptus, quem nemo quaerit nisi admonitus,

quem nemo invenit nisi purgatus, deus, quem relinquere hoc est quod perire, quem attendere hoc est quod amare,

quem videre hoc est quod habere, deus, cui nos fides excitat, spes erigit, caritas iungit, deus, per quem vincimus inimicum:

TE DEPRECOR, deus, per quem accepimus, ne omnino periremus, deus, a quo admonemur ut vigilemus, deus, per quem a malis bona separamus, deus, per quem mala fugimus et bona sequimur, deus, per quem non cedimus adversitatibus, deus, per quem bene servimus et bene dominamur, deus, per quem discimus aliena esse,

quae aliquando nostra, et nostra esse,

quae aliquando aliena putabamus, deus, per quem malorum escis atque illecebris non haeremus, deus, per quem nos res minutae non minuunt

deus, per quem melius nostrum deteriori subiectum non est, deus, per quem mors absorbetur in victoriam, deus, qui nos convertis, deus, qui nos eo quod non est exuis et eo quod est induis, deus, qui nos exaudibiles facis, deus, qui nos munis, deus, qui nos in omnem veritatem inducis, deus, qui nobis omnia bona loqueris…

deus, qui nos revocas in viam, deus, qui nos deducas ad ianuam, deus, qui facis ut pulsantibus aperiatur, deus, qui nobis das panem vitae, deus, per quem sitimus potum, quo hausto numquam sitiamus, deus, qui arguis saeculum de peccato, de iustitia et de iudicio, deus, per quem nos non movent qui minime credunt, deus, per quem improbamus eorum errorem,

qui animarum merita nulla esse apud te putant, deus, per quem non servimus infirmis et egenis elementis deus, qui nos purgas et ad divina praeparas praemia:

ADVENI MIHI PROPITIUS.

tu, quidquid a me dictum est, unus deus, tu, tu veni mihi in auxilium,

una aeterna et vera substantia,

ubi nulla discrepantia, nulla confusio, nulla transitio,

nulla indigentia, nulla mors, ubi summa concordia, summa evidentia,

summa constantia, summa plenitudo, summa vita, ubi nihil deest, nihil redundat,

ubi qui gignit et quem gignit, unum est.

deus, cui serviunt omnia quae serviunt,

cui obtemperat omnis bona anima deus, cuius legibus rotantur poli, cursus suos sidera peragunt, sol exercet diem, luna temperat noctem omnisque mundus, per dies vicissitudine lucis et noctis,

per menses incrementis decrementisque lunaribus, per annos veris aestatis autumni et hiemis successionibus, per lustra perfectione cursus solaris, per magnos orbes recursu in ortus suos siderum magnam rerum constantiam, quantum sensibilis materia patitur,

temporum ordinibus replicationibusque custodit, deus, cuius legibus in aevo stantibus motus instabilis rerum mutabilium perturbatus esse non sinitur, frenisque circumeuntium saeculorum, semper ad similitudinem stabilitatis revocatur, deus, cuius legibus arbitrium animae liberum est, bonisque praemia et malis poenae fixis, per omnia necessitatibus distributae sunt, deus, a quo manant usque ad nos omnia bona,

a quo coercentur a nobis omnia mala, deus, supra quem nihil, extra quem nihil, sine quo nihil est, deus, sub quo totum est, in quo totum est, cum quo totum est, deus, qui fecisti hominem ad imaginem et similitudinem tuam,

quod qui se ipse novit agnoscit

EXAUDI, EXAUDI, EXAUDI ME, deus meus, domine meus, rex meus, pater meus,

causa mea, spes mea, res mea, honor meus, domus mea, patria mea, salus mea, lux mea, vita mea, exaudi, exaudi, exaudi me more illo tuo paucis notissimo.

iam te solum amo, te solum sequor, te solum quaero;

tibi soli servire paratus sum, quia tu solus iuste dominaris;

tui iuris esse cupio.

iube, quaeso, atque impera, quidquid vis, sed sana et aperi aures meas, quibus voces tuas audiam, sana et aperi oculos meos, quibus nutus tuos videam, expelle a me insaniam, ut recognoscam te,

dic mihi qua attendam, ut aspiciam te;

et omnia me spero, quae iusseris, esse facturum.

recipe, oro, fugitivum tuum, domine, clementissime pater.

iamiam satis poenas dederim, satis inimicis tuis, quos sub pedibus habes, servierim,

satis fuerim fallaciarum ludibrium.

accipe me, ab istis fugientem famulum tuum, quia et isti me, quando a te fugiebam, acceperunt alienum.

ad te mihi redeundum esse sentio; pateat mihi pulsanti ianua tua;

quomodo ad te perveniatur, doce me.

nihil aliud habeo quam voluntatem;

nihil aliud scio nisi fluxa et caduca spernenda esse,

certa et aeterna requirenda.

hoc facio, pater, quia hoc solum novi;

sed unde ad te perveniatur ignoro.

tu mihi suggere, tu ostende, tu viaticum praebe.

si fide te inveniunt qui ad te refugiunt, fidem da;

si virtute, virtutem; si scientia, scientiam.

auge in me fidem, auge spem, auge caritatem.

o admiranda et singularis bonitas tua!

Ad te ambio, et quibus rebus ad te ambiatur, a te rursum peto.

tu enim si deseris, peritur; sed non deseris, quia tu es summum bonum, quod nemo recte quaesivit et minime invenit, omnis autem recte quaesivit, quem tu recte quaerere fecisti.

fac me, pater, quaerere te, vindica me ab errore,

quaerenti te mihi nihil aliud pro te occurrat.

si nihil aliud desidero quam te, inveniam te iam, quaeso, pater;

si autem est in me superflui alicuius appetitio,

tu ipse me munda et fac idoneum ad videndum te.
DIALECTICA

Sunt qui Augustinum pastorem ac doctorem magis habeant sc. theologum mysticum et philosophum quam rhetorem. Attamen primas partes figura rhetorica antithesis habet in universa eius doctrina, magis ad flectendum quam ad docendum apparata.

Dialectica160 corpus-spiritus ceteras figuras vincit contra manichaeos et donatistas, ad platonicorum autem extollendas sententias.

Dialectica ratio fides novam humanitatem creat, per doctrinae Christianae explanationem et per paganae culturae redemptionem: ‘Caelestis civitas ex omnibus gentibus cives evocat non curans quidquid in moribus, legibus, institutisque diversum est, nihil eorum rescindens nec destruens, imo etiam servans ac sequens: quod licet diversum in diversis nationibus, ad unum tamen eundemque finem terrenae pacis intenditur, si religionem quam unus summus et verus Deus colendus docetur, non impedit’ (Civ. 19,17).

Dialectica homo-Deus creat ‘anthropotheologiam’ :
Homo hominem uidere potest, homo hominem sequi non debet.

deus sequendus erat, qui uideri non poterat:

homo sequendus non erat, qui uideri poterat.

ut ergo exhiberetur homini, et qui ab homine uideretur, et quem homo sequeretur, deus factus est homo.

O homo, propter quem deus factus est homo, aliquid magnum te credere debes:

sed descende, ut ascendas;

quia et deus descendendo factus est homo.

adhaeresce medicamento tuo, Ignatius imitare magistrum tuum, Clemens agnosce dominum tuum, Origenes amplectere fratrem tuum, Chrysostomus intellige deum tuum. Ambrosius hoc ille tantus et tantillus, uermis, non homo;

sed per quem factus est homo (Serm. 380).
Dialectica intus-foras vitam asceticam arcte copulat cum Incarnationis mysterio: "Noli foras ire, in te ipsum redi; in interiore homine habitat veritas; et si tuam naturam mutabilem inveneris, transcende et teipsum" (V.r. 39,72). Veritas inhabitans in homine est testimonium illius veritatis quae est Deus. Transcendens seipsum ponit homo veritatem ut normam absolutam navitatis: "Illuc ergo tende unde ipsum lumen rationis accenditur". Intellectus quaerens veritatem et voluntas quaerens amorem, ad unitatem deducunt vitam, quae una est contemplatio et amor.

Dialectica libertas gratia locum suum homini tribuit: "Qui ergo fecit te sine te, non te iustificat sine te. Ergo fecit nescientem, iustificat volentem".161 "Si igitur non est Dei gratia, quomodo salvat mundum? et si non est liberum arbitrium, quomodo iudicat mundum?".162 "Non igitur Deus impossibilia iubet; sed iubendo admonet et facere quod possis, et petere quod non possis".163

Dialectica tempus aeternitas hominis vitam componit cum Aeterno et Absoluto Divino. Pulchritudo praesentis 'nunc' maior erit in 'ibi' eschatologico: "Nihil indecorum erit ibi, summa pax erit, nihil discordans, nihil monstruosum, nihil quod offendat adspectum, in omnibus Deus laudabitur".164 'Maximum sabbatum' non est tempus otiosum oppositum negotio, sed 'tempus sacrum', quo benedictionibus divinis et divina complebimur sanctitate - i)sa/ggeloj bi/oj - praeludium et primitiae 'immutationis angelicae'.

Dialectica exegesis-lectio165 videtur laborare Graecitatis biblicae et Hebraici sermonis imperfecta scientia, Augustino ipso testante: "Ego quidem Graecae linguae perparum adsecutus sum et prope nihil".166 Tamen in unum copulat pervestigandi rationes et vias: criticam - diorqiko/n   et exegeticam - e(ceghtiko/n – et declarativam terminorum - glwssematiko/n, nullum verbum praetermittens, quin mysteria omnia habens, Deum auctorem firmiter proclamans Scripturae Sanctae. Item enarratio rerum - i(storiko/n -, grammatica et rhetorica - texniko/n - metrica ars - metriko/n - et stilus - to\ prw/sopon et to\ le/gon in unum coalescunt, ut est apud Origenem et Alexandrinos exegetas, itaque Sacris Auctoribus illud (/Omhron e)k (Omh/rou safhni/zein peropportune applicetur: "Omne quod dicitur sive fit [in scripturis] aut per suam proprietatem cognoscitur [sensu litterali], aut significat aliquid figurate, aut certe habet utrumque: et propriam cognitionem et figuratam significationem".167 "Ista [verba Scripturae] forte et nos possumus maiore diligentia melius distinguere et alius peritior vel lumine cordis plenior; interim ne fraudemini, quantum ad verba attinet Scripturae, quod sentio loquor.168 Polisemia sensus litteralis adhibetur in monosemia fundamentali (fortasse interpretationum varietas spectat errorum varietatem).


Sermones

Elata voce Augustinus meditatur sed tacite et maximis sensibus cum Ecclesia colloquitur. Sermones eius enarrationes Psalmorum, explanationes Evangelicae, Tractatus sunt, lingua cotidiana, non raro autem exculta, sed ad audientium aures semper aptata. Sermones 363, a Maurinis in quattuor ordines distributi sunt: 183 homiliae biblicae, 88 sermones festivi, 69 sanctorum commemorationes, 23 varii, 138 novissime editi a G.Morin et 9 a C.Lambot.

Symbolismo late utitur.169

Marta et Maria pervenire debent illuc ubi est Verbum in aeternum: “Maria meliorem partem elegit: non tu malam, sed ista meliorem. Unde meliorem? Quia tu circa multa, illa circa unum… Multa sunt, quae facta sunt; unus qui fecit”.170

“Et exierunt omnes, remansit solus et sola, remansit creator et creatura, remansit miseria et misericordia“.171

“Dicit mihi homo: ‘Intelligam ut credam’; respondeo: ‘Crede ut intelligas’; ‘Intellige ut credas, verbum meum; crede ut intelligas Verbum Dei’.172


Epistulae (Servus Ecclesiae)
Maurini Epistulas 270 numerant, quarum 47 ab aliis ad Augustinum missae et 6 ad amicos eius.173

Cum doctis viris et cum plebe, cum Paganis, Manichaeis, Donatistis, Iudaeis et cum christianis colloquitur, privatas quaestiones universales faciens theologiae, philosophiae, historiae, exegesis, liturgiae, ut destinatarii non singuli sed omnes homines videantur. Nec tantum pastoralis navitatis invenitur sed historicum quoque testimonium, litterarium, autobiographicum, quod Confessiones complet.


Augustini Latinitas

Sermo Augustinianus174 non idem est in eius operibus, sunt quae traditioni rhetoricae paganae innituntur: "Adhuc saecularium litterarum inflatus consuetudine scripsi", sunt quae novam fidem declarant: "Et factum est, eruisti linguam meam, unde iam erueras cor meum" (Retr. prol).

Pagana vox reparator adhibetur usque ad a.392, deinde salvator (Fid.Symb. 6) neque caret haesitatione: "Christus, Iesus, id est Christus Salvator. Hoc est enim Latine Iesus. Nec quaerant grammatici quam sit Latinum, sed Christiani quam verum. Salus enim Latinum nomen est. Salvare et salvator non fuerunt haec Latina antequam veniret salvator: quando ad Latinos venit, et haec Latina fecit".175 Item: "Qui est Hebraice Iesus, Graece σωτη/ρ, nostra autem locutione salvator: quod verbum Latina lingua antea non habebat, sed habere poterat, sicut potuit, quando voluit".176 Neque uti puduit uti voce exorcizare,177 exuere178 et theoretice asseverare: "Licet enim cuique rei incognitae, quae nullum habet usitatum nomen, quodlibet nomen imponere".179

Minucius et Lactantius spernunt communia et vulgaria verba sed Augustinus in unum copulat rhetoricam traditionis et biblicum sermonem.

Eloquentiam et rhetoricam utiles proclamavit sed ut instrumenta, quaerenda non per se sed veritatis ergo; non enim necessaria sunt Christiano oratori: sufficit biblica lectio et sufficiunt Christiani auctores.

Si compares quantum illi biblica Latinitas fastidiosa evasisset facile conversionem altissimam in eius mente evenisse credas : "Saepe et verba non latina dico ut vos intellegatis";180 "Melius est reprehendant nos grammatici quam non intelligant populi".181

In opere De Civitate Dei componit excultum cum Christiano sermone: periodi sunt longiores et complexae cum clausulis; parum frequens est usus coniunctionis 'quod' et 'quia' pro accusativo et infinito.182 De primis autem operibus ad legem rhetoricae a se scriptis severe iudicavit.183

In sermonibus ad populum genus dicendi conloquentem non eloquentem facit et Ciceronem sequitur declarans tres esse fines sermonum: docere, delectare, movere.184

Admoniti sumus cantare domino canticum novum.

Homo novus novit canticum novum.

Canticum res est hilaritatis, et si diligentius consideremus

res est amoris.

Qui ergo novit novam vitam amare, novit canticum novum cantare.

Quae sit ergo vita nova, commonendi sumus propter canticum novum.

Ad unum enim regnum pertinent omnia, homo novus, canticum novum, testamentum novum.

Ergo homo novus,

et cantabit canticum novum,

et pertinebit ad testamentum novum.185


Fortuna

Fortunam innumeri codices testantur.186 Nonnullae sententiae et doctrinae factae sunt Ecclesiae patrimonium universale. Oxymoron frequentatissimum est et tempus vincit, ut, e.c. docta ignorantia.187 De qua ipse: "Verumtamen – inquit - quoniam ipsa [sc. vita beata] est pax, quae praecellit omnem intellectum, etiam ipsam in oratione poscendo, quid oremus, sicut oportet, nescimus. Quod enim sicuti est cogitare non possumus, utique nescimus; sed quidquid cogitanti occurrerit, abicimus, respuimus, improbamus, non hoc esse quod quaerimus novimus, quamvis illud nondum quale sit noverimus. Est ergo in nobis quaedam, ut ita dicam, docta ignorantia, sed docta Spiritu Dei qui adiuvat infirmitatem nostram".

Florilegium


  1. Adde caritatem, prosunt omnia, detrahe caritatem, nihil prosunt cetera. Aggiungi la carità: sono utili tutte le cose; sottrai la carità: a nulla giovano tutte le altre cose. (Serm. 138, 2).

  2. Ante mortem ne laudes hominem quemquam. Prima che muoia, non lodare nessuno. (En. in ps. 99, 11).

  3. Audite me, o pauperes: quid non habetis, si Deum habetis? Audite me, o divites: quid habetis, si Deum non habetis? Ascoltatemi, voi poveri: Che vi manca, se possedete Dio? Ascoltatemi, voi ricchi: Che avete, se non avete Dio? (Serm. 311, 18, 15).

  4. Beatus qui amat te et amicum in te et inimicum propter te. Solus enim nullum carum amittit cui omnes in illo cari sunt, qui non amittitur. Beato chi ama te e l'amico in te e il nemico per te. Non perde nessuna persona cara solo colui al quale sono tutti cari nell'unico che non si può perdere, te. (Confess. 4, 9, 14)

  5. Da quod iubes et iube quod vis. Da' ciò che comandi e comanda ciò che vuoi. (Confess. 10, 29, 40. 31, 45)

  6. Definitio brevis et vera virtutis ordo est amoris. Una definizione breve e vera della virtù è l'ordine dell'amore. (De civ. Dei 15, 22).

  7. Deum non vides. Ama, et habes. Tu non vedi Dio. Ama e lo possiedi. (Serm. 34, 5).

  8. Deus Christus patria est quo imus; homo Christus via est qua imus. Cristo Dio è la patria dove siamo diretti; Cristo uomo è la via per la quale procediamo. (Serm. 123, 3, 3).

  9. Deus non deserit si non deseratur. Dio non abbandona se non è abbandonato. (De nat. et gr. 26, 29).

  10. Deus semper idem, noverim me, noverim te. O Dio che sei sempre lo stesso, che io abbia conoscenza di me, che io abbia conoscenza di te. (Solil. 2, 1, 1).

  11. Ego vero Evangelio non crederem, nisi me catholicae Ecclesiae commoveret auctoritas. Io stesso non crederei al vangelo se non fossi mosso dall'autorità della Chiesa cattolica. (Contra ep. Man. 5, 6).

  12. Erit enim voluntas tua libera, si fuerit pia. Eris liber, si fueris servus, liber peccati, servus iustitiae. La tua volontà sarà veramente libera se sarà credente. Sarai libero, se sarai schiavo, libero dal peccato, schiavo della giustizia. (In Io. Ev. tr. 41, 8).

  13. Et ipsa est beata vita: gaudere ad te, de te, propter te. E questa è la vita beata: godere presso di te, di te e a motivo di te. (Confess. 10, 22, 32).

  14. Factus eram ipse mihi magna quaestio. Ero diventato io stesso per me stesso un gran problema. (Confess. 4, 4, 9).

  15. Fecisti nos ad te et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te. Ci hai fatti per te, o Signore, e il nostro cuore non ha posa finché non riposa in te. (Confess. 1, 1, 1).

  16. Habet semper unde det cui plenum pectus est caritatis. Ha sempre qualcosa da donare colui il cui petto è pieno di carità. (En. in ps. 36, d. 2, 13).

  17. Hoc est Deus gratis amare, de Deo Deum sperare. Questo è amare Dio disinteressatamente, sperare Dio da Dio. (Serm. 334, 3).

  18. Honor te debet quaerere, non tu ipsum. L'onore deve venire in cerca di te, non tu dell'onore. (Serm. 39, 2).

  19. Ibi vacabimus et videbimus; videbimus et amabimus; amabimus et laudabimus. Ecce quod erit in fine sine fine. Nam quis alius noster finis, nisi pervenire ad regnum, cuius nullus est finis? Là ci riposeremo e vedremo; vedremo e ameremo; ameremo e loderemo. Ecco quale sarà la fine senza fine. (De civ. Dei 22, 30. 5).

  20. In concordia Christi omnes una anima sumus. Nell'unione dell'amore di Cristo siamo tutti una sola anima. (En. in ps. 62, 5).

  21. In eo quod amatur, aut non laboratur, aut et labor amatur. Quando si ama, non si si fatica, o, se si fatica, questa stessa fatica è amata. (De bono vid. 21, 26).

  22. In persecutione militia, in pace constantia coronatur. In tempo di persecuzione è premiato il combattimento, in tempo di pace è premiata la perseveranza. (Serm. 303, 2).

  23. Intellectus enim merces est fidei. Ergo noli quaerere intelligere ut credas, sed crede ut intelligas. La comprensione è la ricompensa della fede. Perciò non cercare di capire per credere, ma piuttosto credi per capire. (In Io. Ev. tr. 29, 6).

  24. Intellegat non se esse episcopum, qui praeesse dilexerit, non prodesse. Non è vescovo chi ama essere capo senza essere utile. (De civ. Dei 19, 19).

  25. Interior ergo magister est qui docet: Christus docet, inspiratio ipsius docet. È interiore il maestro che veramente insegna: Cristo insegna, la sua ispirazione insegna. (In Io. Ep. tr. 3, 13).

  26. Invocas Deum quando in te vocas Deum. Invochi Dio quando chiami Dio dentro di te. (En. in ps. 30, II, d. 3. 4).

  27. Itaque martyres non facit poena, sed causa. Ciò che fa i martiri non è la pena, ma la causa. (En. in ps. 34, d. 2, 13).

  28. Longa vita, nihil aliud quam longa infirmitas. Una lunga vita non è altro che una lunga malattia. (Serm. 80, 2).

  29. Magistrum enim unum omnes habemus, et in una schola condiscipuli sumus. Tutti noi abbiamo un solo masestro, e tutti siamo condiscepoli in una medesima scuola. (In Io. Ev. tr. 16, 3).

  30. Magnus esse vis, a minimo incipe. Cogitas magnam fabricam construere celsitudinis, de fundamento prius cogita humilitatis. Vuoi essere alto? Comincia dal più basso. Se pensi di costruire l'edificio alto della santita, prepara prima il fondamento dell'umiltà. (Serm. 69, 1, 1).

  31. Minus ordinata inquieta sunt, ordinantur et quiescunt. Fuori dell'ordine regna l'inquietudine, nell'ordine la quiete. (Confess. 13, 9, 10).

  32. Moriatur error, vivat homo. Muoia l'errore, l'uomo viva. (Serm. 182, 2, 3).

  33. Movet quidem corporis pulchritudo, sed intus quaeritur amoris vicissitudo. Il movente è la bellezza del corpo, ma quello che si cerca è lo scambio interno di amore. (Serm. 34, 4).

  34. Multi etiam qui aperte foris sunt, et haeretici appellantur, multis e bonis catholicis meliores sunt. Molti che sono fuori e sono chiamati eretici sono migliori di molti e buoni cattolici! (De bapt. 4, 3, 4).

  35. Nemo debet securus mori nisi qui novit sic mori ut mors in illo moriatur, vita coronatur. Nessuno morirà tranquillo se non chi sa di morire in guisa che per lui la morte avrà fine e la vita avrà il suo premio. (Serm. 64, 4).

  36. Neque enim, quia de superiore isto loco loquimur vobis, ideo magistri vestri sumus: ille est enim omnium magister, cuius cathedra est super omnes caelos; sub illo in una schola convenimus et vos et nos condiscipuli sumus. Non dunque per il fatto che vi parlo da un luogo posto più in alto, io sono vostro maestro. Egli infatti è il maestro di tutti, la cui cattedra è al di sopra di tutti i cieli. Sotto di lui siamo riuniti in una sola scuola, e voi e noi siamo condiscepoli. (Serm. 301/A, 2).

  37. Nihil in Ecclesia catholica salubrius fieri, quam ut rationem praecedat auctoritas. Non c'è nulla di più salutare nella Chiesa cattolica del primato dell'autorità sulla ragione. (De mor. Eccl. cath. 1, 25, 47).

  38. Noli foras ire, in teipsum redi, in interiore homine habitat veritas. Et si tuam naturam mutabilem inveneris, trascende et teipsum. Illuc ergo tende, unde ipsum lumen rationis accenditur. Non uscire fuori, rientra in te stesso: nell'uomo interiore abita la verità. E se scoprirai mutevole la tua natura, trascendi anche te stesso. Tendi là dove si accende la stessa luce della ragione. (De vera rel. 39, 72).

  39. Non enim erat tunc ubi non erat tempus. Infatti non c'era un allora dove non c'era il tempo. (Confess. 11, 13, 15-16).

  40. Non in omnibus diabolus est accusandus; aliquando enim ipse homo diabolus suus est. Non in tutte le cose si deve accusare il diavolo; a volte infatti lo stesso uomo è diavolo a se stesso. (Serm. 163/B, 5).

  41. Nonne vides quia perdidisti quod non dedisti? Non ti accorgi che hai perso quello che non hai donato? (En. in ps. 36, 3, 8).

  42. Nunc autem nescio nec me pudet, ut istum, fateri nescire quod nescio. Ora però non so e non mi vergogno, come costui, di riconoscere di non sapere quello che non so. (De an. et eius orig. 1, 15, 25).

  43. sacramentum pietatis! O signum unitatis! O vinculum caritatis! Qui vult vivere, habet ubi vivat, habet unde vivat. Accedat, credat, incorporetur ut vivificetur. O sacramento dell'amore di Dio! O segno di unità! O vincolo di carità! Chi vuole vivere ha dove vivere, ha di chi vivere. Si accosti, creda, sia unito al corpo di Cristo per divenire vivo. (In Io. Ev. tr. 26, 13).

  44. Omnia tempora patent martyribus. Ogni tempo ha i suoi martiri. (Serm. 94/A, 2).

  45. Oramus ergo ad illum, per illum, in illo, et dicimus cum illo, et dicit nobiscum. Preghiamo dunque rivolti a lui, per mezzo di lui e in lui. Noi preghiamo insieme con lui ed egli prega con noi. (En. in ps. 85, 1).

  46. Orat pro nobis, ut sacerdos noster; orat in nobis, ut caput nostrum; oratur a nobis, ut Deus noster. (Gesù) rega per noi come nostro sacerdote, prega in noi come nostro capo; è pregato da noi, come Dio nostro. (En. in ps. 85, 1).

  47. Oratio tua locutio est ad Deum; quando legis, Deus tibi loquitur: quando oras, Deo loqueris. La tua preghiera è un discorso con Dio; quando leggi, Dio parla con te; quando preghi, tu parli con Dio. (En. in ps. 85, 7).

  48. Pauci quidem convenistis, sed si bene audistis, abundatis. Siete venuti veramente in pochi, pero, se avete capito tutti, siete già molti. (Serm. 19, 6)

  49. Plenitudo ergo Christi, caput et membra. Quid est, caput et membra? Christus et Ecclesia. Pienezza del Cristo, il capo e le membra. Cosa vuol dire, capo e membra? Cristo e la Chiesa. (In Io. Ev. tr. 21, 8).

  50. Pondus meum amor meus, eo feror quocumque feror. Il mio peso è il mio amore; esso mi porta dovunque mi porto. (Confess. 13, 9, 10)

  51. Possideat te, ut possideas illum: eris praedium ipsius, eris domus ipsius. Possidet ut prosit, possidetur ut prosit. Possieda te, perché tu possieda lui; sarai la sua proprietà, sarai la sua casa. Egli possiede per farti stare bene, è posseduto per farti stare bene. (En. in ps. 34, d. 1. 12).

  52. Praepositi sumus, et servi sumus: praesumus, sed si prosumus. Siamo posti a capo e siamo servi: siamo capi, ma se serviamo al bene di qualcuno. (Serm. 340/A, 3).

  53. Qua vis ire? Ego sum via. Quo vis ire? Ego sum veritas. Ubi vis permanere? Ego sum vita. Dove vuoi camminare? Io sono la via. Dove vuoi arrivare? Io sono la verità. Dove vuoi rimanere? Io sono la vita. (Serm. 142, 1).

  54. Quanto enim in altiore loco tanto in maiore periculo sumus. Quanto più in alto siamo posti, in tanto maggiore pericolo siamo. (Serm. 340/A, 8).

  55. Qui ergo fecit te sine te non te iustificat sine te. Colui dunque che ti ha fatto senza di te non ti rende giusto senza di te. (Serm. 169, 3).

  56. Qui noluerit servire caritati necesse est ut serviat iniquitati. Chi non vorrà servire la carità dovrà per forza servire l'iniquità. (En. in ps. 18, II, 15).

  57. Qui novit veritatem novit eam; qui novit eam, novit aeternitatem. Caritas novit eam. O aeterna veritas, et vera caritas et cara aeternitas! Tu es Deus meus; tibi suspiro die ac nocte. Chi conosce la verità, la conosce. Chi la conosce, conosce l'eternità. La carità la conosce. O eterna verità e vera carità e cara eternità! Tu sei il mio Dio; a te sospiro giorno e notte. (Confess. 7, 10, 16).

  58. Quid enim desideres tu nosti; quid tibi prosit ille novit. Tu sai che cosa desideri, ma egli solo sa che cosa ti giova. (Serm. 80, 1).

  59. Quid est enim quod dicitur Testamentum Vetus nisi occultatio Novi? Et quid est aliud quod dicitur Novum, nisi Veteris revelatio? Cosa è infatti quello che è chiamato Antico Testamento, se non il nascondimento del Nuovo? E che cosa si chiama Nuovo Testamento, se non la rivelazione dell'Antico? (De civ. 16, 26. 2).

  60. Quis sunt inimici ecclesiae? pagani, iudaei; omnibus peius vivunt mali christiani. Chi sono i nemici della Chiesa? I pagani, i giudei? Peggio di tutti vivono i cattivi cristiani. (En. in ps. 30, II, d. 2, 6).

  61. Quisquis igitur Christo adhaeret, totum bonum quod etiam in litteris legis non intelligit, habet; quisquis est autem alienus a Christo, nec intelligit, nec habet. Chi aderisce a Cristo, possiede tutto il bene delle Scritture, anche di ciò che non capisce; chi invece è alieno da Cristo, né lo capisce, né lo possiede. (En. in ps. 77, 7).

  62. Quod nescire nos Dominus voluit, libenter nesciamus. Quanto a noi, ignoriamo volentieri quel che il Signore non ci ha fatto conoscere. (En. in ps. 6, 2).

  63. Quomodo difficile sum expertus meliores quam qui in monasteriis profecerunt; ita non sum expertus peiores quam qui in monasteriis ceciderunt. Come difficilmente ho conosciuto persone migliori di quelle che nei monasteri sono cresciute sulla via del Signore; così non ho conosciuto persone peggiori di quelle che nei monasteri sono caduti nel peccato. (Ep. 78, 7).

  64. Remota itaque iustitia quid sunt regna nisi magna latrocinia? Se togliamo il fondamento della giustizia, che cosa sono gli stati se non delle grandi associazioni a delinquere? (De civ. Dei 4, 4).

  65. Saeculi laetitia est impunita nequitia. L'allegrezza del mondo è la cattiveria impunita. (Serm. 171, 4).

  66. Sapiens eris, si te non esse credideris. Sarai sapiente, se non ti crederai tale. (De an. et eius or. 3, 1, 1).

  67. Servum te caritas faciat, quia liberum te veritas fecit. La carità ti renda servo come la verità ti ha fatto libero. (En. in ps. 99, 7).

  68. Si non intellexisti, inquam, crede. Intellectus enim merces est fidei. Ergo noli quaerere intelligere ut credas, sed crede ut intelligas. Se non hai capito, credi. L'intelligenza è il frutto della fede. Non cercare dunque di capire per credere, ma credi per capire. (In Io. Ev. tr. 29, 6).

  69. Si non potes intelligere, crede ut intelligas. Praecedit fides, sequitur intellectus.Se non puoi intendere, credi per capire. Prima viene la fede, segue l'intelligenza. (Serm. 118, 1).

  70. Si potes, cape; si non potes, crede. Se puoi, capisci; se non puoi, credi. (In Io. Ev. tr. 35, 5).

  71. Si putas te non habere tribulationes, nondum coepisti esse christianus. Se credi di non avere tribolazioni, non hai ancora cominciato ad essere cristiano. (En. in ps. 55, 4).

  72. Si quam operam vestram mater Ecclesia desideraverit, nec elatione avida suscipiatis nec blandiente desidia respuatis. Se la madre Chiesa chiedesse i vostri servigi, non assumeteli per brama di salire in alto, né rifiutateli spinti dal dolce far nulla. (Ep. 48, 1-2).

  73. Sic ergo quaeramus tamquam inventuri, et sic inveniamus tamquam quaesituri. Cerchiamo con l'animo di chi sta per trovare e troviamo con l'animo di chi sta per cercare. (De Trin. 9, 1, 1).

  74. Sic et materna propinquitas nihil Mariae profuisset nisi felicius Christum corde quam carne gestasset. Così la materna vicinanza non sarebbe servita a nulla a Maria se più felicemente non avesse portato Cristo con il cuore che con la carne. (De s. virg. 3, 3).

  75. Talis est quisque qualis eius dilectio est. Terram diligis? Terra eris. Deum diligis? Quid dicam? Deus eris? Non audeo dicere ex me; Scripturas audiamus: Ego dixi: dii estis et filii Altissimi omnes. Ognuno è tale e quale il suo amore. Ami la terra? Sarai terra. Ami Dio? Che dirò? Sarai Dio? Non oso dirlo, ma ascoltiamo la Scrittura che dice: Io ho detto: Siete dèi e figli dell'Altissimo. (Sal 81, 6) In Io. Ep. tr. 2, 14).

  76. Totum quidquid sum, de misericordia tua est. Tutto quanto io sono deriva dalla tua misericordia. (En. in ps. 58, d. 2, 11).

  77. Ubi enim mihi animus erga me hominis ignotus est et incertus, melius arbitror meliora sentire quam inexplorata culpare. Quando non conosco bene l'animo di una persona verso di me, preferisco pensar bene, piuttosto che incolpare senza prove. (De an. et eius or. 1, 2, 2).


Auctoritas Augustini:

Aug., De dono perseverantiae liber unus 21.55 (LIBER AD PROSPERUM ET HILARIUM SECUNDUS)

“Quamvis neminem velim sic amplecti omnia mea, ut me sequatur,

nisi in iis in quibus me non errasse perspexerit.

Nam propterea nunc facio libros,

in quibus opuscula mea retractanda suscepi,



Yüklə 1,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   10   11   12   13   14   15   16   17   ...   24




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©genderi.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə