Christianitatis latinae sermo et litterae institutiones II


De errore profanarum religionum



Yüklə 1,73 Mb.
səhifə2/24
tarix26.11.2017
ölçüsü1,73 Mb.
#12446
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   24

De errore profanarum religionum

Euhemeristica confutatione disseritur de Romanorum Graecorumque caelestibus atque Constantius et Constans ( a.350), monentur ut vel vestigia tollant paganae religionis: "Omnibus locis adque urbibus universis claudi protinus templa et accessu vetito omnibus licentiam delinquendi perditis abnegari”; “Etiam cunctos sacrificiis abstinere. Quod si quis aliquid forte huiusmodi perpetraverit, gladio ultore sternatur". Amputanda sunt haec, sacratissimi imperatores, penitus atque delenda, et severissimis edictorum vestrorum legibus corrigenda, ne diutius Romanum orbem praesumptionis istius error funestus inmaculet, ne pestiferae consuetudinis convalescat inprobitas, ne quicquit hominem dei conatur perdere diutius in terra dominetur". "Subvenite miseris, liberate pereuntes. Ad hoc vobis deus summus commisit imperium, ut per vos vulneris istius plaga curetur. Facinoris eorum periculum scimus, erroris notae sunt poenae, sed melius est ut liberetis invitos, quam ut volentibus concedatis exitium".16

Diocletianus 'Iovius' et ceteri ut dei 'numina praesentia' habiti sunt, ut quidquid imperatorum esset sacrum haberetur: sacrum palatium, sacrum cubiculum, sacra vestis, sacrum stabulum, comes sacrarum largitionum, praepositus sacri cubiculi, sacratissimus coetus [=Senatus].

'Sacrilegus' dicebatur qui imperatorem offenderet, et licet a Christianis non haberetur deus, maxima tamen pollebat auctoritate, quia 'omnis potestas a Deo' est, igitur Christiani quoque sacratissimos appellaverunt imperatores.17


Mythus Cereris et ai)ti/a mysteriorum Eleusinorum

Unicam Cereris filiam, quam Graeci Persephonam, nostri immutato sermone Proserpinam dicunt, ad coniugale consortium plures petebant. Mater sollicita de singulorum meritis iudicabat, et cum adhuc omnibus matris sententia videretur incerta, dives rusticus cui propter divitias Pluton fuit nomen, temerario cupiditatis ardore, cum moras dilationis ferre non posset, et cum praeposteri amoris conquereretur incendiis, prope Percum inventam virginem rapit. Percus est autem lacus in Hennae civitatis finibus satis amoenus et gratus, cuius amoenitas ex florum varietatibus nascitur. Nam per omnem annum vicissim sibi succedentibus floribus coronatur. Illic invenies quicquit hyacinthi turget in caulem, illic comam narcissi vel quod auream rosam desuper pingit, illic albae hederae per terram molliter serpunt, et cum purpureis violis suaviter rubens amarĭcus invenitur, nec coronam istam alba deserunt lilia. Prorsus aptus locus, qui gratia sua puellares animos et invitaret pariter et teneret. In hoc loco cum a Plutone virgo prope vesperam fuisset inventa, vi rapitur, et superimposita vehiculo scissis vestibus laceratis crinibus ducitur. Nec resecati ungues contra amatorem rusticum aliquid profuerunt, nec clamor atque ululatus adiuvit, nec ceterarum strepitus puellarum. Tunc una celeri cursu, cum de civitate nemo succurreret, facta ex ipso timore velocior, matri raptum virginis nuntiat. Contra raptorem indignata mater armatam manum ducit. Nec Plutonem mulieris fefellit adventus, sed ut retorsit ad civitatem oculos, et infinitos cuneos respexit venire cum matre, funestum cepit ex desperatione consilium. Quadrigam quae vehiculum trahebat, per medium lacum dirigit. Is erat profundis voraginibus immersus. Illic cum amata submersus virgine miserandae matri de morte filiae funestum spectaculum praebuit. Hennenses ut possent maternis luctibus ex aliqua parte invenire solacium, inferorum regem virginem rapuisse fincxerunt, et ut fides figmenta, sequeretur, prope Syracusas eum per alium lacum cum virgine emersisse iactarunt. Templum sane et raptori et virgini accurate conlatis sumptibus faciunt, et annua in templo vota decernunt. Sed nullo genere matris dolor vincitur, nec muliebris inpatientiae tormenta curantur, sed credens vere filiam prope Syracusas esse visam, Triptolemo duce vilico suo nocturnis itineribus ad Syracusanae civitatis litus cum lugubri veste ac sordido squalore pervenit. Nec illic defuit qui credulam de calamitatibus suis falleret matrem. Ait se Pandarus nescio qui vidisse non longe a Pachyno navem raptorem ascendisse cum virgine. Persuasum est mulieri quae quod quolibet genere vivere filiam cupiebat audire, infinitis donis remunerat civitatem.18

Syracusani liberalitate mulieris provocati, raptum virginis consecrant, et mitigantes dolorem matris pompam miseri funeris excolunt honore templorum.19

Sed nec hoc sufficit matri, sed ascensa nave per peregrina lit[t]ora filiam quaerit. Sic fluctibus tempestatibusque iactata, ad Atticae urbis locum pervenit. Illic hospitio recepta incolis incognitum adhuc triticum dividit. Locus ex patria et ex adventu mulieris nomen accepit, nam Eleusin dictus est, quod illuc Ceres relicta Henna venerat.20

Sic quod ipsa dispensato quod adtulerat frumento colligendarum frugum tradiderat disciplinam, post mortem ob beneficium quod frugum copia nascebatur, et sepulta in loco est pariter et consecrata, et divino cum filia appellata nomine.21

Amat enim Graecorum levitas eos qui sibi aliquid contulerint, vel qui consilio aut virtute se iuverint, divinis appellare nominibus, et sic ab ipsis beneficiorum gratia repensatur, ut deos dicant, deos esse credant, qui sibi aliquando profuerint. Sic de Libero Nisa non dubitat, nec de novis ambigit Sparta sideribus, cremat et consecrat Herculim tristis Oeta, et a vanis Cretensibus adhuc mortui Iovis tumulus adoratur.22




De Firmici Latinitate23

Firmici Latinitas, proxima classicis auctoribus, diatribae abundat rhetoricis lenociniis,24 Alexandrina carmina exemplar habens et ai)ti/aj poematio addens.

Deus (106es) est Summus (22es), numen (18es).

Sacra (27es) numquam Christianas res indicant.

Usurpantur liniamenta, valitudo, disperatio, dispicio, iocunditas, fincxi, sancxi, secuntur, prosecuntur, feris (fers), ungueo (unguo), urgueo (urgo), fulgis, lugite, absconsus, contremesco, ingemesco, fugire.

Figurae redundantiae: non solum... sed etiam; nec... sed, aut mente aut cogitatione; dei divina voce; ut imperet, ut regnet, ut perpetua numinis sui maiestate dominetur; mortis exitium, veneni virus, luminis splendore, moras dilationis, flammarum igne, societatis consortio, dominationis imperium; coqueretur incendiis, festina celeritate properate, societate coniungit, cupiditate desiderat; aquam colunt, aquam supplicant, aquam venerantur.

Ludus verborum (paronomasia): deflete potius quod erratis, et errorem vestrum; inpuri et inpudici, misera mortalitas, vestigantis invenit; aut auro premitur aut lauro; aquam quam, aqua qua.

Figurae argumentationis: si tamen Veneri placuit aliquando virginitas.



Clausolae: creticus et trochaeus   v   |   v , dicreticus, ditrochaeus, trochaeus + creticus.

Yüklə 1,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   24




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©genderi.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə