Christianitatis latinae sermo et litterae institutiones II


CAIUS MARIUS VICTORINUS25



Yüklə 1,73 Mb.
səhifə3/24
tarix26.11.2017
ölçüsü1,73 Mb.
#12446
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   24

CAIUS MARIUS VICTORINUS25

Fere oblivioni tradidus est Marius Victorinus, grammaticus, rhetor, versionum auctor Graecorum philosophorum, Boëtii praecursor et Augustinus in nuce. Cuius operis summa fuit fere a verbo ad Verbum transire (in principio verbum | in principio Verbum) ut per gradus grammaticus, apologeta, exegeta, theologus factus sit, atque a pagano vivendi more ad Christianam et mysticam vivendi rationem transvexerit.

Alius est ac Maternus rhetor clarissimus atque philosophus neoplatonicus ad Christi fidem conversus circ. a.355.

Hieronymus ter eum revocat: 1."Victorinus rhetor et Donatus grammaticus, praeceptor meus, Romae insignes habentur. E quibus Victorinus etiam statuam in foro Traiani meruit".26 2."Non quod ignorem Caium Marium Victorinum, qui Romae me puero rhetoricam docuit, edidisse commentarios in Apostolum, sed quod occupatus ille eruditione saecularium litterarum Scripturas omnino sanctas ignoraverit, et nemo possit, quamvis eloquens, de eo bene disputare quod nesciat".27 3."Victorinus, natione Afer Romae [et Mediolani] sub Constantio principe rhetoricam docuit et in extrema senectute Christi se tradens fidei scripsit adversus Arium libros more dialectico valde obscuros, qui nisi ab eruditis non intelleguntur et commentarios in Apostolum".28

Augustinus (conf. VIII 2.3-5) autem eius enarrat miram conversionem.29

“Ubi autem commemoravi legisse me quosdam libros Platonicorum, quos Victorinus, quondam rhetor Urbis Romae, quem Christianum defunctum esse audieram, in latinam linguam transtulisset: gratulatus est mihi, quod non in aliorum philosophorum scripta incidissem, plena fallaciarum et deceptionum secundum elementa huius mundi (Col 2,8): in istis autem omnibus modis insinuari Deum, et eius Verbum. Deinde, ut me exhortaretur ad humilitatem Christi, sapientibus absconditam, et revelatam parvulis (Mt 11,25), Victorinum ipsum recordatus est: quem, Romae cum esset, familiarissime noverat; deque illo mihi narravit, quod non silebo.

Habet enim magnam laudem gratiae tuae confitendam tibi, quemadmodum ille doctissimus senex, et omnium liberalium doctrinarum peritissimus: quique philosophorum tam multa legerat, et diiudicaverat, et dilucidaverat: doctor tot nobilium senatorum, qui etiam ob insigne praeclari magisterii, quod cives huius mundi eximium putant, statuam in Romano foro meruerat et acceperat: usque ad illam aetatem venerator idolorum, sacrorumque sacrilegiorum particeps... quae iste senex Victorinus tot annos, ore terricrepo defensitaverat: non erubuerit esse puer Christi tui, et infans fontis tui, subiecto collo ad humilitatis iugum, et edomita fronte ad crucis opprobrium...

Legebat, sicut ait Simplicianus, sacram Scripturam, omnesque Christianas Scripturas investigabat studiosissime et perscrutabatur: et dicebat Simpliciano non palam, sed secretius et familiarius: Noveris me iam esse Christianum. Et respondebat ille: Non credam, nec deputabo te inter Christianos, nisi in Ecclesia Christi te videro. Ille autem irridebat eum, dicens: Ergo parietes faciunt Christianos? Et hoc saepe dicebat, iam se esse Christianum. Et Simplicianus illud saepe respondebat: et saepe ab illo perietum irrisio repetebatur. Amicos enim suos verebatur offendere superbos daemonicolas, quorum... graviter ruituras in se inimicitias arbitrabatur.30

Sed posteaquam legendo et inhiando hausit firmitatem, timuitque negari a Christo, coram Angelis sanctis, si eum timeret coram hominibus confiteri;31 reusque sibi magni criminis apparuit, erubescendo de sacramentis humilitatis Verbi tui, et non erubescendo de sacris sacrilegis superborum daemoniorum, quae imitator superbus acceperat: depuduit vanitati, et erubuit veritati, subitoque et inopinatus ait Simpliciano, ut ipse narrabat: Eamus in Ecclesiam, Christianus volo fieri. At ille non se capiens laetitia, perrexit cum eo.

Ubi autem imbutus est primus instructionum sacramentis, non multo post etiam nomen dedit: ut per baptismum regeneraretur, mirante Roma, gaudente Ecclesia... Denique ut ventum est ad horam profitendae fidei, quae verbis certis conceptis retentisque memoriter de loco eminentiore, in conspectu populi fidelis, Romae reddi solet ab eis qui accessuri sunt ad gratiam tuam, oblatum esse dicebat Victorino a presbyteris, ut secretius redderet; sicut nonnullis, qui verecundia trepidaturi videbantur, offerri mos erat: illum autem maluisse salutem suam in conspectu sanctae multitudinis profiteri. Non enim erat salus in Rhetorica quam docebat, et tamen eam publice professus erat. Quanto minus ergo vereri debuit mansuetum gregem tuum, pronuntians Verbum tuum, qui non verebatur in verbis suis, turbas insanorum!

Itaque, ubi ascendit, ut redderet, omnes sibimet invicem, quisque ut eum noverat instrepuerunt nomen eius strepitu congratulationis (quis autem ibi non eum noverat?) et sonuit presso sonitu per ora cunctorum collaectantium, Victorinus, Victorinus. Cito sonuerunt exultatione, quia videbant eum: et cito siluerunt intentione, ut audirent eum. Pronuntiavit ille fidem veracem praeclara fiducia, et volebant eum omnes rapere intro in cor suum: et rapiebant amando, et gaudendo. Hae rapientium manus erant".32

Opera Victorini opera spectant grammaticam, rhetoricam, philosophiam, commentarios Ciceronis et Aristotelis, versiones, necnon christianam doctrinam et exegesim biblicam.



Ars grammatica33
Grammaticus potissimum appellatur Victorinus propter tractatus de re grammatica, longiores quam ceteri (Donatus, Charisius, Diomedes, Dositheus: Graeco - Latina). Ex parte tradunt Elii Festi Aphthonii IV libri de Metrica.

Phonetica et orthographia amplius tractantur, cum digressionibus et nonnullis iterationibus (ut est vivae docendi rationis), ut potius adversaria et commentarii videantur quam opus finitum.

Commentarii libri duo in Ciceronis De Inventione opus34
Commentarii: maximum Victorini opus non theologicum, quod praesertim lectitatum est in aevo quod dicitur medio, probabiliter hortante Cassiodoro.35

Victorinus rhetoricam cum philosophia nectit ut rhetoricam et dialecticam unum esse sentiat. Platonem, Plotinum, potissimum autem Porphirium sequens cum digressionibus innumeris. Religiosis in rebus probabilismum scepticum amplectitur. Ciceronis fons Graecus discipulus est Novae Academiae.

Rhetoricam in historia cultus humani extollit et de eius finibus pertractat.

Ex partibus, quae sunt inventio, dispositio, elocutio, memoria, actio, tantum primam exponit. In primo libro igitur statibus causae definitis, sex partes sermonis explanantur: exordium, narratio, (partitio seu) divisio, confirmatio, refutatio, (conclusio seu) peroratio. In libro II de inventione proprie agit, seu de locis ad quos recurrendum est iuxta causae naturam.

Status causae potissimum in iudiciariis versatur sed genus deliberativum et epidicticum suum locum habent.

Syllogismus exponitur in quinque partes: maior, probatio maioris, minor, probatio minoris, conclusio.

Moralem doctrinam declarat per distinctionem inter officium et finem eloquentiae, doctrinam de bonis (honestum, utile, compositio utriusque), ordinem virtutum, notiones de origine iuris.

Victorinus quattuor partes novit sermonis: exordium, narrationem, quaestiones, epilogum.

Narrationis autem septem partes declarat: quis, quid, cur, ubi, quando, quemadmodum, quibus adminiculis et testatur his septem Ciceronem addidisse octavam 'opinionem'.

Sed non in istis divisionibus consistit operis Victorini momentum sed in excursibus philosophicis. Etenim Cicero non consensit Hermagorae asseveranti quaestiones philosophicas tractare rhetoris esse; Hermagoras enim (et Cicero in 'Topicis') distinguit quaestiones infinitas, sc. quae non tractant casum peculiarem unum, et finitas, quae tractant de quaestione reali, iuridica vel politica.

Cicero [Top. 21,79] quaestiones infinitas seu 'theses' appellat proposita, et quaestiones finitas seu 'hypoteses' causas; item in De inventione appellat quaestiones infinitas simpliciter quaestiones et finitas causas. Hermagoras igitur concedebat oratorem posse tractare etiam quaestiones infinitas, sc. philosophicas ('utrum possit consistere bonum nisi sit honestum', 'quae est forma mundi?', 'quae magnituido solis?') contradicente Cicerone.

Victorinus consentit Ciceroni et declarat quaestiones infinitas appellari 'theses', quae sunt duorum generum: theoreticae ac res divinas ut obiectum habentes, et practicae, res humanas ut obiectum habentes, sc. humana negotia et politicam artem. Philosophi igitur esse utrasquae tractare: 'Sapiens est enim qui divina atque humana optime novit'.36

Rhetoris autem est theses practicas non ut rem sed ut 'locos communes' adhibere. Expleto 'officio' etiam orator ad philosophiam converti potest, etenim ad mentem Victorini (et Ciceronis) inest unitas maxima inter philosophiam et rhetoricam. Si enim munus oratoris consistit in 'causis' pertractandis, sc. quaestionibus finitis, et munus philosophi in 'thesibus', sc. in quaestionibus infinitis atque indeterminatis, huiusmodi quaestiones infinitae eadem methodo pertractari possunt ac finitae, iisdem sc. distingui statibus causae (coniectura - definitio - qualificatio), iisdem adhiberi typis argumentorum, iisdem locis.

Itaque philosophia utitur methodo rhetoricae et rhetorica methodo logicae (topica et dialectica). Philosophia igitur videri poterat a rhetore tamquam rhetorica facta generalis cum rhetorica videri poterat a philosopho tamquam philosophia facta particularis.

Praeterea cum anima in corpus sit praecipitata cumque homines universi passionibus subiiciantur 'sapientis' est scientiam veram et certam ceteris communicare hominibus, quod fieri nequit si eloquentiam non adhibuerit.

Pariter eloquentia nihil proficeret nisi sapientia praedita esset.

Commentarii videntur esse iter Victorini a probabilismo ad Christi certitudinem primum et ad antiarianismum postea.

Scepticismus theologicus, ontologicus, ethicus Victorini ante conversionem pro rerum adiunctis existimandus est. Etenim paganismus praeiulianeus expressit exteriorem fidelitatem traditioni magis quam interiorem pietatem religionemque et conatus est convivere cum Christiana religione.

Post a.358 e contra vehementer eam oppugnavit. Cum dicat: "Probabile colligitur argumentum si dicas deos esse vel non esse",37 non sui solius scepticismum exprimit. Cotta pontifex voluit et ipse habuisse non 'opinionem' sed 'veritatem' de deorum existentia.38 Verba Victorini resonant eandem persuasionem: "Necessarium porro tale est argumentum, si ea proferas, quorum talis sit natura, ut sic fieri necesse sit, si dicas: 'Si natus est, morietur; si peperit, cum viro concubuit'. Haec necesse est ut se consequantur: quod si necesse habet credere, necessarium factum est argumentum. Illud tamen scire debemus, argumentum necessarium paene non esse solumque esse inter homines probabile. Semper nobis necessarium videtur ex vero constare: nam si probabile ex veri simili, ex vero necesse est necessarium. Inter homines autem verum latet totumque suspicionibus geritur: ergo necessarium esse non potest argumentum. Sed tantum inter homines potest necessarium, quantum secundum opinionem humanam valet. Alioqui secundum Christianorum opinionem non est necessarium argumentum, 'si peperit, cum viro concubuit', neque hoc rursus, 'si natus est, morietur'. Nam aput eos manifestum est sine viro natum et non mortuum. Ergo necessarium argumentum illud quod iam opinione persuasum est".

Ast Victorini paganismus nonnisi conformismus est habendus politicus et socialis. Et huiusmodi scepticismus erga paganam religionem valuit ut confiteretur Simpliciano ante conversionem: "Noveris me iam esse Christianum".

Platonismum et Christianismum unum et idem esse fortasse putavit. Fidelis mansit 'mori maiorum', externam reverentiam exhibens usque ad conversionem: "Probabile autem per se ipsum non potest definiri neque in praeceptum quoddam exprimi, sed probabile erit argumentum pro moribus patriae, populi, temporis. Neque enim omnibus unum adque idem probabile est; aliud enim iustum Romanis, aliud barbaris videtur".39

Probabile argumentum sic fit: "Si dicas inferos esse et impiis apud inferos poenas; si dicas omnes, qui philosophentur, contra deos facere; multi enim credunt, quod philosophi contra deos faciant. Etenim si deos adserunt et me forte stultum esse dicunt, quoniam me talem deus esse voluit, contra deos faciunt, cum me reprehendunt. Deinde in re publica cum bella aut pax ex Dei voluntate contingant, ipsi autem multa cupiant persuadere, contra deos faciunt, si id non agendum adserunt, quod deorum voluntate contingit. Ergo, ut diximus, ex his, quae in opinione sunt posita, probabile colligitur argumentum, si dicas inferos esse vel non esse, deos esse vel non esse, mundum natum, mundum non esse natum. Istae opiniones do/gmata dicuntur, dokw= enim Graece opinor et do/gma opinio nuncupatur. Adeo manifestum est omnia, quae in mundo aguntur, argumentis probabilibus persuaderi, quando etiam philosophorum professionibus ex opinione nomen impositum est, ut do/gmata dicantur".40

"Res enim omnes non per se sunt neque ex natura valent, sed opinione; neque enim cum dicimus tunicam, per se ipsam intellegimus tunicam esse, qua vestimur, sed quia nostra nobis opinione persuasum est, cum audierimus tunicam, intellegimus rem esse, qua vestimur".

"Inter homines autem verum latet totumque suspicionibus geritur... Sed tantum inter homines potest necessarium quantum secundum opinionem humanam valet".41

"Incredibile autem dicetur quod ab hominum opinione dissentit. Et hoc intererit inter falsum et incredibile, quod falsum in ipsa re est, incredibile vero in opinione... Inter falsum et incredibile hoc quoque interest: quod falsum est, credibile esse potest; deinde quod incredibile est, verum esse potest... Verum est enim, quod Simon volavit, sed tamen incredibile est".42
Opera Christiana

Opera theologica christianam veritatem extollunt et ideo alia sunt ac fere vincta cum amico Candido. Grammaticus, rhetor, dialecticus philosophus potissimum, primus in historia litterarum Christianarum Latinarum conatus est mysterium declarare per religionis et scientiae rationes:

I.Commentarii: a.in Epistulam ad Galatas, b.in Epistulam ad Ephesios, c.in Epistulam ad Philippenses

II.Hymni

III.Epistulae43


  • Candidi Arriani ad Marium Victorinum rhetorem de generatione divina.

Candidus interpretatur Arianismum philosophica (neoplatonica) ratione.

  • Marii Victorini rhetoris urbis Romae ad Candidum Arrianum.

Victorinus eadem philosophica ratione exponit catholicam veritatem.

  • Candidi Arriani Epistola ad Marium Victorinum rhetorem [Praefatio Candidi ad Victorinum]: versio Latina fidei professionis arianae, quam Victorinus quaesiverat.

IV.Adversus Arium Libri IV

  • Adversus Arium Liber I (pars I: cc.1 47) De Trinitate: ratione habita formulae Sirmiensis omoeousianae a.358, novam responsionem ad Candidum elucubrat.

  • Adversus Arium Liber I (pars II: cc.48 64) Quod Trinitas o(moou/sioj sit (a. 360). Candidus non nominatur, et omoeusianis contradicit.44

  • Adversus Arium Liber II (a.361 363) Et graece et latine de o(moou/sioj contra haereticos.

  • Adversus Arium liber III De o(moousi/%

  • Adversus Arium liber IV De o(moousi/% (a.361 363)

  • De o(moousi/% recipiendo est synthesis ex libro II.

Victorinus primus est explanator Latinus Epistularum Sancti Pauli. Non utitur fontibus Graecis, neque Litteris Christianis. Personali methodo rhetorica et philosophica "commentationem simplicem" proponit,45 neque inquirit nexum inter Vetus et Novum Testamentum.46



Commentarii in Epistulas sancti Pauli brevi exegesi potissimum litterali utuntur, et inclinant ad philosophiam: "Quoniam sensus apparet et summa dictionis, nunc singula retractemus".47 Exegesis a philologia ad philosophiam convertitur: "Quoniam Christus dei motus est, motus autem in operatione est, operatio vero motus semper in dextera est, idcirco Christus in dextera Dei est constitutus".48

Expositio est concinna ac brevis: "Tota virtus evangelii haec est: secundum spiritum sapere, secundum spiritum vivere, secundum spiritum sperare, secundum spiritum credere, nihil carnis in animo habere et in actu et in vita id est neque spem de carne suscipere".49

Allegoriam reicit (sicut Ambrosiaster et Pelagius), ita ut esse videatur contra Alexandrinam scholam. Reicit quoque explanationes quae Iudaismum sapiunt, quia, inquit, Deus Pater Domini nostri Iesu Christi "longe separatus est a deo Iudaeorum".

In opere cui titulus est Commentarium in epistulam Pauli ad Philippenses (2,5) monet Christianorum fidem radicatam et fundatam in Christo operosam esse: "Quod si de nobis tantum cogitemus, nobis prodesse poterimus et de nostris tantum rebus agere, de spe, de liberatione nostra, sed hoc parum est, tunc enim vere de nobis agimus, si et alios curemus et aliis prodesse properemus. Cum enim omnes unum corpus sumus, aliis si prospiciamus, nobis prospicimus, si de aliis cogitemus, de nobis magis cogitamus... Si hoc sentimus in Christo Iesu, quia ipse magis de aliis, id est de nobis curam gessit, non de se neque de eo, quod ipse posset aut poterat aut potest, sed de nobis potius cogitavit, hoc est, quod supra dixit: sed aliorum singuli curam geramus... Quae omnia docent et hortantur nos, ut similiter imitantes dominum nostrum de aliis potius cogitemus quam de nobis ipsis. Hoc est enim vere de nobis agere, aliorum curam pro eorum salute suscipere hoc est ergo, ut hoc sentiatis in vobis, quod et in Christo sentitis. Illum profuisse aliis, hoc sentitis in Christo. Ergo et in vobis hoc sentite, ut pro aliis cogitetis et sollicitudinem pro aliis suscipiatis, ut aliis prodesse possitis".


Hymni

Trinitatem celebrant, postpositis quantitate et classicis carminum formis, parallelismum biblicum adhibentes.



Hymnus I - i(ero\j lo/goj De generatione divini Verbi - "Adesto" - Sunt 78 versus strophis non adstricti cum clausula cretica.
1 Adesto, lumen verum, pater omnipotens deus. - v –

2 Adesto, lumen luminis, mysterium et virtus dei. - v –

3 Adesto, sancte spiritus, patris et filii copula.

4 Tu cum quiescis, pater es, cum procedis, filius, 5 In unum qui cuncta nectis, tu es sanctus spiritus.

6 Unum primum, unum a se ortum, unum ante unum, deus.

7 Praecedis omne quantum, nullis notus terminis.

8 Nihil in te quantum quia neque quantum ex te est.

9 Namque ex te natum unum gignit magis quantum quam tenet.

10 Hinc immensus pater est, mensus atque immensus filius.

11 Unum autem et tu pater es, unum, quem genuis, filius.

12 Quod multa vel cuncta sunt, hoc unum est, quod genuit filius,

13 Cunctis qui ὄντος semen est. Tu vero virtus seminis,

14 In quo atque ex quo gignuntur cuncta, virtus quae fundit dei,

15 Rursusque in semen redeunt genita quaeque ex semine.

16 Operatur ergo cuncta Christus, qui omnis est virtus dei.

17 Namque Christus, in quiete motus, est summus deus.

18 Atque ipse motus, sapientia est et virtus dei,

19 Nullo a substantia distans, quia quod motus, hoc substantia est,

20 Quique motus, quia in ipso atque ipse est,

21 Ex deo dictus deus, natus autem quia motus est,

22 - Omnis enim motus natus est - unumque cum sit deus

23 Ac dei motus, unus et idem exsistit deus.

24 Tamen motus ipse, esse ut sibi sit, hoc quod ipse motus est.

25 Sed quia dei motus est, habet in se motus deum.

26 Rursusque, isto ipso quia dei motus est, habet in se motum deus.

27 In filio igitur pater est et in patre est ipse filius.

28 Sunt ergo singuli atque in semet semper cum sint singuli,

29 Hinc duobus una virtus, hinc una substantia est,

30 Sed, patre dante, quae sibi fit, filius substantia est.

31 Esse enim prius est, sic moveri posterum,

32 Non quo tempus illi adsit, sed in divinis ordo virtus est.

33 Esse nam praecedit motum, re prius, non tempore.

34 Hoc esse docti in deo memorant substantiam.

35 Hic autem motus ortus est; nam gignit motum substantia

36 Substantiaeque generatio, quid aliud quam substantia est.

37 Ergo motus et patris est. Filius ergo eadem substantia.

38 Hunc λόγον Graeci vocarunt, intus in patre, deum,

39 Causa qui sit ad partum atque ad ortus omnium.

40 Nihil namque absque hoc creatum est, per hunc creata cuncta sunt

41 Hic λόγος, si Christus est et si λόγος vita est,

42 Genitus λόγος a patre est. Est enim vivus deus.

43 In quo, cum substantia deus sit deusque sit vita substantia,

44 Genitus autem filius vita est, una est substantia, λόγος, deus.

45 Indiscretus ergo semper, semper et alter simul,

46 Missus mittenti par, et fons tamen manet,

47 Semper discurrit, spargens vitas, missus ut flumen filius.

48 Hinc substantia unum ambo, fons deus, flumen filius.

49 Sed quia in divinis substantia hoc idem quod vita est,

50 Vitaque ipsa, ipsa est sapientia, ut praecedit esse, cui inest

51 Princeps ac simplex vivere, sic adest

52 Intellegens sapiensque, semper cum praecedit vivere,

53 Non quo praecedat quidquam alterum,

54 neque quod sit omnino alterum,

55 Sed quo, progressu actuum, sit ter triplex alterum.

56 Christus igitur actus omnis, actus, cum procedit, filius,

57 Actusque vita est, qua procedunt et creantur omnia,

58 Fit idem doctor et magister, idem perfector spiritus,

59 Seminatas saeclis animas inrigans scitis sophiae.

60 Sophia autem cum sit Christus, idem Christus filius docet,

61 Profectus patre patrem, et Christum, spiritus.

62 Hinc patris cuncta Christus, hinc habet Christi cuncta spiritus.

63 Sic Christus medius inter parentem et sese alterum

64 Spiritum, inplet parentem dum esse praestat omnibus

65 Atque esse cunctis vita est et hoc est quod in Christo factum est.

66 Quid quia iungit ac salvat omnia ac docet verum deum,

67 Christum sequentes, Christo renatos, sanctus iungit spiritus.

68 Ergo Christus omnia, hinc Christus mysterium,

69 Per ipsum cuncta et in ipso cuncta atque in ipsum omnia.

70 Cuius altitudo pater est, ipse vero totus,

71 Progressu suo, longitudo et latitudo patris est.

72 Hinc Christus apparens saeculis, id profundum doctum idque arcanum

73 Et intimum intus docendo, Christus occultus, sanctus spiritus.

74 Omnes ergo unum spiritu, omnes unum lumine.

75 Hinc singulis vera, hinc tribus una substantia est,

76 Progressa a patre filio et regressa spiritu,

77 Quia tres exsistunt singuli et tres in uno singuli.

78 Haec est beata trinitas, haec beata unitas.
Hymnus II, hypopsalma, "Miserere Domine, Miserere Christe", habet 15 strophas tristichas. Versus initialis iteratur in omnibus strophis. Rythmus syllabis similiter cadentibus (=rima) innititur et clausula cretica. Codices in primo loco tradunt.
1 Miserere domine! Miserere Christe!

2 Miserere domine

3 Quia credidi in te, 4 Miserere domine

5 Quia misericordia tua cognovi te.

6 Miserere domine! Miserere Christe!

7 Tu spiritus mei λόγος es!

8 Tu animae meae λόγος es!

9 Tu carnis meae λόγος es!

10 Miserere domine! Miserere Christe!

11 Vivit deus,

12 Et semper vivit deus,

13 Et quia ante ipsum nihil est, a se vivit deus.

14 Miserere domine! Miserere Christe!

15 Vivit Christus,

16 Et quia deus ei generando dedit ut a semet ipso vivat Christus,

17 Quia a semet vivit, semper vivit Christus.

18 Miserere domine! Miserere Christe!

19 Quia vivit deus et semper vivit deus,

20 Hinc aeterna vita nata est,

21 Aeterna autem vita, filius dei Christus est.

22 Miserere domine! Miserere Christe!

23 Quod si a semet ipso vivit pater,

24 Et patre generante a se vivit filius,

25 Consubstantiale patri est quod ut semper vivit filius.

26 Miserere domine! Miserere Christe!

27 Animam, deus, dedisti mihi;

28 Anima autem imago vitae est quia vivit anima;

29 In aeternum vivat et anima mea.

30 Miserere domine! Miserere Christe!

31 Si ad similitudinem tuam deus pater, 32 Et ad imaginem filii homo factus sum, 33 Vivam creatus saeculis, quia me cognovit filius.

34 Miserere domine! Miserere Christe!

35 Amavi mundum, quia tu mundum feceras;

36 Detentus mundo sum, dum invidet mundus tuis;

37 Nunc odi mundum, quia nunc percepi spiritum.

38 Miserere domine! Miserere Christe!

39 Succurre lapsis, domine, succurre poenitentibus,

40 Quia divino et sancto iudicio tuo,

41 Quod peccavi mysterium est.

42 Miserere domine! Miserere Christe!

43 Cognosco, domine, mandatum tuum,

44 Cognosco reditum in anima scriptum mea,

45 Propero, si iubes redire, nostri salvator, deus.

46 Miserere domine! Miserere Christe!

47 Diu repugno, diu resisto inimico meo,

48 Sed adhuc mihi caro est, in qua victus diabolus,

49 Tibi triumphum magnum, nobis fidei murum dedit.

50 Miserere domine! Miserere Christe!

51 Velle mihi adiacet mundum et terras linquere,

52 Sed imbecilla pluma est, velle sine subsidio tuo,

53 Da fidei pennas, ut volem sursum deo.

54 Miserere domine! Miserere Christe!

55 Iam portas quaero, sanctus quas pandit spiritus,

56 Testimonium de Christo dicens,

57 Et quid sit mundus docens.

58 Miserere domine! Miserere Christe!

59 Patrem quo genitus semper

60 qui repraesentas deum,

61 Da claves caeli atque in me vince diabolum,

62 Sede lucis ut quiescam, gratia salvatus tua.
Hymnus III, "Deus Dominus" habet 60 strophas; iteratur: "O beata Trinitas". Per XXVI strophas nomina divina declarantur, deinde Deus ut substantia, forma, notio celebratur, demum oratio concludit hymnum.
1 Deus, Dominus, Sanctus spiritus,

4 O beata trinitas.

5 Pater, Filius, Paraclitus,

8 O beata trinitas.

9 Praestator, Minister, Divisor,

12 O beata trinitas.

13 Spiritus operationum, Spiritus ministeriorum, Spiritus gratiarum,

16 O beata trinitas.

17 Unum principium, Et alterum cum altero, Et semper alterum cum altero,

20 O beata trinitas.

21 Deus, quia pater substantiae et ipse substantia, 22 Filius spiritusque substantia, 23 Sed ter ipsa una substantia,

24 O beata trinitas.

25 Pater perfectus,

26 Perfectus patre perfecto filius,

27 Perfecto filio sanctus perfectus spiritus,

28 O beata trinitas.

29 Fons, Flumen, Irrigatio,

32 O beata trinitas.

33 In tribus,

34 Tergemina,

35 Sed una actio,

36 O beata trinitas.

37 Exsistentia,

38 Vita,

39 Cognitio,

40 O beata trinitas.

41 Caritas, Gratia, Communicatio,

44 O beata trinitas.

45 Caritas deus est, Gratia Christus, Communicatio sanctus spiritus,

49 Si caritas est, gratia est; Si caritas et gratia, communicatio est;

51 Omnes ergo in singulis et unum in tribus;

52 O beata trinitas.

53 Hinc ex deo apostolus Paulus: gratia domini nostri Iesu Christi,

54 Et caritas dei, Et communicatio sancti spiritus vobiscum.

56 O beata trinitas.

57 Ingenitus, Unigenitus, Genito genitus,

60 O beata trinitas.

61 Generator, Genitus, Regenerans,

64 O beata trinitas.

65 Verum lumen, Verum lumen ex lumine, Vera inluminatio,

68 O beata trinitas.

69 Status, Progressio, Regressus,

72 O beata trinitas.

73 Invisibilis invisibiliter, Visibilis invisibiliter, Invisibilis visibiliter,

76 O beata trinitas.

77 Omnis potentia, Omnis actio, Omnis agnitio,

80 O beata trinitas.

81 Inpassibilis inpassibiliter, Inpassibilis passibiliter, Passibilis inpassibiliter,

84 O beata trinitas.

85 Semen, Arbor, Fructus,

88 O beata trinitas.

89 Ab uno omnia, Per unum omnia, In uno omnia,

92 O beata trinitas.

93 Unus, simplex unus, unum et solum, unum et solum et semper;

94 Unus, alter unus, ex uno unus idem unus et omnia;

95 Unus, unitor omnium, virtus unius operans, unum ut fiant omnia,

96 O beata trinitas.

97 Ex aeterno ingenite, Ex aeterno genite, Ut omnia aeterna sint genite,

100 O beata trinitas.

101 Tu creari imperas, Tu creas, Tu creata recreas,

104 O beata trinitas.

105 Tu, pater, cunctis substantia es, Tu, fili, vita, Tu, spiritus, salvatio,

108 O beata trinitas.

109 Substantia ipsa vita est, 110 Vita ipsa, quia est aeterna, salvatio est, 111 Pater ergo, et filius et spiritus sanctus est,

112 O beata trinitas.

113 Tu esse cunctis praestas, Tu, fili, formam, Tu, spiritus, reformationem,

116 O beata trinitas.

117 Tu, deus, infiniti, et definiti pater es,

118 O beata trinitas.

119 Tu, o fili, quia vita es, infinitus es;

120 Quia a mortuis vitam revocas, definitus es;

121 Tu quoque, et infiniti et definiti pater es,

122 O beata trinitas.

123 Tu etiam, spiritus sancte, quia salvatio es, definitus es;

124 Et quia definito quod infinitum est retines,

125 Et infiniti et definiti pater es, 126 O beata trinitas.

127 Si ergo ter pater unitas,

128 Omnis autem a te, o deus, paternitas,

129 Unum et deus et omnis paternitas, 130 O beata trinitas.

131 Tu λόγον deus creasti, hinc deus factus pater;

132 Et quia a te creatus est λόγος,

et ipse, quia in illo es, factus est λόγος deus;

133 Haec duo unum sancto iunxisti spiritu;

simplex ergo et unum es factus in tribus, spiritus, λόγος deus;



134 O beata trinitas.

135 Primum ὄν, Ὂν secundum, Ὂν tertium,

Unum ὂν et simplex tria, 1

39 O beata trinitas.

140 Ὂν omne substantia est, Ὂν formata substantia est,

142 Formata substantia, aut sibi tantum,

aut alteris, aut sibi et alteri nota est,



143 O beata trinitas.

144 Substantia deus es, Forma filius, Notio spiritus,



147 O beata trinitas.

148 Ὂν primum, Ὂν verum deus es,

Ergo omnis et tota substantia deus es,

151 O beata trinitas.

152 Ὂν secundum, omnis forma Christus est,

153 Universalis autem substantia cum universalis est forma est,

154 Substantia igitur cum forma est et deus Christus est,



155 O beata trinitas.

156 Ὂν tertium, sanctus est spiritus;

sanctus spiritus totius exsistentiae demonstratio est;

157 Demonstratio autem numquam nisi nota demonstrat;

nosse autem in divinis, hoc est quod habere est;

cognoscentia enim ipsa eademque substantia est;

158 Habet ergo deum, habet Christum,

quem demonstrat sanctus spiritus;



159 O beata trinitas.

160 Inmensus, infinitus, invisibilis deus es, sed aliis inmensus, infinitus, aliis et invisibilis, tibi mensus, tibi finitus, tibi visibilis;

161 Hinc ergo et forma tibi est, ergo et λόγος idem es,

quia λόγος forma est;

162 Et quia forma tibi notitia es, notitia autem spiritus sanctus est,

id ergo et deus et λόγος et spiritus sanctus es;



163 O beata trinitas.

164 Tu, fili, visibilis; es enim universalis et omnium forma;

cum enim vivificas cuncta, fit forma de vita;

165 Forma autem semper in substantia et forma omnis notitia est;

166 Ergo in substantia deus es, in forma λόγος,

in notitia spiritus sanctus;



167 O beata trinitas.

168 Tu quoque, spiritus sancte, notio es;

169 Omnis autem notio, formae et substantiae notio est;

cognoscis igitur deum et habes dei formam;

170 Hinc et deus et filius, spiritus sanctus es;

171 O beata trinitas.

172 Esse, deus, es;

173 Spiritum esse, Christus;

174 Apparere quod sit spiritus, paraclitus;



175 O beata trinitas.

176 Hinc Christum misit pater,

Christus paraclitum, Christus ut paraclito,

178 Christo ut appareret pater,



179 O beata trinitas

180 Secreta atque in occulto substantia, deus, es;

181 Secreta atque in occulto forma, deus, es;

182 Secreta atque in occulto notio, deus, es;

183 Hinc προòν istorum τῶν ὄντων, deus, es;

184 O beata trinitas.

185 Publica iam apparensque substantia λόγος es;

et quia publica et apparens,

forma autem, quia patris, forma es, hinc tibi substantia es;

186 Ergo in te pater est, quia pater substantia est;

eadem autem substantia,

neque enim alia ulla substantia;

187 Si ergo λόγος apparens forma est, formaque ipsa substantia est,

apparens autem forma apparensque substantia notio est,

idem, tu λόγος, et deus et spiritus sanctus es;



188 O beata trinitas.

189 Omnis notio, cognoscentia est;

omnis cognoscentia substantia est

cognoscentiaque ipsa forma est;

190 Es ergo, spiritus sancte,

publicata forma apparensque substantia;

191 Sed salvans regeneransque,

non manens generansve substantia es;



192 O beata trinitas.

193 Una igitur deus, λόγος, spiritusque substantia est,

manens in tribus exsistensque ter in omnibus tribus;

194 Hoc autem et forma et cognoscentia est;

195 Sic triplicatur omnis simplex singularitas;

196 O beata trinitas.

197 Tu, deus, incognite, tu incomprehensibilis, deus, es;

198 Sed incogniti atque incomprehensibilis,

quasi quaedam forma sine forma est;

199 Hinc προὸν quam ὂν diceris, magis defectus ac requies;

hinc cessantis cognoscentiae forma est noscentiae;



200 O beata trinitas.

201 Tu, λόγος, forma cum sis, forma patris es;

hinc ergo et imago patris es;

et cum forma patris es, est tibi forma et ipsa substantia;

et quia forma, eadem et substantia est,

hinc in te pater est et tu in patre;

202 Item quia forma es, notio tibi est; ergo et substantia tibi nota;

ex hoc notus et pater est quippe cum in sinu eius sis, ab eo genitus;

203 Verum ergo et tu ὄν, verum ἐκ τοῦ ὄντος τὸ ὄν;

omne autem ὂν semper in tribus;



204 O beata trinitas.

205 Tu, spiritus sancte, conexio es;

conexio autem est quicquid conectit duo;

206 Ita ut conectas omnia, primo conectis duo;

207 Esque ipsa tertia conplexio duorum

atque ipsa conplexio nihil distans uno,

unum cum facis duo;

208 O beata trinitas.

209 Tres ergo unum;

210 Et ter ergo unum,

211 Ergo ter tres unum,



212 O beata trinitas.

213 Hinc pater summus mittit λόγον;

missus creat et ministrat omnia,

214 Portans in salutem nobis carnem, simul et sanctam crucem,

215 Remeans victor ad patrem, salvandis nobis sese misit alterum,

216 O beata trinitas.

217 Semper cum deo Christus est, iuxta substantiam;

etenim vita semper est;

218 At quoniam vita actio est, actio autem ut agat incipit,

hoc est Christus natus est;

219 Ex aeterno autem deus et Christus agit,

ex aeterno, igitur deus Christus natus est;

220 O beata trinitas.

221 In caelos qui ascendit Christus est;

222 De caelis qui descendit idem est;

223 Non ergo ab homine, sed usque ad hominem Christus est;



224 O beata trinitas.

225 Hic est deus noster;

226 Hic est deus unus;

227 Hic unus et solus deus;



228 O beata trinitas.

229 Hunc oramus cuncti,

230 Et oramus unum,

231 Unum patrem et filium sanctumque spiritum,



232 O beata trinitas.

233 Da peccatis veniam,

234 Praesta aeternam vitam,

235 Dona pacem et gloriam,



236 O beata trinitas.

237 Libera nos,

238 Salva nos,

239 Iustifica nos,



240 O beata trinitas.


Yüklə 1,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   24




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©genderi.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə