Christianitatis latinae sermo et litterae institutiones II


De Theologia et Latinitate



Yüklə 1,73 Mb.
səhifə4/24
tarix26.11.2017
ölçüsü1,73 Mb.
#12446
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   24

De Theologia et Latinitate

Victorinus philosophus neoplatonicus declarat: 'Deum intellegere difficile, non tamen desperatum' est, cum possit mens humana intellegere Deum 'per Christum'. Creavit igitur lectionem neoplatonicam mysterii Trinitatis, nativa indole. Religionem ipsam philosophiam habuit Platonismo proximam.

Fortasse ipse est (neo)Platonicus, de quo testatur Augustinus: "Quod initium sancti evangelii, cui nomen est secundum Iohannem, quidam Platonicus, sicut a sancto sene Simpliciano, qui postea Mediolanensis Ecclesiae praesedit episcopus, solebamus audire, aureis litteris conscribendum et per omnes Ecclesias in locis eminentissimis proponendum esse dicebat" (Civ. 10,29,2).

Sermonem innovavit novam linguam trinitariam et Christianam et latinam effinxit. Nec meditationem doctrinalem a spirituali contemplatione seiunxit, orationes in initio et in fine operis addens.

Ad eius mentem Deus unus est et praecedit esse, necnon quamcumque qualificationem et quamcumque categoriam. Pater est facultas cogitandi, qui ad extra manifestat se ipsum, et seipsum ut cogitationem delimitat; Pater non est entitas abstracta: ex eo enim omnia creata sunt; Pater est non-esse non privatione sed transcendentia, id est transcendit esse sed non est propter hoc sine esse: Deus est substantia ante substantiam. Deus tamen non est esse 'unum' numericum.

Necessitudo Patris et Filii est relatio generationis (‘autodelimitatio Patris infiniti, id est: Filius est Pater circumscribens seipsum ‘ Patris autodelimitatio’).


Trinitas est duplex dyas:

1. Pater-Filius (Filius a Patre distinguitur ut motus a cogitatione),

2. Filius [Christus]-Spiritus Sanctus (Christus a Spiritu Sancto distinguitur ut motus ad extra (vita) et motus ad intra (sapientia).

Mysterium per dyades duas explicatur: esse/motus et vita/sapientia.



Prima dyas (esse/motus) est Pater et Filius, sc. Pater est Deus in quiete (in potentia), Filius est Deus in actione (in actu).

Motus autem est duplex, id est vita/sapientia, et secundam dyadem perficit: Christum et Spiritum Sanctum.

Inest identitas substantiae, o(moousi/a, et distinctio, per notionem platonicam praestantiae (praevalentiae) rationis.

Pater est esse in potentia Filius est esse in actu;

Pater est esse Filius est sic esse;

Pater est requies Filius est moveri

Pater est esse in se Filius est esse in activitate Patris;

Pater est substantia Filius est operatio

Pater est actio Filius est motus

Pater est agere Filius est operari

Pater est dare purum totale Filius est responsio ad Patrem

Pater est principium purum Filius est principium principiatum

Pater est originans purus Filius est originatus originans

Pater est I persona Filius est II persona

Spiritus est principiatus purus

Spiritus est originatus purus

Spiritus est III persona.50

Creatio et redemptio in unum coalescunt

sunt duo tempora in quibus Christus vitam dat mundo

primum creando et postea redimendo.

Actus quo Pater a quiete ad motum transit

est actus generationis, autogenerationis,

id est voluntarius actus qui generat seipsum, sine scissura;

Filius est filius verus, realis, distinctus a ceteris filiis adoptionis.

Ex eo quod est voluntas Patris, Filius est alius ac Pater,

sed cum prodeat ex Patre manet in Patre.

Patri et Filio possunt ergo applicari eadem nomina

sed quae praedicantur de Deo Patre ad intra dicuntur,

quae vero de Filio ad extra, ad creationem exprimendam:

Pater est motus interior Filius est motus exterior

Pater est vita abscondita Filius est vita manifestata

Pater est cogitatio quiescens Filius est cogitatio agens

et ideo una est substantia, una potentia, una divinitas.

Pater et Filius est uterque in utroque.

Pater et Filius sunt IDEM non autem IPSE:

identitas non excludit alteritatem.

Spiritus S. est intellegere Filius est vita

Spiritus est sapientia Filius est Christus,

Spiritus est Vita, cum creat et vivificat mundum;

Filius est Spiritus S., cum illuminat, et ad Deum reducit mundum.

Filius manifestatus est in incarnatione, in aperto;

Spiritus operatur in intimitate, in occulto.

Filius (motus) manifestatur ut Spiritus Sanctus tantum

post redemptionem expletam a Christo per ascensionem.

Itaque sicut Christus a Patre procedit

ita Spiritus Sanctus a Christo procedit modo analogo,

et ita a Patre procedit.

Descensus ascensus, in quo Spiritus Sanctus est copula,

coniungit Filium Patri.

In motu qui generat Filium implicite generatur etiam Spiritus.

Inter Filium et Spiritum inest eadem necessitudo

reciprocitatis et compenetrationis ac Patris et Filii:

alter alter idem.

Tria nomina sunt synonyma.

Persona quaeque habet suam individualitatem qua alia est ac alia.

Sunt ergo tres voces:

Pater vox in silentio

Filius vox

Spiritus vox vocis.

Verbum o(moou/sioj contra arianos defendit et divinam substantiam tribus inesse existentiis (quae vox magis individuans ei videtur quam persona).

Trinitas est pluralitas existentiarum (personarum) operantium.

Anima humana, qua esse   vita   intellegentia, imago est Trinitatis.
Victorinus unus manet in historia theologiae: nemo praecedit nemo sequitur. Unus Augustinus Spiritum Sanctum esse copulam Patris et Filii dixit, animamque hominis cum sit esse, vivere, intellegere, imaginem Trinitatis in se portare.

Stilus est alius ac ceteri auctores, inconcinnus et nudus, magis veritatis quam ornatus studiosus, inimitabilis.

Mirum tamen est quod nulla rhetorum artificia in tanti rhetoris opere inveniantur! Rhetorica et Philosophia facta sunt ancillae theologiae.



Yüklə 1,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   24




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©genderi.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə