Christianitatis latinae sermo et litterae institutiones II


HILARIUS PICTAVIENSIS (c.310/315, ep. 350, +367)



Yüklə 1,73 Mb.
səhifə5/24
tarix26.11.2017
ölçüsü1,73 Mb.
#12446
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   24

HILARIUS PICTAVIENSIS (c.310/315, ep. 350, +367)

Mediator inter culturam orientalem et occidentalem iure Hilarius Pictaviensis habetur, qui inter ceteros antiarianos auctores facile in occidente primum locum obtinet, theologicis, historicis, rhetoricis poeticisque rationibus.

Pictavae seu Pictavii [Poitiers] in Aquitania [Gallia] episcopus, inter maximos antistites s.IV annumerandus est atque inter praecipuos Christianae Latinitatis auctores. Appellatus est "Veritatis defensor", "Veritatis discipulus", "Athanasius Occidentis",51 "Latini sermonis contra Arianos tuba", “Malleus Arianorum” quia strenue veritatem Nicaenam defendit contra Arianos.

Genera litterarum fere omnia excoluit: Ecclesiae historiam, orationes, Trinitariam theologiam, Sacrarum Scripturarum exegesim, carmina et hymnos.

Vitam eius ex operibus potissimum novimus et spectant a. 355 367, ut ante et post exilium opera eius iure dividi possint.52

Pictavae circa a.310-315 natus, Hilarius liberales disciplinas fortasse Burdigalae [Bordeaux] didicit, in maxima Aquitaniae urbe. Cum uxore et filia Abram a.345 baptizatum eum esse tradit Venantius.53 Navitas politica doctrinalis et pastoralis ne in exilio (a.356 361) quidem cessavit.54

Hilarii opus contra Arianos De Trinitate sive De Fide L.XII appellatur, sed cum vox Trinitas numquam occurrat, verior videtur titulus De Fide,55 vel Contra Arianos.56 Primus est tractatus Litteras non minus quam Theologiam spectans.57

Libri I III, quoddam unum constituunt, ut deducitur etiam ab initio L.IV: "Quos iam pridem conscripsimus". Prologus autobiographicus videtur (cc.1 19); sequuntur summa totius operis (cc.20 36) et oratio ad impetrandam a Deo necessariam lucem ad Trinitatis mysterium declarandum (cc.37 38).

In I Libro difficultas cognoscendi et perveniendi ad Deum exponitur, qui per fidem attingitur non autem ratione, qua haeretici, potissimum Arius et Sabellius, abusi sunt. Cc. 1 14 prooemium Catilinariae Sallustii redolent necnon Divinas Institutiones Lactantii. Itineris spiritualis veritas exemplo stilistico sociatur.

Liber II de generatione Filii pertractat, III de Ioannis Ego in Patre et Pater in me est, consubstantialitatem Filii proclamans.

Libri IV VII Valentinum, Sabellium, Ebionem, Arium, ceterosque negantes Filii divinitatem refellunt.

In L. IV traditur magni momenti Epistula Arii ad Alexandrum (cc.12 13), cum symbolo Arianorum. Liber VIII Filii divinitatem componere conatur cum Dei unitate.

L. IX defendit generationem Filii a Patre contra Arianos.

Libri X-XI locorum exegesim declarat, quos haeretici usurpabant contra divinitatem Filii.

L.XII demum rectam exegesim Prov. 8,22 Deus creavit me tradit. Pauca sunt verba de pneumatologia.
III.1. Adfert plerisque obscuritatem sermo Domini, cum dicit: Ego in Patre et Pater in me, et non immerito. Natura enim intellegentiae humanae rationem dicti istius non capit. Videtur namque non posse effici, ut quod in altero sit aeque idipsum extra alterum sit; et cum necesse sit ea de quibus agatur non solitaria [per conto proprio] sibi esse, numerum [individualità numerica] tamen suum in quo sint conservantia non posse se invicem continere: ut qui aliquid aliud intra se habeat adque ita maneat manensque semper exterior, ei vicissim quem intra se habeat maneat aeque semper interior. Haec quidem sensus hominum non consequetur, nec exemplum aliquod rebus divinis conparatio humana praestabit. Sed quod inintellegibile est homini, Deo esse possibile est. Hoc non ita a me dictum sit, ut ad rationem dicti ea tantum sufficiat auctoritas, quod a Deo dictum sit. Cognoscendum itaque adque intellegendum est quid sit illud: Ego in Patre et Pater in me, si tamen conprehendere hoc ita ut est valebimus: ut quod natura rerum pati non posse existimatur, id divinae veritatis ratio consequatur.58

Pastor et doctor 59

Hilarius exegesim Alexandrinam [Origenis] sequitur. Grave momentum tribuitur versioni LXX, quo VT clarius est factum ad Evangelium nuntiandum cunctis gentibus, ambages Textus Hebraici auferens sensumque verum reddens verbis et rebus, quae praeterea heres spiritualis est doctrinae quam Moises secreto commisit neque expressa in libris Veteris Testamenti invenitur, cuius finis fuit protegere Sacras Scripturas a disordine in qua Rabbini eam asservabant (In Ps 2,2 et 3).

Explanat sensum historicum sub luce revelationis totalis Dei mysterii, quod manifestatum est in Christo (cf T 5,35).

Liber [Tractatus] mysteriorum60 a.1884 inventus in Codice Aretino [Arezzo] est editus a Francisco Gamurrini a.1887. Aliud est ac Commentarium in Matthaeum et in Psalmos.61 Ab Hieronymo (Vir. 100) vocatur Liber Mysteriorum. Fortasse ad nos pervenit tantum indiculus ad universalem sensum scripturarum inquirendum.

Detegere velamen sub lege, "umbra futurorum" (1,8), est finis exegesis:


sensus scripturae litteralis --> moralis -----> spiritualis (mysticus)

facultas hominis c a r o --> anima -----> spiritus

destinatarii simpliciores --> progredientes -----> perfecti.
Universa Scriptura in symbolis continet futuram Domini Incarnationem: haec est prima et altior ratio hermeneutica. Novum Testamentum interpretatur Vetus,62 licet raro illuminet plene: "Iunge personas, compara effectus, gesta intuere" (1,29).

In VT inest summa figurarum repraesentatium historicam veritatem de vita Iesu: "Et quia hoc libello visum est ostendere omnem in singulis quibusque et viris et temporibus et rebus adventus sui et praedicationis et passionis et resurrectionis et nostrae congregationis tamquam imaginem in speculo praeferri... Omne... opus, quod sacris voluminibus continetur, adventum Domini nostri Iesu Christi... et dictis nuntiat et factis exprimit et confirmat exemplis" (1,1).


Hymni

Isidorus Hispalensis63 primum Hymnorum auctorem Hilarium proclamat: "Hilarius hymnorum carmine floruit primus". Carmina Orientis in Occidentem transferre conatus est, ideoque pater hymnologiae dicendus.

Tres hymni classici germani esse videntur. Hymni I et II alphabetici sunt. Prooemium breve senariis iambicis continuare dicit prophetiam David et in medio ponere mysterium Christi: Felix propheta David primus | in carne Christum hymnis mundo nuntians.

Ante saecula qui manes, de trinitatis mysterio, 20 strophae tetrasticae, alphabeticus hymnus est a littera A ad T. Metri: glyconaei et asclepiadaei minores in dystichum coniuncti: 1. - x - v v - v -; 2. - - - v v - | - v v - v x

Fefellit saevam, de redemptione et Christianorum regeneratione, 18 strophae, item alphabeticus hymnus est a littera F ad Z. Metri: trimetri iambici (senarius iambicus).

Adae cernis gloriam, Christi victoriam celebrat; manent 9 strophae. Metri: tetrametri trochaici catalectici, stropha tristicha.



Yüklə 1,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   24




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©genderi.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə