Christianitatis latinae sermo et litterae institutiones II



Yüklə 1,73 Mb.
səhifə1/24
tarix26.11.2017
ölçüsü1,73 Mb.
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   24





CHRISTIANAE LITTERAE LATINAE
CHRISTIANITATIS LATINAE

SERMO ET LITTERAE

INSTITUTIONES II

APPUNTI DI CRISTIANISTICA

Ad usum discipulorum Facultatis Litterarum

LA0421


CHRISTIANAE LITTERAE LATINAE

INSTITUTIONES II

HUMANITAS POSTCONSTANTINIANA

Patrum Aurea quae dicitur Aetas

a Nicaena ad Chalcedonensem Synodum

(325-451 p.Ch.)1
INTRODUCTIO
Christiana religio, superatis persecutionibus, tot tantisque ornata est operibus, ut iure saecula IV-VI aurea appellata sint Christianarum litterarum.

Etenim aevum tardo antiquum [=spätantike] doctoribus, basilicis, novis urbibus (Treveri, Mediolanum, Antiochia, Constantinopolis, Ravenna), innumeris christianis Imperatoribus fruitur, quorum imperium est sacrum ('dominus et deus' in tetrarchia, 'dominus gratia dei' apud Christianos).

In 'sacris palatiis', more 'iranico', imperatores habitant.

Contantinus Magnus est e)pi/skopoj tw=n e)kto\j [th=j ))Ekklhsi/aj]. Pontifex Romanus est e)pi/skopoj tw=n ei)/sw, "non enim respublica in Ecclesia sed Ecclesia in republica, id est in Imperio Romano".

Optatus Milevitanus (ad cant. 4,8) orat: "Veni, Sponsa mea... veni de Libano, id est de Imperio Romano, ubi et sacerdotia sancta sunt et pudicitia et virginitas, quae in barbaris gentibus non sunt et, si essent, tuta esse non possent".2

Ab Edicto Mediolanensi (a.313) ad Romam eversam (a.410), religio Christiana primum tolerata, deinde licita, demum una religio imperii facta est.

'Romania' gradatim imperium et Christianos indicat. Italiae Borealis episcopi quinquaginta numerantur, Nicaena Synodus coagulavit trecentos episcopos, Africana a.411 donatistas et catholicos quingentos septuaginta unum.

Evertisse Constantinum templa queritur Libanius, sacrasque abrogavisse leges, itaque lo/goi "arcte coniuncti cum i(era/, paene perierunt".3 Imperatorem doctos viros neglegere consiliariosque seligere barba/rouj a)nqrw/pouj.

“Imprimis, ait Norden, litterae Christianae libertate caruerunt, qua litterae antiquae fruebantur. Nullam auctoritatem venerabantur pagani auctores, ne deos quidem, maximum individualismum proclamantes. Traditio nonnnisi habebat vim moralem. Econtra Christianismus auctoritatem extulit atque personae dignitatem minuit. Contra haereticos - ai(retikoi/ - Tertullianus (praescr. 6) proclamat: "Nobis nihil ex nostro arbitrio indulgere licet, sed nec eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit, apostolos domini habemus auctores, qui nec ipsi quicquam ex suo arbitrio quod inducerent elegerunt, sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus assignaverunt".

Iulianus imperator monet: h(me/teroi oi( lo/goi kai\ to\ e(llhni/zein, w(\n kai\ to\ se/bein tou\j qeou/j: u(mw=n de\ h( a)logi/a kai\ h( a)groiki/a, kai\ ou)de\n u(pe\r to\ Pi/steuson th=j u(mete/raj e)sti\ sofi/aj.4 Pythagorici magni faciebant: to\ Au)to\j e)/fa – ipse dixit - to\ prw=ton kai\ me/gisto/n e)sti tw=n dogma/twn..5

Tristitia plenae sunt litterae Christianae, 'in hac lacrimarum valle'; vitae severitati inclinant contra vulgatum fa/gwmen kai\ pi/wmen, au)/rion ga\r a)poqnh/skomen. Periit forma pulchritudinis,6 ut Latinae Litterae inferiores evadant Graecis. Ambrosius Basilium imitatur et hymnos 'secundum morem orientalium partium', teste Augustino, induxit, post Hilarium. Hieronymi litterarium opus innititur Origenis et Eusebii operibus. Periit quoque impetus speculativus et utile praeponitur. Basilii opus pro/j tou\j ne/ouj o(pwj a)/n e)c (Ellhnikw=n w)fei/lointo lo/gwn imitatoribus caret. Graecis fontibus utuntur fere omnes Latini auctores. Ambrosi epistolae ad Basilìum rarum extant amicitiae documentum. Caelestinus Papa I in ep. ad Nestorium (Jaffe 374) sero respondisse se excusat, quia nullum invenerat clericum qui vertere valeret Graeca scripta.7

Augustini opera tardius in Graecum conversa sunt sermonem, quia Nova Roma non Latinos sed Hellenisticos colebat mores. Priscillianismus, Donatismus, Pelagianesimus haereses sunt occidentales. Augustinus unus vim speculativam Graecorum sociavit cum navitate occidentali. Fere omnes Scriptores monaci sunt vel monasticham vitam ducunt.

Rationalismus et fideismus, gnw=sij et pi/stij, in discrimen religionem ponunt. Pagani quoque iura rationis (nou=j) vindicabant contra mythologicas fabulas (pi/stij).

Iconographia Sacras Scripturas copulat cum classicis fabulis (Pastor, Orans, Christus capillatus sed imberbis, Apostoli togati et gestientes ut oratores).

Theodosius unam religionem sequendam statuit catholicam8 et edictum Constantinopolitanum die 8.XI.392 paganum cultum vetuit in Romano Imperio.

Firmicus, rhetorica ac philosophica imbutus institutione, apologiam innovat. Victorinus, altiore theologica pervestigatione, philosophum Platonem Christianum facit. Augustinus per grande opus Apologeticum in De civitate Dei ceteros superavit et vicit. Hilarius Pictaviensis, Ambrosius Mediolanensis, Hieronymus Stridoniensis, potissimum Augustinus Hipponensis Latinas litteras extulerunt et tradiderunt.

NOVA RATIO APOLOGETICA

IULIUS FIRMICUS MATERNUS (c.314-360).9
Fere nihil de Firmico est traditum, rhetore clarissimo s.IV.10 Siculum et quidem Syracusanum se esse ipse testatur: "Hic est Syracusanus Archimedes civis meus, qui Romanos exercitus mechanicis artibus saepe prostravit".11

Auctor 'venenosus' vehementer paganos adgreditur.



Matheseos libri videntur ethnicus exaravisse, De errore autem post conversionem (a.339). Nihil novi contra inanitatem logicam et moralem corruptionem politheismi tradit, sed 'novo' ardore hortatur imperatores ut paganorum bona publicet et deorum cultum prohibeat.

Opus utrumque unum fere argumentum pertractat.


Mathesis L.VIII12
Mateseos libri testantur Firmici studium erga scientiam et momentum rhetoricae institutionis, ut patet in dispositione, in compositione, praesertim in prooemiis libri cuiusque.13 Sunt maximum astrologicae doctrinae compendium, docentes hominum vitam fato obnoxia esse per astrorum influxus, potissimum Saturni et Lunae. Flavio Maesio Egnatio Lolliano Mavortio Campaniae procuratori, ex Sicula gente, dicati sunt.

Sermocinatione utitur et philosophos Pythagoram Porphyriumque sequitur unius Dei notionem docentes, creatoris solis et lunae, qui et homines effinxit atque mundum universum 'necessitate perpetuitatis excoluit' et regit et servat legibus suis (1,6,2): "Sol optime maxime, qui mediam caeli possides partem, mens mundi atque temperies, dux omnium atque princeps, qui ceterarum stellarum ignes flammifera luminis tui moderatione perpetuas, tuque, Luna, quae in postremis caeli regionibus collocata ad genitalium seminum perennitatem menstruis semper aucta luminibus Solis augusta radatione fulgescis, et tu, Saturne, qui in summo caeli vertice constitutus livedinem14 sideris tui pigro cursu et tardis agitationibus provehis, et tu, Iuppiter, Tarpeiae rupis habitator, qui mundum ac terras salutari semper ac benigna maiestate laetificas et secundi globi possides principatum, tu vero, Grandive Mars rutilo semper horrore metuende, qui in tertiis caeli regionibus contineris, vos etiam, fidi Solis comites Mercurius et Venus".

Cosmologia astrologiae sociatur. Sumus cum stellis quadam cognatione coniuncti, ergo non debemus eas sacrilegis disputationibus propriis privare potestatibus, quarum cotidianis cursibus et formamur pariter et creamur (1,5.12).

Ideo astrologus omnes virtutes callere debet: “Esto pudicus, prudens, integer, sobrius, parvo victu, parvis opibus contentus, ne istius divinae scientiae gloriam, ignobilis pecuniae cupiditas infamet”; “Dato operam, ut instituto ac proposito tuo bonorum institutum ac propositum vincas sacerdotum; antistitem enim Solis ac Lunae et ceterorum deorum, per quos terrena omnia gubernantur, sic oportet animum suum semper instruere, ut dignus esse tantis caeremoniis omnium hominum testimoniis comprobetur” (2,30.2).

"In omnibus actibus fides tua incorrupta permaneat, numquam conscientiam tuam falsis testimoniis polluas, numquam pecuniae fenus exerceas, ne alienis necessitatibus miserum tibi pecuniae conferatur augmentum" (2,30.9 10).

"Animus qui immortalis est, si a vitiis ac libidinibus terreni corporis fuerit separatus ac suae originis et seminis conscientiam retinens vim suae maiestatis agnoverit omnia quae difficilia putantur atque ardua, facile divina mentis vestigatione consequitur" (1,4.3).15





Dostları ilə paylaş:
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   24


Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©genderi.org 2019
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə