Gregorius Turonensis


GREGORII TURONENSIS HISTORIARUM LIBER SEPTIMUS



Yüklə 0,99 Mb.
səhifə12/23
tarix06.05.2018
ölçüsü0,99 Mb.
#41667
1   ...   8   9   10   11   12   13   14   15   ...   23

7GREGORII TURONENSIS HISTORIARUM LIBER SEPTIMUS


1. De obitu sancti Salvii episcopi.
Licet sit studium historiam prosequi, quam priorum librorum ordo reliquid, tamen prius aliqua de beati Salvii obitu exposcit loqui devotio, qui hoc anno obisse probatur. Hic enim, ut ipse referre erat solitus, diu in habitu saeculari commoratus, cum iudicibus saeculi mundialis causas est exsecutus; numquam tamen se in his concupiscentiis oblegans, quibus adoliscentum animus solitus est inplicari. Iam cum divini spiramenti odor interna viscerum attigisset, relicta saeculari militia, monastyrio expetivit; intellexitque vir iam tunc divinitati deditus, melius esse uti paupertatem cum Dei timore quam saeculi pereuntis lucra sectari. In quo monastyrio diu sub regula a patribus instituta versatus est. Iam vero cum in robore maiori tam intellectus quam aetatis evectus esset, defuncto abbate, qui huic monasterio praeerat, alendi gregis suscepit officium; et qui se magis fratribus publicum pro correctione reddere debuerat, fit, adsumpto honore, remutior. Ilico sibi secretiorem cellolam quaerit; nam in priore, ut ipse adserebat, amplius quam novem vicibus, nimia excesus abstinentia, pellem corporis demutavit. Denique accepto honore, cum in hac contentus parsimonia orationi et lectioni vacaret, illud plerumque revolvebat, melius sibi fieri, si esset inter monachos occultus, quam nomen acciperit abbatis in populos. Quid plura? Includitur vale dicens fratribus sibique ipsis vale dicentibus. In qua inclusione in omni abstinentia magis, quam prius egerat, commoratur, studens pro caritatis obsequio, ut, cum quisque venisset extraneus, et orationem tribuerit et eoglogias gratiam plenissimam ministraret; quae multis infirmis plerumque salutem integram detulerunt. Quodam autem tempore, febre nimia exaustus, hanillus iacebat in lectulo, et ecce! subito magno lumine cellola clarificata contremuit. Ad ille, extensis ad caelum manibus, cum gratiarum actione spiritum exalavit. Mixto quoque ululatu monachi cum ipsius genetrice corpus defuncti extrahunt, aqua diluunt, vestimentis induunt et feretro superponunt, adque in psallentio fletuque labentem exegunt noctem. Mane autem facto, funeris officio praeparato, corpus movere coepit in feretro. Et ecce! malis robiscentibus, vir, quasi de gravi somno suscitatus, excutitur, apertisque oculis, manibus elevatis, ait: 'O Domine misericors, quid fecisti mihi, ut me in hunc tenebrosum mundanae habitationis locum redire permitteris, cum mihi melior esset in caelo tua misericordia quam istius mundi vita nequissima?' Stupentibus autem suis et interrogantibus, quid fuerit tale prodigium, nihil interrogantibus ille respondit. Surgens autem de feretro, nihil mali sentiens de incommodo quod laboraverat, triduo absque cibi ac poculi perstetit alimento. Die autem tertio convocatis monachis et matrem, ait: 'Audite, o dilectissimi, et intellegite, quia nihil est, quod cernitis in hoc mundo; sed sunt iuxta id quae Salomon propheta cecinit: Omnia vanitas. Felix est enim qui ea agere potest in saeculo, ut gloriam Dei cernere mereatur in caelo'. Et cum haec dicerit, dubitare coepit, utrum loqueretur amplius an sileret. Quo tacente, inplicitus fratrum praecibus, ut quid vidisset exponerit, ait: 'Cum me ante hos quattuor dies, contremiscente cellola, exanimem vidistis, adpraehensus a duobus angelis in caelorum excelsa sublatus sum, ita ut non solum hunc squalidum saeculum, verum etiam solem ac lunam, nubes et sidera sub pedibus habere potarem. Deinde per portam luce ista clariorem introductus sum in illud habitaculum, in quo omne pavimentum erat quasi aurum argentumque renitens, lux ineffabilis, amplitudo inenarrabilis; quam ita multitudo promiscui sexus obtexerat, ut longitudo ac latitudo catervae prorsus pervidere non possit. Cumque nobis via inter conpraementes ab his qui praecedebant angelis pararetur, pervenimus ad locum, quem iam de longinquo contemplabamus; in quo superpendebat nubs omne luce lucidior, in quo non sol, non luna, non astrum cerni poterat, sed super his omnibus naturali luce splendidius effulgebat, et vox procedebat e nubi, tamquam vox aquarum multarum. Ibi etiam me peccatori humiliter salutabant viri in veste sacerdotali ac saeculari; quos mihi qui praecedebant enarraverunt esse martyres ac confessores, quos hic summo excolemus famulatu. Stans igitur in loco in quo iussus sum, operuit me odor nimiae suavitatis, ita ut, ab hac suavitate refectus, nullum adhuc cybum potumque desiderarem. Et audivi vocem dicentem: Revertatur hic in saeculo, quoniam necessarius est aeclesiis nostris". Vox enim audiebatur; nam qui loqueretur, paenitus cerni non poterat. Et ego prostratus super pavimentum cum fletu dicebam: ìHeu, heu, Domine, quur mihi haec ostendisti, si ab his frustrandus eram! Ecce hodie eiecis me a facie tua, ut revertar ad saeculum fragilem et hic ultra redire non valeam. Ne, queso, Domine, auferas misericordiam tuam a me, sed depraecor, ut permittas me hic habitare, ne illic decidens peream". Et ait vox, quae loquebatur mihi: ìVade in pace. Ego enim sum custus tuus, donec reducam te in hoc loco". Tunc relictus a comitibus meis, discedens cum fletu, per portam quam ingressus fueram hic sum regressus'. Haec eo loquente, stupentibus cunctis qui aderant, coepit iterum sanctus Dei cum lacrimis dicere: 'Vae mihi, quia talem misterium ausus sum revelare. Ecce enim odor suavitatis, quam de loco sancto hauseram, et in quo per hoc triduum sine ullo cybo potuque sustentatus sum, recessit a me. Sed et lingua mea gravibus est operta vulneribus et ita tumefacta, ut omne os meum videatur implere. Et scio, quia non fuit bene placitum domino Deo meo, ut haec arcana vulgarentur. Sed tu nosti, Domine, quia in simplicitate cordis haec feci, non in iactantia mentis. Sed quaeso, indulgeas et non me derelinquas iuxta pollicitationem tuam'. Et haec dicens siluit et accepit cybum potumque. Ego vero haec scribens vereor, ne alicui legenti sit incredibile, iuxta id quod Salustius historiam scribens ait: Ubi de virtute adque gloriam bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accepit; supra ea veluti ficta pro falsis ducit. Nam testor Deum omnipotentem, quia ab ipsius ore omnia quae rettuli audita cognovi. Post multum vero tempus ipse vir beatus a cellola sua extractus, ad episcopatum electus, invitus est ordinatus. In quo, ut opinor, decimo anno cum agerit, invalescente apud Albigensem urbem inguinario morbo et maxima iam parte de populo illo defuncta, cum iam pauci de civibus remanerent, vir beatus tamquam bonus pastor numquam ab illo loco recedere voluit; sed semper ortabatur eos, qui relicti fuerant, oratione incunibere ac vigiliis instanter insistere et bona semper tam in operibus quam in cogitatione versare, dicens: 'Haec agite, ut, si vos Deus de hoc mundo migrare voluerit, non in iudicium, sed in requiem introire possitis'. Cum autem, ut credo, iam revelante Domino, tempus suae vocationis agnusceret, ipse sibi sarcofagum conposuit, corpus abluit, vestem induit; et sic intentum semper caelo beatum spiritum exalavit. Fuit autem magnae sanctitatis minimaeque cupiditatis, aurum numquam habere volens. Nam, si coactus accepisset, protinus pauperibus erogabat. Cuius tempore cum Mummolus patricius multos captivos ab ea urbe duxisset , prosecutus ille omnes redemit. Tantamque ei Dominus gratiam cum populo illo tribuit, ut ipsi etiam qui captivos duxerant et de praetio ei concederent et in reliquo munerarent; et sic patriae suae captivos libertati pristinae restauravit. Multaque de hoc viro bona audivi; sed dum ad historiae ceptum reverti cupio, plurima praetermitto.
2. De conlisione Carnotenorum et Aurilianensium.
Defuncto igitur Chilperico inventamque, quam diu quaesierat, mortem Aurilianensis cum Blesensibus iuncti super Dunenses inruunt eosque inopinantes proterunt; domos annonasque vel quae moveri habele non poterant incendio tradunt, pecora diripiunt adque res quas levare poterant sustulerunt. Quibus discedentibus, coniuncti Dunenses cum reliquis Carnotenis, de vestigio subsecuntur, simile sorte eos adficientes, qua ipsi adfecti fuerant, nihil in domibus vel extra domus vel de domibus relinquentes. Cumque adhuc inter se iurgia commoventes desevirent et Aurilianensis contra hos arma concuterent, intercedentibus comitibus, pax usque in audientia data est, scilicet ut in die, quo iudicium erat futurum, pars, quae contra partem iniuste exarserat, iusticia mediante, conponerit. Et sic a bello cessatum est.
3. De interitu Vidastis cognomento Avi.
Vidastis cognomento Avus, qui ante hos annos Lupum Ambrosiumque pro amore uxoris Ambrosii interfecerat et ipsam sibi, quae consubrina sua esse dicebatur, in matrimunio acceperat, dum multa scelera infra Pectavum terminum perpetraret, quodam loco cum Chulderico Saxone coniunctus, dum se invicem convitiis lacesserent, unus ex pueris Chulderici Avonem hasta transfixit. Qui ad terram ruens, plerisque adhuc ictibus sauciatus, iniquam animam, sanguine defluente, refudit; fuitque ultrix divina maiestas sanguinis innocentis, quem propria effuderat manu. Multa enim furta, adulteria homicidiaque miserrimus saepe conmiserat, quae silere melius poto. Conposuit tamen filiis Saxo ille mortem eius.
4. Quod Fredegundis in aeclesia confugit.
Quod Fredegundis in aeclesia confugit, et de thesauris ad Childeberto ductis.
Interea Fredegundis regina iam viduata Parisius advenit et cum thesauris, quos infra murorum septa concluserat, ad aeclesiam confugit adque a Ragnemodo fovetur episcopo. Reliquos vero thesauros, qui apud villam Calam remanserant, in quibus erat missurium illud aureum quod nuper fecerat, thesaurarii levaverunt et ad Childeberthum regem, qui tunc apud Meldensem conmorabatur urbem, velociter transierunt.
5. Quod Gunthramnus rex Parius venit.
Fredegundis igitur regina, accepto consilio, legatos ad Gunthchramnum regem mittit, dicens: 'Veniat dominus meus et suscipiat regnum fratris sui. Est', inquid, 'mihi infans parvolus, quem in eius ulnis ponere desiderans, me ipsam eius humilio dicioni'. Conperto autem Gunthchramnus rex de fratris excessu amarissime flevit. Moderato quoque planctu, conmoto exercitu, Parisius dirigit. Cumque ille infra muros susceptus fuisset, Childeberthus rex, nepus eius, ab alia advenit parte.
6. Quod idem rex ea que de Charibertho erant sibi subegit.
Sed cum eum Parisiaci recipere nollent, legatos ad Gunthchramnum regem diregit, dicens: 'Scio, piissime pater, non latere pietati tuae, qualiter utrumque usque praesens tempus pars obpraesserit inimica, ut nullus de rebus sibi debitis possit invenire iustitiam. Idcirco supplex nunc depraecor, ut placita, quae inter nos post patris mei obitum sunt innexa, custodiantur'. Tunc Gunthchramnus rex legatis illius ait: 'O miseri et semper perfidi, nihil in vobis verum habentes neque in promissis permanentes, ecce omnia quae mihi polliciti estis relictis, cum Chilperico rege novam pactionem scripsistis, ut, me a regno depulso, civitates meas inter se dividerent. Ecce pactiones ipsas, ecce manus vestrae subscriptiones, quibus hanc conibentiam confirmastis! Et qua nunc fronte quaeritis, ut nepotem meum Childeberthum suscipere debeam, quem mihi vestra perversitate voluistis facere inimicum?' Cui legati dixerunt: 'Si tantum mentem iracundia coepit, ut nihil nepote tuo de his quae pollicitus es indulgeas, vel illa quae de regno Chariberthi debentur auferre desiste'. Quibus ille ait: 'Ecce pactiones, quae inter nos factae sunt, ut, quisque sine fratris voluntatem Parisius urbem ingrederetur, amitteret partem suam, essetque Polioctus martyr cum Hylario adque Martino confessoribus iudex ac retributor eius. Post haec ingressus est in ea germanus meus Sigyberthus, qui iudicio Dei interiens amisit partem suam. Similiter et Chilpericus gessit. Per has ergo transgressiones amiserunt partes suas. Ideoque, quia illi iuxta Dei iudicium et maledictionibus pactionum defecerunt, omnem regnum Chariberthi cum thesauris eius meis ditionibus, lege opitulante, subiciam nec exinde alicui quicquam nisi spontanea voluntate indulgeam. Absistete igitur, vos semper mendaces ac perfidi, et haec regi vestro referte'.
7. Quod legati Childeberthi Fredegundem requirunt.
Quibus discedentibus legati iterum Childeberthi ad antedictum regem veniunt, Fredegundem reginam requirentes atque dicentes: 'Redde homicidam, quae amitam meam suggillavit, quae patrem interfecit et patruum, quae ipsus quoque consobrinus meus gladio interemit'. At ille: 'In placito', inquid, 'quem habemus, cuncta decernimus, tractantes, quid oporteat fieri'. Nam Fredegunde patrocinio suo fovebat, ipsamque sepius ad convivium evocans, promittens, se ei fieri maximum defensorem. Quadam vero die, dum pariter ad mensam epolarentur, regina consurgens et vale dicens, a rege detenebatur, dicente sibi: 'Adhuc aliquid cybi sume'. Cui illa: 'Indulge', inquid, 'depraecor, domini mi, quia iuxta consuetudinem mulierum contigit mihi, ut pro conceptu consurgam'. Haec ille audiens, obstipuit, sciens, quartum esse mensem, ex quo alium ediderat filium; tamen permisit eam consurgere. Prioribus quoque de regno Chilperici, ut erat Ansovaldus, et reliqui ad filium eius, qui erat, ut superius diximus, quattuor mensuum, se colligerunt, quem Chlotharium vocitaverunt, exegentes sacramenta per civitates, quae ad Chilpericum prius aspexerant, ut scilicit fidelis esse debeant Gunthchramno rege ac nepote suo Chlothario. Gunthchramnus vero rex omnia, quae fidelis regis Chilperici non recte diversis abstulerant, iusticia intercedente, restituit, multa et ipsi eclesiis conferens; testamenta quoque defunctorum, qui eclesias heredis instituerant et ad Chilperico conpressa fuerant, restauravit, multisque se benignum exhibens ac multa pauperibus tribuens.
8. Quod rex populum petiit, ne ut fratres eius interematur.
Sed quia non erat fidus ab hominibus inter quos venerat, armis se munivit, nec umquam ad eclesiam aut reliqua loca, qua ire delectabat, sine grande pergebat custodia. Unde factum est, ut quadam die dominica, postquam diaconus silentium populis, ut missae abscultarentur, indixit, rex conversus ad populum dicerit: 'Adiuro vos, o viri cum mulieribus qui adestis, ut mihi fidem inviolatam servare dignimini nec me, ut fratres meus nuper fecistis, interematis, liceatque mihi vel tribus annis nepotis meus, qui mihi adoptivi facti sunt filii, enutrire, ne forte contingat, quod Divinitas aeterna non patiatur, ut illis parvolis, me defuncto, simul pereatis, cum de genere nostro robustus non fuerit qui defensit'. Haec eo dicente, omnes populus orationem pro rege fudit ad Dominum.
9. Quod Rigunthis a Desiderio, thesauris ablatis, retenta est.
Dum haec agerentur, Rigunthis, Chilperici regis filia, cum thesauris supra scriptis usque Tholosam accessit. Et cernens se iam ad terminum Gothorum esse propinquam, moras innectire coepit, dicentibus sibi tum praeterea suis, oportere eam ibidem commorari, cum ipsi fatigati de itenere vestimenta haberent inculta, calciamenta scissa, ipsosque equorum adque carrucarum apparatos adhuc, sicut plaustris evecti erant, seorsum esse disiunctos. Oportere potius omnia haec prius diligenter stabilire et sic in itenere proficisci ac suscepi cum omni elegantia ab sponso, ne forte, si inculti inter Gothos apparerent, inriderentur ab ipsis. Dum ergo his retardarentur ex causis, mors Chilperici regis in aures Desiderii ducis inlabitur. Ipse quoque, collectis secum viris fortissimis, Tholosam urbem ingreditur repertusque thesauros abstulit de potestate reginae et in domo quadam sub sigillorum munitione ac virorum fortium custodia mancipat, deputans reginae victum artum, donec ad urbem regrederetur.
10. Quod Gundovaldus in regno elevatus est.
Quod Gundovaldus in regno elevatus est, et de Rigundae, filia Chilperici regis.
Ipse vero ad Mummolum, cum quo foedus ante duos annos inierat, properavit. Morabatur tunc Mummolus infra murus Avennicae urbis cum Gundovaldo, cui in libro superiore meminimus. Qui coniunctus cum supradictis ducibus Limovicinum accedens, Briva-Curretia vicum, in quo sanctus Martinus, nostri, ut aiunt, Martini discipulus, requiescit, advenit, ibique parmae superpositus, rex est levatus. Sed cum tertio cum eodem girarent, cecidisse fertur, ita ut vix manibus circumstantium sustentare potuisset. Deinde ibat per civitates in circuitu positas. Rigunthis vero in basilica sanctae Mariae Tholosa, in qua Ragnovaldi uxor, cui supra meminimus, Chilpericum metuens confugerat, resedebat. Ragnovaldus vero de Hispaniis rediens, uxori facultatique restituetur. Legationis enim causa Hispaniam petierat, a rege Gunthchramno directus. Magno ea tempestate incendio basilica antedicti Martini beati apud Brivam vicum ab inminente hoste cremata est, ita ut tam altarium quam columnae, quae de diversis marmorum generibus aptatae erant, ab igne dissolverentur. Sed ita haec aedes in posterum a Ferreolo episcopo reparata est, tamquam si nihil mali pertulerit. Vehementer enim admirantur veneranturque hunc sanctum incole, eo quod plerumque virtutes eius experiantur.
11. De signis quae apparuerunt.
Erat enim, cum haec agebatur, mensis decimus. Tunc apparuerunt in codicibus vinearum palmites novi cum uvis deformatis, in arboribus flores; pharus magna per caelum discurrens, quae, priusquam lux fierit in die, late mundum inluminavit. Apparuerunt etiam in caelo et radii. A parte septentrionali columna ignea, quasi de caelo pendens, per duarum horarum spatium visa est, cui stella magna superposita erat. In Andecavo enim terra tremuit, et multa alia signa apparuerunt, quae, ut opinor, ipsius Gundovaldi interitum nuntiarunt.
12. De incendio regionis Toronicae et virtute sancti Martini.
Igitur Gunthchramnus rex comites suos ad conpraehendendas civ condam Sigyberthus de regno Chariberthi fratris sui acciperat, direxit, ut exegentes sacramenta suis eas ditionibus subiugarent. Toronici vero adque Pectavi ad Childeberthum, Sigyberthi filium, transire voluerunt, sed commoti Biturigi contra eos venire disponunt adque infra terminum Toronicum incendia facere coeperunt. Tunc Maroialensim aeclesiam termini Toronici, in qua sancti Martini reliquiae habibantur, incendio concremarunt; sed virtus beati adfuit, ut in tam valido incendio pallolae, quae super altarium fuerant positae, non consumerentur ab igne. Et non solum ipse, sed etiam herbolae olim collectae altarioque locatae nequaquam exustae sunt. Qua incendia videntes Toronici legationem mittunt, dicentes, melius sibi esse ad tempus Gunthchramno rege subdi quam cuncta incendio ac ferro vastari.
13. De incendio et praedes Pectavi urbis.
Confestim autem post mortem Chilperici Gararicus dux Limovicas accesserat et sacramenta de nomine Childeberthi susceperat. Exinde Pectavis veniens, ab ipsis receptus est et ibi morabatur. Audiens vero quae Toronici patiebantur, mittit legationem, obtestans, ne nos ad partem Gunthchramni regis tradere deberimus, si nobis vellimus esse consultum; sed meminirimus potius Sigyberthi, qui quondam genitur Childeberthi fuit. Nos vero haec rursum episcopo et civibus mandata remisimus, quod, nisi se ad tempus Gunthchramno rege subderent, similia paterentur, adserentes, hunc esse nunc patrem super duos filios, Sigyberthi scilicet et Chilperici, qui ei fuerant adoptati; et sic tenere regni principatum, ut quondam Chlotharius rex fecerat, pater eius. His quoque non adquiescentibus, Gararicus de civitate egreditur, quasi exercitum adducturus, in urbe vero Eberonem cubicularium Childeberthi regis relinquens. Sicharius vero cum Willachario Aurilianense comite, qui tunc Toronus acceperat, exercitum contra Pectavos commovit, ut scilicet ab una parte Toronici, ab alia Biturigi commoti cuncta vastarent. Qui cum ad terminum propinquassent ac domus cremare coepissent, miserunt ad eos Pectavi legatos, dicentes: 'Petemus, ut usque in placito, quod inter se Gunthchramnus et Childeberthus regis habent, susteneatis. Quod si convenit, ut pagos hos rex Gunthchramnus accipiat, non resistemus; sin aliud, dominum nostrum recognuscimus, cui servire plenius debeamus'. Ad haec illi responderunt: 'Nihil nobis de hac causa pertinet, nisi tantum iussa principis adimplere. Nam si nolueritis, cuncta ut coepimus devastamus'. Cumque in hoc res ageretur, ut universa incendio, praedae adque captivitati traderentur, eiectis de civitate hominibus Childeberthi, sacramenta Gunthchramno rege dederunt, non longo tempore ea custodientes.
14. De legatis Childeberthi regis ad Gunthramno missis.
Igitur, adveniente placito, directi sunt ad Childebertho rege Egidius episcopus, Gunthchramnus Boso, Sigyvaldus et alii multi ad Gunthchramno regem; ingressique ad eum, ait episcopus: 'Gratias agimus Deo omnipotenti, o piissime rex, quod te post multos labores regionibus tuis regnoque restituit'. Cui rex ait: 'Illi enim dignae sunt gratiae referendae, qui est rex regum et dominus dominorum, qui haec sua miseratione operare dignatus est. Nam non tibi, cuius consilio doloso ac periurus regionis meae anno superiore incensae sunt, qui numquam fidem integram cum ullo homine habuisti, cuius dolositas ubique dispergitur, qui non sacerdotem, sed inimicum regni nostri te esse declaras'. Ad haec verba episcopus iracundia commotus siluit. Unus autem ex legatis dixit: 'Supplecat nepus tuus Childeberthus, ut civitates, quas pater eius tenuit, reddi iubeas'. Ad haec ille respondit: 'Iam dixi vobis prius, quia pactiones nostrae mihi haec conferunt, ideoque eas reddere nolo'. Alius quoque legatorum ait: 'Rogat nepus tuus, ut Fredegundem maleficam, per quam multi reges interfecti sunt, reddi iubeas ad ulciscendam mortem patris, patrui vel consubrinorum suorum'. At ille: 'Tradi ei', inquid, 'in potestate non poterit, quia filium regem habet. Sed et ea quae contra illam adseretes, vera esse non credo'. Post hos Gunthchramnus Boso, quasi aliquid suggesturus, ad regem accedit. Et quia sonuerat, Gundovaldum manifeste regem levatum, antecipans rex verba eius, ait: 'O inimici regionis regnique nostri, qui propterea ante hos annos Orientem adgressus es, ut Ballomerem quendam - sic enim vocabat rex Gundovaldum - super regnum nostrum adduceris, semper perfide et numquam custodiens quae promittis!' Cui ille: 'Tu', inquid, 'dominus et rex regali in solio resedis, et nullus tibi ad ea quae loqueris ausus est respondere. Insontem enim me de hac causa profiteor. At si aliquis est similis mihi, qui hoc crimen inpingat occulte, veniat nunc palam et loquatur. Tunc, o rex piissime, ponens hoc in Dei iudicium, ut ille discernat, cum nos in unius campi planitiae viderit demicare' . Ad haec, cunctis silentibus, addedit rex: 'Omnibus autem haec causa animus accendere debet, ut repellatur a finibus nostris advena, cuius pater molinas gobernavit, et ut vere dicam, pater eius pectinibus insedit lanasque conposuit'. Et quamquam possit fieri, ut unus homo utriusque artificii magisterio subderetur, ad increpationem tamen regis quidam ex ipsis respondit: 'Ergo duos, ut adseris, patres hic homo habuit, lanarium simul molinariumque. Absit a te, o rex, ut tam inculte loquaris. Non enim auditum est, unum hominem praeter spiritalem causam duos habere posse pariter genitores'. Dehinc, cum multi solverentur in risu, respondit alius legatorum, dicens: 'Vale dicimus tibi, o rex. Nam quia reddere noluisti civitatis nepotis tui, scimus, salvam esse securem, quae fratrum tuorum capitibus est defixa. Celerius tuum libravit defixa cerebrum'. Et sic cum scandalum discesserunt. Tunc rex his verbis succensus, iussit super capita euntium proici aequorum stercora, putrefactas astulas, paleas ac faenum putridine dissolutum ipsumque foetidum urbis lutum. Quibus de rebus maculati graviter, non sine inmensa iniuria adque contumilia abierunt.
15. De malitia Fredegunde.
Resedente vero Fredegunde regina in aeclesia Parisiaca, Leonardus ex domestico, qui tunc ab urbe Tholosa ad venerat, ingressus ad eam, causas contumiliae iniuriasque filiae eius narrare coepit, dicens, quia: 'Iuxta imperium tuum accessi cum regina Rigunthe ac vidi humilitatem eius, vel qualiter expoliata est a thesauris et omnibus rebus; ego vero per fugam dilapsus, veni nuntiare dominae meae quae gesta sunt'. Haec illa audiens furore commota, iussit eum in ipsa aeclesia spoliare, nudatumque vestimentis ac balteo, quod ex munere Chilperici regis habebat, discedere a sua iubet praesentia. Cocos quoque sive pistores, vel quoscumque de hoc itenere regressus esse cognovit, caesos spoliatosque ac demanicatos reliquid. Nectarium autem, Baudegysili episcopi fratrem, nefandis accusationibus cum rege temptavit obruere, adserens, eum de thesauro regis mortui multa portasse. Sed et de prumptuariis tam tergora quam vina multa eum abstulisse dicebat, petens, ut vinctus carceralibus tenebris truderetur. Sed patientia regis fratrisque auxilium fieri non permisit. Multa quidem ibi vana exercens, non metuebat Deum, in cuius aeclesiam petebat auxilium. Habebat tunc temporis secum Audonem iudicem, qui ei tempore regis in multis consenserat malis. Ipse enim cum Mummolo praefecto multos de Francis, qui tempore Childeberthi regis seniores ingenui fuerant, publico tributo subegit. Qui post mortem regis ab ipsis spoliatus ac denudatus est, ut nihil ei, praeter quod super se auferre potuit, remaneret. Domus enim eius incendio subdederunt; abstulissent utique et ipsam vitam, nisi cum regina aeclesiam expetisset.

Yüklə 0,99 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   8   9   10   11   12   13   14   15   ...   23




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©genderi.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə