Gregorius Turonensis



Yüklə 0,99 Mb.
səhifə15/23
tarix06.05.2018
ölçüsü0,99 Mb.
#41667
1   ...   11   12   13   14   15   16   17   18   ...   23
16. Et quae de virtutibus sancti Martini retulit.
Cui cum de virtutibus beati Martini, quas in eo loco operatus est, aliquam ut declararet exposcirem, haec retulit: 'Franci cuiusdam et nobilissimi in gente sua viri filius mutus surdusque erat; adductusque a parentibus ad hanc basilicam, iussi eum cum diacono meo et alio ministro in ipsum templum sanctum in lectulo requiescere. Et per diem quidem orationi vacabat, nocte autem in ipsa, ut diximus, aede dormiebat. Quandoque misertus Deus, apparuit mihi in visione beatus Martinus, dicens: ìEiece agnum de basilica, quia iam sanus factus est". Mane autem facto, cogitanti mihi, quod esset hoc somnium, venit ad me puer, et emittens vocem, gratias agere Deo coepit, conversusque ad me, ait: ìGratias ago Deo omnipotenti, qui mihi et eloquium reddedit et auditum". Ex hoc sanus redditus, ad domum rediit. Alius vero, qui plerumque in furtis diversisque sceleribus conmixtus, periurare consueverat, cum aliquando a quibusdam pro furtu argueritur, ait: ìIbo ad basilicam beati Martini, et sacramentis me exuens, innocens reddar". Quo ingrediente, elapsa secure de manu eius, ad usteum ruit, gravi cordis dolore perculsus. Confessusque est miser verbis propriis quae venerat excusare periuriis. Alius simili modo cum de incendiis domus vicini sui argueritur, ait: ìVadam ad templum sancti Martini et, fide data, insons redditurus ero ab hoc crimine". Manifestum erat enim, hunc domum illam incendio concremasse. Abiens autem ad sacramenta danda, conversus ad eum, dixi ei: ìQuantum vicinorum tuorum dictat assertio, non eris innocens ab hoc scelere; sed tamen Deus ubique est, et virtus eius ipsa est forinsecus, quae habetur intrinsecus. Tamen si ita te vana fiducia coepit, quod Deus vel sancti eius in periuribus non ulciscantur, ecce! templum sanctum e contra, iura, ut libet. Nam calcare limen sacrum non permitteris". Ad ille, elevatis manibus, ait: ìPer omnipotentem Deum et virtutem beati Martini antestitis eius, quia hoc incendium non admisi". Data itaque sacramenta, dum recederet, visum est ei quasi ab igne circumdare. Et statim ruens in terra, clamare coepit, se a beato antestite vehementer exuri. Aiebat enim miser: ìTestor Deum, quia ego vidi ignem de caelo cadere, qui me circumdans validis vaporibus conflat". Et dum haec diceret, spiritum exalavit. Multis haec causa documentum fuit, ne in hoc loco auderent ulterius periurare'. Plurima quidem de his virtutibus hic diaconus retulit, quae sequi longum potavi.
17. De signis quae apparuerunt.
Dum autem in loco illo commoraremur, vidimus per duas noctes signa in caelo, id est radius a parte aquilonis tam dare splendidus, ut prius sic apparuisse non fuerent visi; et ab utraque quidem parte, id est ab euro et zephero, nubes sanguineae. Tertia vero nocte quasi hora secunda apparuerunt hii radii. Et ecce! dum eos miraremur attoniti, surrexerunt a quatuor plagis mundi alii horum similes; vidimusque totum caelum ab his operire. Et erat nubes in medio caeli splendida, ad quam se hi radii collegebant in modum tenturii, quod ab imo ex amplioribus incoeptum fasceis, angustatis in altum, in uno cuculli capite saepe collegitur. Erantque in medio radiorum et aliae nubes, ceu coruscum valide fulgorantes. Quod signum magnum nobis ingessit metum. Operiebamur enim, super nos aliquam plagam de caelo transmitti.
18. Quod Childeberthus in Italiam direxit exercitum.
Quod Childeberthus in Italiam direxit exercitum, et qui duces vel comites aut institute sunt aut remote.
Childebertus vero rex, inpellentibus missis imperialibus, qui aurum, quod anno superiore datum fuerat, requirebat, exercitum in Italia diregit. Sonus enim erat, sororem suam Ingundem iam Constantinopoli fuisset translata. Sed cum duces inter se altercarentur, regressi sunt sine ullius lucri conquisitione. Nam Wintrio dux, a paginsibus suis depulsus, ducatum caruit; finissitque vitam, nisi fuga auxilium praebuisset. Sed postea, pacatum populum, ducatum recepit. Itaque Nicetius per emissionem Eulalii a comitatu Arverno submotus, ducatum a rege expetiit, datis pro eo inmensis muneribus. Et sic in urbe Arverna, Rutena atque Ucetica dux ordinatus est, vir valde aetate iuvenis, sed acutus in sensu, fecitque pacem in regionem Arverna vel in reliqua ordinationis suae loca. Chuldericus vero Saxo in offensam regis Guntchramni incedens, pro causa, qua superius diximus alius confugisse, beati Martini basilicam expetiit, uxorem in regno regis antedicti relinquens. Cui obtestaverat rex, ne virum videre praesumeret, nisi prius ille regali gratiae reconciliaretur; ad quem cum pro eo saepius legationem misissimus, tandem obtenuemus, ut uxorem reciperet et citra Legerem fluvium commoraretur, non tamen ad regem Childeberthum transire praesumeret. Sed ille, accepta libertate recipiendae uxoris, clam ad eum transiit, adeptaque ordinatione ducatus in civitatebus ultra Garonnam, quae in potestatem supradicti regis habebantur, accessit. Guntchramnus vero rex volens regnum nepotis sui Chlotchari, fili scilicet Chilperici, regere, Theodulfum Andegavis comitem esse decrevit. Introductusque in urbe, a civibus et praesertim a Domighisilo cum humilitate repulsus est. Recurrensque ad regem, iterum praeceptum accipiens, a Sigulfo duci intromissus, comitatum urbis illius rexit. Gundovaldus autem comitatum Meldensim super Werpinum conpetiit, ingressusque urbem, causarum actionem agere coepit. Exinde dum pagum urbis in hoc officio circuiret, in quadam villa a Werpino interficitur. Cuius parentes congregati super hunc inruunt, inclusumque in pensilem domus interemunt. Sicque uterque a comitatu morte inminente discessit.
19. De interitu Daulfi abbatis.
Cum autem saepius Dagulfus abba pro sceleribus suis argueritur, quia furta et homicidia plerumque faciebat, sed et in adulteriis nimium dissolutus erat, quodam tempore uxorem vicini sui concupiscens, miscebatur cum ea. Requirens occasiones diversas, qualiter virum adulterae, qui in terra huius monasterii conmanebat, deberet oppremere, ad extremum contestatus est ei, dicens, quod, si ad uxorem suam accederet, puniretur. Illo quoque discedente ab hospitiolo suo, hic nocte cum uno clerico veniens, domum meretricis ingreditur. Postquam autem diutissime bibentes inebriati sunt, in uno strato locantur. Quibus dormientibus, adveniens vir ille accenso stramine, elevata bipenne utrumque peremit. Ideoque documentum sit haec causa clericis, ne contra canonum statuta extranearum mulierum consortium potiantur, cum haec et ipsa lex canonica et omnes scripturae sanctae prohibeant, praeter his feminis, de quibus crimen non potest aestimari.
20. Quae in sinodo Matescense acta sunt.
Interim dies placiti advenit, et episcopi ex iusso regis Guntchramni apud Matiscensim urbem collecti sunt. Faustianus autem, qui ex iusso Gundovaldi Aquinsi urbi episcopus ordinatus fuerat, ea condicione removitur, ut eum Bertchramnus Orestesque sive Palladius, qui eum benedixerant, vicibus pascerent centinusque ei aureus annis singulis ministrarent. Nicetius tamen ex laico, qui prius ab Chilperico regi praeceptum elicuerat, in ipsa urbe episcopatum adeptus est. Ursicinus Cadurcinsis episcopus excommunicatur, pro eo quod Gundovaldum excipisse publice est confessus, accepto huiusmodi placito, ut, paenitentiam tribus annis agens, neque capillum neque barbam tonderit, vino et carnibus absteniret, missas celebrare, clericus ordinare aeclesiasque et crisma benedicere, eulogias dare paenitus non auderet, utilitas tamen aeclesiae per eius ordinationem, sicut solita erat, omnino exerceretur. Extetit enim in hac synodo quidam ex episcopis, qui dicebat, mulierem hominem non posse vocitare. Sed tamen ab episcopis ratione accepta quievit, eo quod sacer Veteris Testamenti liber edoceat, quod in principio, Deo hominem creante, ait: Masculum et feminam creavit eos, vocavitque nomen eorum Adam, quod est homo terrenus, sic utique vocans mulierem ceu virum; utrumque enim hominem dixit. Sed et dominus Iesus Christus ob hoc vocitatur filius hominis, quod sit filius virginis, id est mulieris. Ad quam, cum aquas in vina transferre pararet, ait: Quid mihi et tibi est, mulier? et reliqua. Multisque et aliis testimoniis haec causa convicta quievit. Praetextatus vero Rotomagensis episcopus orationis, quas in exsilio positus scalpsit, coram episcopis recitavit. Quae quibusdam quidem placuerunt, a quibusdam vero, quia artem secutus minime fuerat, repraehendebantur. Stilus tamen per loca aeclesiasticus et rationabilis erat. Caedis enim magna tunc inter famulus Prisci episcopi et Leudeghisili ducis fuit. Priscus tamen episcopus ad coemendam pacem multum paecuniae obtulit. His etenim diebus Guntchramnus rex graviter aegrotavit, ita ut potaretur a quibusdam non posse prorsus evadere. Quod, credo, providentia Dei fecisset. Cogitabat enim multus episcoporum exsilio detrudere. Theodorus itaque episcopus ad urbem suam regressus, favente omni populo, cum laude susceptus est.
21. De placito Belsonanco et de sepulchro violato.
Itaque cum hoc synodum ageretur, Childeberthus rex aput Belsonancum villa , quae in medio Ardoennensis silvae sita est, cum suis coniungitur. Ibique Brunichildis regina pro Ingunde filia, quae adhuc in Africa tenebatur, omnibus prioribus questa est, sed parum consolationis emeruit. Tunc contra Bosonem Guntchramnum causa exoritur. Ante paucus autem dies mortua propinqua uxoris eius sine filiis, in basilicam urbis Metinsis sepulta est cum grandibus ornamentis et multo auro. Factum est autem, ut post dies paucus adesset festivitas beati Remedii, quae in initio mensis octavi caelebratur. Discedentibus autem multis e civitate cum episcopo et praesertim senioris urbis cum duci, venerunt pueri Bosonis Guntchramni ad basilica, in qua mulier erat sepulta. Et ingressi, conclusis super se osteis, detexerunt sepulchrum, tollentes omnia ornamenta corporis defuncti, quae reperire potuerant. Sentientes autem haec monachi basilicae illius, venerunt ad ostium; sed ingredi non sunt permissi. Quod videntes, nuntiaverunt haec episcopo suo ac duci. Interea pueri, acceptis rebus ascensisque equitibus, fugire coeperunt. Sed timentes, ne, adprehensi in via, diversis subegerentur poenis, regressi sunt ad basilicam. Posueruntque quidem res super altarium, sed foris egredi non sunt ausi, clamantes atque dicentes, quia: 'A Gunthchramno Bosone transmissi sumus'. Sed cum ad placitum in villam quam diximus Childeberthus cum proceribus suis convenisset et Gunthchramnus de his interpellatus nullum responsum dedisset, clam aufugit. Ablataeque sunt ei deinceps omnes res, quae in Arverno de fisci munere promeruerat. Sed et diversorum res, quas male pervaserat, cum confusionem reliquid.
22. De obito episcoporum et Wandalini.
Laban Helosinsis episcopus hoc anno obiit; cui Desiderius ex laico successit. Cum iusiurando enim rex pollicitus fuerat, se numquam ex laicis episcopum ordinaturum. Sed quid pectora humana non cogat auri sacra famis? Berthchramnus vero regressus ex synodo, a febre corripitur; arcessitumque Waldonem diaconem, qui et ipse in baptismo Berthchramnus vocitatus est, summam ei sacerdotii depotat omnesque condicionis tam testamenti quam benemeritorum suorum ipsi committit. Quo discedente, hic spiritum exalavit. Regressus diaconus, cum muneribus et consensu civium ad regem properat, set nihil obtenuit. Tunc rex, data praeceptione, iussit Gundegisilum Sanctonicum comitem cognomento Dodonem episcopum ordinare, gestumque est ita. E quia multi clericorum Sanctonicorum ante synodum, consentientes Berthchramno episcopo, in Palladium sacerdotem suum aliqua adversa conscripserant, quae ei humilitatem ingererent, post eius obitum adprehensi a sacerdote, graviter caesi adque expoliati sunt. Hoc tempore et Wandelenus, nutritor Childeberti regis, obiit, sed in loco eius nullus est subrogatus, eo quod regina mater curam vellit propriam habere de filio. Quaecumque de fisco meruit, fisci iuribus sunt relata. Obiit his diebus Bodygisilus dux plenus dierum, sed nihil de facultate eius filiis minuatum est. In loco Fausti Auscensis episcopi Saius presbiter subrogatur. Post obitum sancti Salvii hoc anno Desideratus Albiginsibus episcopus datus est.
23. De diluviis.
Magnae hoc anno pluviae fuerunt, amnesque in tantum convaluerunt, ut plerumque naufragia evenirent. Ipsique litora excedentes, propinquas segetis ac prata operientes graviter eliserunt, fueruntque vernalis aestivique mensis tam inrigui, ut hiems magis potaretur esse quam aestas.
24. De insolis maris.
Duae hoc anno insolae in mare divinitus incendio concrematae sunt, quae per dies septim cum hominibus pecoribusque consumptae subvertebantur. Nam qui in mari confugerant et se in profundo praecipitabant, in ipsa qua mergebantur aqua consumebantur graviorique supplicio, qui non confestim emittebant spiritum, urebantui. Redactis quoque omnibus in favilla, cuncta maris operuit. Ferebant etiam multi, signa, quae superius nos vidisse octavo mense narravimus, quasi ardere caelum, ex huius incendii splendore fuisse.
25. De insola, in qua sanguis apparuit.
In alia vero insola, quae est proxima civitate Veneticae, erat stagnum validum piscibusque refertum, quod in unius ulnae altitudine conversum est in cruore; ita per dies multus congregata canum atque avium inaestimabilis multitudo, sanguinem hoc lambens, satiata redibat in vesperum.
26. De Berulfo, qui dux fuit.
Toronicis vero atque Pectavis Ennodius dux datus est. Berulfus autem, qui his civitatibus ante praefuerat, pro thesauris Syghiberti regis, quos clam abstulerat, cum Arnegysilo socio suspectus habetur. Qui cum hoc ducatum in supradictis urbibus expeterit, a Rauchingo duce, facto ingenio, cum satellite allegatur. Nec mora, missi ad domus eorum pueri expilant omnia; multa ibi de proprio, nonnulla de antedictis thesauris sunt reperta, quae omnia ad Childeberthum regem delata sunt. Cumque in hoc res ageretur, ut gladius cervicem decideret, interventu episcoporum obtenta vita laxati sunt, nihil tamen de his quae eis ablata fuerant recipientes.
27. Quod Desiderius ad regem abiit.
Desiderius vero dux cum aliquibus episcopis et Aridio abbate vel Antestio ad regem Gunthchramno properavit. Sed cum eum rex aegre vellit accipere, victus precibus sacerdotum, in gratia sua recepit. Tunc ibi Eulalius adfuit, quasi pro coniuge, quae eum spreverat et ad Desiderium transierat, causaturus; sed in ridiculo et humilitate redactus, siluit. Desiderius vero remuneratus a rege, cum gratia est reversus.
28. De Ermeneghildo et Ingundae.
De Ermeneghildo et Ingundae vel de legatis Hispanorum clam ad Fredegundem missis.
Igitur, ut saepius diximus, Ingundis a viro cum imperatoris exercitu derelicta, dum ad ipsum principem cum filio parvolo duceretur, in Africa defuncta est et sepulta. Leuvichildus vero Herminichildum filium suum, quem antedicta mulier habuit, morti tradedit. Quibus de causis commotus Gunthchramnus rex, exercitum in Hispaniis distinat, scilicet ut prius Septimaniam, quae adhuc infra Galliarum terminum habetur, eius dominatione subderint et sic in antea proficiscerentur. Dum autem hic exercitus moveretur, indecolum cum nescio quibus hominibus rusticis est repertum. Quem et Gunthchramno rege legendum miserunt, hoc modo, quasi Leuvichildus ad Fredegundem scriberet, ut quocumque ingenio exercitum illuc ire prohiberet, dicens: 'Inimicos nostros, id est Childeberthum et matrem eius, velociter interemite et cum rege Gunthchramno pacem inite, quod praemiis multis coemite. Et si vobis minus est fortassis paecunia, nos clam mittimus, tantum ut quae petimus impleatis. Cum autem de inimicis nostris ulli fuerimus, tunc Amelio episcopo ac Leubae matronae bona tribuite, per quos missis nostris ad vos accedendi aditus reseratur'. Leuba enim est socrus Bladastis ducis.
29. Quod Fredegundis misit, qui Childeberthum interfecerint.
Et licet haec ad Gunthchramnum regem perlata et nepote suo Childebertho in notitiam data fuissent, tamen Fredegundis duos cultros ferreos fieri praecepit, quos etiam caraxari profundius et venino infici iussit, ut scilicet, si mortalis adsultus vitalis non dissolverit fibras, vel ipsa venini infectio vitam possit velocius extorquere. Quos cultros duobus clericis cum haec mandata tradedit, dicens: 'Accipite hos gladius et quantocius pergite ad Childeberthum regem, adsimilantes vos esse mendicos. Cumque pedibus eius fueritis strati, quasi stipem postulantes, latera eius utraque perfodite, ut tandem Brunichildis, quae ab illo adrogantiam sumit, eo cadente conruat mihique subdatur. Quod si tanta est costodia circa puerum, ut accedere nequeatis, vel ipsam interemite inimicam. Mercis quoque operis vestri haec erit, ut, si mortui in hoc opere fueritis, parentibus vestris bona tribuam, ipsosque muneribus ditans primus in regnum meum constituam. Interim vos timorem omnem omittite, nec sit trepidatio mortis in pectore. Noveritis enim, quod cunctos homines haec causa continet. Armate viriletate animus et considerate saepius fortes viros in bello conruere, unde nunc parentes eorum nobilis effecti opibus inmensis cunctis supereminent cunctisque praecellent'. Cumque haec mulier loqueretur, clerici tremere coeperunt, difficile potantes, haec iussa posse conplere. At illa dubius cernens, medificatus potione direxit, quo ire praecepit; statimque robor animorum adcrevit, promiseruntque se omnia quae praeceperat impleturus. Nihil minus vasculum ab haec potione repletum ipsos levare iubet, dicens: 'In die illa, cum haec quae praecipio facetis, mane, priusquam opus incipiatur, hunc potum sumite. Erit vobis magna constantia ad haec peragenda'. His ita instructis, demisit eos. Quibus pergentibus adque ad urbem Sessionas accedentibus, a Rauchingo duci capti discussique omnia reserant, et sic in carcere legati sunt. Post dies vero paucos Fredegundis, certa iam, quod fuissent impleta quae fuerant imperata, misit puerum inquerere, quid aut rumor populi ferret, aut si aliquem inveniret indicantem, qui diceret Childeberthum iam interemptum fuisse. Egressus igitur puer ab ea, Sessionas urbem venit. Audiens denique hos in carcerem retenere, ad ostium adpropinquat; sed cum loqui satellitibus coepisset, et ipse captus costodiae mancipatur. Tunc omnes simul ad Childeberthum regem directi sunt, discussisque, veritatem aperiunt, indicantes se a Fredegunde missus ad eum interemendum, dicentes: 'Iussa reginae suscipimus, ut nos egenus adsimilaremus. Cumque pedibus tuis provoluti aliquid stipendii quaereremus, ab his te gladiis transfodere voluemus. Quod si adsultu signiore gladius difixisset, ipsum venenum, quod ferrum erat infectum, animam velociter penetraret'. Haec his dicentibus, diversis suppliciis adfecti, truncatis manibus auribusque et naribus, variis sunt mortibus interempti.
30. Quod exercitus in Septimaniam abiit.
Igitur Gunthchramnus rex cummoveri exercitum in Hispaniis praecepit, dicens: 'Prius Septimaniam proventiam ditioni nostrae subdite, quae Galliis est propinqua, quia indignum est, ut horrendorum Gothorum terminus usque in Galliis sit extensus'. Tunc commoto omni exercitu regni sui, illuc dirigit. Gentes vero, quae ultra Ararem Rhodanumque et Sequanam commanebant, cum Burgundionibus iunctae, Arareca Rhodaniticaque litora tam de fructibus quam de pecoribus valde depopulati sunt. Multa homicidia, incendia praedasquae in regione propria facientes, sed et aeclesias denudantes, clericos ipsos cum sacerdotibus ac reliquo populo ad ipsas sacratas Deo aras interementes, usque ad urbem Nemausus processerunt. Similiter et Byturigi, Sanctonici cum Petrocoricis, Ecolesenensibus vel reliquarum urbium populum, qui tunc ad antedicti regis imperio pertenebant, usque ad Carcasonam urbem devecti, similia mala gesserunt. Sed cum ad urbem accessissent, reseratis sponte ab habitatoribus portis, nullo resistente, ingressi, nescio quo cum Carcasonensibus scandalo commoto, urbem egressi sunt. Tunc Terentiolus comes quondam urbis Lemovicinae, lapide de muro proiecto percussus, occubuit. Cuius caput truncatum ad vindictam adversariorum urbi delatum est. Ex hoc omnes populus timore perterritus, ad propria regredi destinans, universa reliquid, quae vel per viam coeperat vel quae secum adduxerat. Sed et Gothi per occultas insidias multis de his spoliatis interemerunt; exim in Tholosanorum manus incedentes, quibus, dum pergerent, multa intulerant mala, spoliati ac caesi vix propria contingere potuerunt. Hi vero, qui Nemausum adgressi fuerant, devastantes universa regiones, succensis domibus, incensis segitibus, decisis olivitis vinitisque succisis, nihil inclusis nocere potentes, ad alias urbis progressi sunt. Erant enim valde munitae et de cybis ac reliquis necessariis adplene refertae, et horum urbana depopulantes urbisque minus inrumpere valuerunt. Tunc et Nicetius dux, cum Arvernis in haec expeditione commotus, cum reliquis urbis adsedit. Sed cum minus valerit, ad castrum quoddam pervenit; dataque fide, sponte inclusi reserantes portas, eos credoli tamquam pacificos susciperunt. Ille vero ingressi, postposito sacramento, praesidia cuncta diripiunt, animas in captivitate subdentes. Tunc, accepto consilio, unusquisque ad propria est regressus. Tantaque per viam scelera, homicidia, praedas, direptiones per regionem propriam gesserunt, ut ea usquequaque memorare perlongum sit. Verumtamen quia segetis Provinciae igni ab hisdem succensas diximus, fame atquae inaedia pereuntes per viam relinquebantur exanimes, nonnulli in fluminibus dimersi, plerique in seditionibus interempti sunt. Ferebant enim amplius quam quinque milia in his stragibus fuisse peremptos. Sed non eos qui remanserant coercebat aliorum interitus. Tunc et Arvernae regiones aeclesiae, quae viae publicae propinquae fuerant, a ministeriis denudatae sunt, nec fuit terminus male faciendi, nisi cum ad propria singuli pervenerunt. Quibus reversis, magna Gunthchramno regi amaritudo cordis obsedit. Duces vero supradicti exercitus ad basilicam sancti Symphoriani martyris expetierunt. Veniente itaque rege ad eius solemnitatem, repraesentati sunt sub conditione audientiae in postmodum futurae. Post dies vero quattuor, coniunctis episcopis necnon et maioribus natu laicorum, duces discutere coepit, dicens: 'Qualiter nos hoc tempore victuriam obtenere possumus, quia ea quae patres nostri secuti sunt non costodimus? Illi vero aeclesias aedificantes, in Deum spem omnem ponentes, martyres honorantes, sacerdotes venerantes, victurias obtinuerunt gentesque adversas, divino opitulante adiutorio, in ense et parma saepius subdiderunt. Nos vero non solum Deum non metuemus, verum etiam sacra eius vastamus, ministros interficimus, ipsa quoque sanctorum pignera in ridiculo discerpimus ac vastamus. Non enim potest obtenere victuria, ubi talia perpetrantur; ideo manus nostrae sunt invalidae, ensis tepiscit, nec clepius nos, ut erat solitus, defendit ac protegit. Ergo si hoc meae culpae adscribitur, iam ea Deus capite meo restituat. Certe si vos regalia iussa contemnetis et ea quae praecipio implere differtis, iam debet securis capiti vestro submergi. Erit enim documentum omni exercitu, cum unus de prioribus fuerit interfectus. Verumtamen iam experire debemus, quid agi oporteat. Si quis iustitiam sequi destinat, iam sequatur; si quis contemnit, iam ultio publica cervice eius inmineat. Satius est enim, ut parvi contumaces pereant, quam ira Dei super omnem regionem dependat innoxiam'. Haec rege dicente, responderunt duces: 'Bonitatis tuae magnanimitas, rex optime, enarrare facile non potest: qui timor tibi in Deum sit, qui amor in aeclesiis, quae reverentia in sacerdotibus, quae pietas in pauperibus, quaeve dispensatio in egenis. Sed quia omnia, quae gloria vestra profert, recta veraquae esse censentur, quid faciemus, quod populus omnes in vitio est dilapsus omnique homine agere quae sunt iniqua delectat? Nullus regem metuit, nullus ducem, nullus comitem reveritur; et si fortassis alicui ista displicent et ea pro longaevitate vitae vestrae emendare conatur, statim seditio in populo, statim tumultus exoritur. Et in tantum unusquisque contra seniorem saeva intentione crassatur, ut vix credat evadere, si tardius silire nequiverit' . Ad haec rex ait: 'Si quis sequitur iustitiam, vivat; si quis legem mandatumque nostrum respuit, iam pereat, ne nus diutius hoc blasphemeum prosequatur'. Haec eo dicente, advenit nuntius, dicens: 'Richaredus, filius Leuvichildi, de Hispaniis egressus, Caput Arietis castrum obtenuit et ex pago Tholosano maximam partem depopulatus est hominesque captivos abduxit. Ugernum Arelatense castrum inrupit resque cunctas cum hominibus abstullit et sic se infra murus Nemausensis urbis inclusit'. Haec audiens rex, Leudeghyselum in loco Calomniosi cognomento Aegylanis ducem delegens, omnem ei provintiam Arelatensim commisit, costodisque per terminus super quattuor virorum milia collocavit. Sed et Nicetius Arvernorum dux similiter cum costodibus perrexit et finis regiones ambivit.
31. De interfectione Praetextati episcopi.
Dum haec agerentur et Fredegundis apud Rothomagensim urbem commoraretur, verba amaritudinis cum Praetextato pontifice habuit, dicens, venturum esse tempus, quando exilia, in qua detentus fuerat , reviseret. Et ille: 'Ego semper et in exilio et extra exilium episcopus fui, sum et ero; nam tu non semper regalem potentiam perfrueres. Nos ab exilio provehimur, tribuente Deo, in regnum; tu vero ab hoc regno demergeris in abyssum. Rectius enim erat tibi, ut, relecta stultitia adque malitia, iam te ad meliora converteris et ab hac iactantia, qua semper ferves, abstraheris, ut et tu vitam adipisceris aeternam et parvolum, quem genuisti, perducere ad legitimam possis aetatem'. Haec effatus, cum verba illius mulier graviter acciperit, se a conspectu eius felle fervens abstraxit. Advenientem autem dominicae resurrectionis diae, cum sacerdos ad implenda aeclesiastica officia ad aeclesiam maturius properasset, antefanas iuxta consuetudinem incipere per ordinem coepit. Cumque inter psallendum formolae decumberet, crudelis adfuit homicida, qui episcopum super formolam quiescentem, extracto baltei cultro, sub ascella percutit. Ille vero vocem emittens, ut clerici qui aderant adiuvarent, nullius ope de tantis adstantibus est adiutus. At ille plenas sanguine manus super altarium extendens, orationem fundens et Deo gratias agens, in cubiculo suo inter manus fidelium deportatus et in suo lectulo collocatus est. Statimque Fredegundis cum Beppoleno duce et Ansovaldo adfuit, dicens: 'Non oportuerat haec nobis ac reliquae plebi tuae, o sancte sacerdos, ut ista tuo cultui evenirent. Sed utinam indicaretur, qui talia ausus est perpetrare, ut digna pro hoc scelere supplicia susteneret'. Sciens autem ea sacerdos haec dolose proferre, ait: 'Et quis haec fecit nisi his, qui reges interemit, qui saepius sanguinem innocentem effudit, qui diversa in hoc regno mala commisit?' Respondit mulier: 'Sunt aput nos peritissimi medici, qui hunc vulnere medere possint. Permitte, ut accedant ad te'. Et ille: 'Iam', inquid, 'me Deus praecepit de hoc mundum vocare. Nam tu, qui his sceleribus princeps inventa es, eris maledicta in saeculo, et erit Deus ultur sanguinis mei de capite tuo'. Cumque illa discederit, pontifex, ordinata domo sua, spiritum exalavit. Ad quem sepeliendum Romacharius Constantinae urbis episcopus advenit. Magnus tunc omnes Rothomagensis cives et praesertim seniores loci illius Francos meror obsedit. Ex quibus unus senior ad Fredegundem veniens ait: 'Multa enim mala in hoc saeculo perpetrasti, sed adhuc peius non feceras, quam ut sacerdotem Dei iuberis interfici. Sit Deus ultur sanguinis innocentes velociter. Nam et omnes nos erimus inquisitores mali huius, ut tibi diutius non liceat tam crudelia exercere'. Cum autem haec dicens discederet a conspectu reginae, misit illa qui eum ad convivium provocaret. Quo renuente, rogat, ut, si convivium eius uti non vellit, saltim vel poculum auriat, ne ieiunus a regale domo discedat. Quo expectante, accepto poculo, bibit absentium cum vino et melle mixtum, ut mos barbarorum habet; sed hoc potum venenum inbutum erat. Statim autem ut bibit, sensit pectorem suum dolorem validum inminere, et quasi se incideretur intrinsecus, exclamat suis, dicens: 'Fugite, o miseri, fugite malum hoc, ne mecum pariter periamini'. Illis quoque non bibentibus, sed festinantibus abire, hic protinus excaecatus, ascensoque aequo, in tertio ab hoc loco stadio caecidit et mortuus est. Post haec Leudovaldus episcopus epistolas per omnes sacerdotes direxit et, accepto consilio, aeclesias Rothomagensis clausit, ut in his populus solemnia divina non expectaret, donec indagatione communi repperiretur huius auctur sceleris. Sed et aliquos adpraehendit, quibus supplicio subditus veritatem extorsit, qualiter per consilium Fredegundis haec acta fuerat; sed et, ea defensante, ulciscere non potuit. Ferebant etiam, ad ipsum percussores venisse, pro eo quod haec inquirere sagaciter distinaret; sed costodia vallatus suorum, nihil ei nocere potuerunt. Itaque cum haec ad Gunthchramnum regem perlata fuissent et crimen super mulierem iaceretur, misit tres episcopus ad filium, qui esse dicitur Chilperici, quem superius Chlothacharium scripsimus vocitatum, id est Artemium Synonicum, Veranum Cavellionensim et Agricium Tricassinum, ut scilicet cum his, qui parvolum nutriebant, perquirerint huius sceleris personam et in conspectu eius exhiberent. Quod cum sacerdotes locuti fuissent, responderunt seniores: 'Nobis prorsus haec facta displicent, et magis ac magis ea cupimus ulciscere. Nam non potest fieri, ut, si quis inter nos culpabilis invenitur, in conspectu regis vestri deducatur, cum nos possimus nostrorum facinora regale sanctione conpraemere'. Tunc sacerdotes dixerunt: 'Noveritis enim, quia, si persona, quae haec perpetravit, in medio posita non fuerit, rex noster cum exercitu hic veniens, omnem hanc regionem gladio incendioque vastavit, quia manifestum est, hanc interfecisse gladio episcopum, qui maleficiis Francum iussit interemi'. Et his dictis, discesserunt, nullum rationabilem responsum accipientes, obtestantes omnino, ut numquam in aeclesia illa Melantius, qui prius in loco Praetextati subrogatus fuerat, sacerdotes fungeretur officium.
32. De interitu Domnolae, uxoris Nectari.
Multa enim mala hoc tempore gesta sunt. Nam Domnola, relicta quondam Burgulini , quae fuit filia Victuri Redonensis episcopi, quam Nectarius' matrimonio copulaverat, intentione de vineis cum Boboleno, referendario Fredegundis, habebat. Audiens autem ea in his vineis advenisse, misit nuntius obtestantes, ne ingredi penitus in hac possessione praesumeret. Quod illa dispiciens et res patris sui fuisse proclamans, ingressa est. Tunc ille, commota seditione, super eam cum armatis viris inruit. Qua interfecta, vineas vindecavit resque deripuit et tam viros quam mulieres qui cum ea erant interfecit gladio, nec remansit ex his, nisi qui fuga labi potuit.
33. De incendio urbis Parisiacae.
Extetit igitur in his diebus apud urbem Parisiacam mulier, quae dicerit incolis: 'Fugite, o! ab urbe et scitote eam incendio concremandam'. Quae cum a multis inrideretur, quod haec aut sortium praesagio diceret aut vana aliqua somniasset aut certe daemonii meridiani haec instinctu proferret, respondit: 'Nequaquam est ita, ut dicitis; nam in veritate loquor, quia vidi per somnium a basilica sancti Vincenti veniente virum inluminatum, tenente manu caereum et domus negutiantum ex ordine succendentem'. Denique post tertiam noctem, quod haec mulier est effata, inchoante crepusculo, quidam e civibus, accenso lumine, in prumptuario est ingressus, adsumptoque olec hac ceteris quae necessaria erant, abscessit, lumine secus cupella olei derelicto. Erat enim domus haec prima secus portam, quae ad mediam diem pandit egressum. Ex quo lumine adpraehensa domus incendio concrematur, de qua et aliae adpraehendi coeperunt. Tunc deruente igne super vinctus carceris, apparuit eis beatus Germanus, et comminuens trabem atque catenis, quibus vincti tenebantur, reserato carceris osteo, vinctos abire permisit incolomis. Ille vero egressi, se ad basilicam sancti Vincenti, in qua sepulchrum habetur beati antestitis, contulerunt. Igitur cum per totam civitatem huc adque illuc flante vento flamma ferritur totisque viribus regnaret incendium, adpropinquare ad aliam portam coepit, in qua beati Martini oraturium habebatur, qui ob hoc aliquando factum fuerat, eo quod ibi lepram maculosi hominis osculo depulisset. Vir autem, qui eum intextis virgultis in sublime construxerat, confisus in Domino nec de beati Martini virtute diffisus, se resquae suas infra eius parietis ambivit, dicens: 'Credo enim et fides mea est, quod repellat ab hoc loco incendium, qui saepius incendiis imperavit et in hoc loco leprosi hominis cutem, osculu medente, purgavit'. Adpropinquante enim illuc incendium, ferebantur validi globi flammarum, qui percutientes parietem oraturii, protinus tepiscebant. Clamabat autem populus viro ac muliere: 'Fugite, miseri, ut evadere possitis. Ecce iam igneum pondus super vos diruit, ecce favillae incendii cum carbonibus tamquam validus imber ad vos usque distenditur! Egredimini ab oraturio, ne cum eodem incendio concremimini'. At illi orationem fundentes, numquam ab his vocibus movebantur. Sed nec mulier se umquam a fenestra, per quam interdum flammae ingrediebantur, amovit, quae erat spe firmissima de virtute beati antestitis praemunita. Tantaque fuit virtus beati pontificis, ut non solum hoc oraturium cum alumni proprii domo salvaret, verum etiam nec aliis domibus, qui in circuitu erant, nocere flammis dominantibus permisisset. Ibique cecidit incendium, quod ab una parte pontes coeperat desaevire. Ab alia vero parte tam valide cuncta conflagravit, ut amnis finem inponeret. Verumtamen aeclesiae cum domibus suis non sunt adustae. Agebant enim, hanc urbem quasi consecratam fuisse antiquitus, ut non ibi incendium praevaleret, non serpens, non gliris apparuisset. Nuper autem, cum cuniculum pontis emundaretur et coenum, de quo repletum fuerat, auferretur, serpentem gliremque aereum repperierunt. Quibus ablatis, et glires ibi deinceps extra numerum et serpentes apparuerunt, et postea incendia perferre coepit.
34. De reclausis temptatis.
Et quia princeps tenebrarum mille habet artes nocendi, quid de reclausis ac Deo devotis nuper gestum fuerit, pandam. Vennocus Britto praesbiterii honore praeditus, cui in alio libro meminimus, tantae se abstinentiae dedicavit, ut indumentum de pellibus tantum uteretur, cybum de herbis agrestibus incoctis sumeret, vinum vero tantum vas ad os poneret, quod magis putaretur libare osculo quam haurire. Sed cum eidem devotorum largitas frequenter exhiberet vasa hoc plena licore, dedicit, quod peius est, extra modum haurire et in tantum dissolvi potione, ut plerumque ebrius cerneretur. Unde factum est, ut, invalescente temulentia, tempore procidente, a daemonio correptus, per inergiam vexaretur, in tantum ut, accepto cultro vel quodcumque genus teli sive lapidem aut fustem potuisset adrepere, post homines insano furore discurreret. Unde necessitas exigit, ut catenis vinctus costodiretur in cellula. In hac quoque damnatione per duorum annorum spatia debachans, spiritum exalavit. Alius quoque Anatholius Burdegalensis puer, ut ferunt, annorum duodecem, cum esset famulus cuiusdam negutiatoris, petiit sibi ad reclausionem licentia tribui. Sed, resistente diu domino, potans, eum in hoc tepiscere adque implere non posse in hac aetate, quod nitebatur adpetere, tandem, victus praecibus famoli, facultatem tribuit, ut id quod flagitabat impleret. Erat autem ibi cripta ab antiquis transvolutum eleganteque opere exposita, in cuius angulo erat cellula parva de quadratis lapidibus clausa, in qua vix unus stans homo recipi possit. In hac cellola puer ingreditur, in hac per octo aut eo amplius annos commoratus, tenui cybo potuque contentus, vigiliis orationibusquae vacabat. Post haec pavore validum perpessus, clamare coepit, intrinsecus se torqueri. Unde factum est, ut, adiuvante ei, ut credo, diabolicae partis militia, amotis quadris quibus conclusus tenebatur, eliderit parietem in terram, conlidens palmas et clamans, se a sanctis Dei peruri. Cumque diutissime in hac insania teneretur et sancti Martini crebrius confiteretur nomen ac diceret, se potius ab eo quam a sanctis aliis cruciare, Thoronus adducitur. Sed malus spiritus credo, ob virtutem adque magnitudinem sancti conpraessus, nequaquam hominem mutelavit. Nam in loco ipso per anni curriculum degens, cum nihil male pateretur, regressus est, sed rursus quae caruerat incurrit.
35. De legatis Hispanorum.
Legati de Hispaniis ad regem Guntchramnum venerunt cum multis muneribus, pacem petentes, sed nihil certi accipiunt in responsis. Nam anno praeterito, cum exercitus Septimaneam debellasset, navis, quae de Galleis in Galliciam abierant, ex iusso Leuvieldi regis vastatae sunt, res ablatae, hominis caesi atque interfecti, nonnulli captivi abducti sunt. Ex quibus pauci quodadmodo scafis erepti, patriae quae acta fuerant nontiaverunt.
36. De interitu Magnovaldi.
Igitur aput Childebertum regem Magnovaldus causis occultis ex iussu regis interficitur hoc modo. Stante infra Mettensis urbis palatium rege et ludum spectante, qualiter animal caterva canum circumdatum fatigabatur, Magnovaldus arcessitur. Quo veniente et nesciente quae actura erant, cum reliquis dissolutus riso, prospicere pecudem coepit. At his cui iussum fuerat, cum viderit eum spectaculum intentum, librata secure caput eius inlisit. Qui cecidit et mortuus est ac, per fenestram domus proiectus, a suis sepultus est; resque eius protinus direptae, aerario publico, in quantum repertum est, sunt inlatae. Autumabant tamen quidam, eo quod post mortem fratris diversis plagis coniugem affectam interfecisset et uxorem fratris adscisset toro, extetisse causam, qua interimeretur.
37. Quod Childebertho filius natus est.
Post haec Childebertho regi filius natus est, qui a Magnerico Treverorum episcopo de sacro fonte susceptus, Theodoberthus est vocitatus. De quo tantum gaudium Gunthchramnus rex habuit, ut statim legatus dirigens, multa ei munera transmitteret, dicens: 'Per hunc enim Deus eregere Francorum regnum propria maiestates suae pietate dignabitur, si huic pater aut ipse viverit patri'.
38. Quod Hispani in Galliis prorupuerunt.
Anno denique XI regni Childeberthi regis legati iterum de Hispaniis venerunt, pacem petentes, sed nihil certi obtenentes, regressi sunt. Richaredus autem, filius Leuvichilde, usque Narbonam venit et infra terminum Galliarum praedas egit et clam regressus est.
39. De obito episcoporum.
Eo anno multi episcoporum obierunt; Badegysilus vero Cenomannorum episcopus, vir valde saevus in populo, auferens sive deripiens iniuste res diversorum. Ad cuius animum acervum adque inmitem coniux accesserat saevior, quae illum in committendis sceleribus nequissimis consilii stimulis perurguebat. Nec praeteribat dies aut momentum ullum, in quo non aut in spoliis civium aut in diversis altercationibus crassaretur. Cotidiae autem cum iudicibus causas discutere, militias saeculares exercere, saevire in alios, alios caedibus agere non cessabat, manibus etiam propriis verberare, proterire multus ac dicere: 'Non ideo, quia clericus factus sum, et ultur iniuriarum mearum non ero?' Sed quid dicam de ceteris, cum nec ipsis quoque germanis parceret, sed ipsos magis expoliarit? Cum quo numquam iustitiam de rebus paternis maternisve adsequi potuerunt. Quinto autem anno episcopatus sui expleto, cum iam sextum ingrediens aepulum civibus cum inmensa laetitia praeparasset, a febre correptus, annum quem coeperat protinus, morte inminente, finivit. In cuius loco Berthramnus Parisiacus archidiaconus subrogatus est. Qui multis altercationibus cum relicta illius defuncti habuisse probatur, eo quod res, quae tempore Badegyseli episcopi aeclesiae datae fuerant, tamquam proprias retenebat, dicens: 'Militia haec fuit viri mei'. Et licet invita, tamen cuncta restituit. Erat enim ineffabili malitia. Nam saepius viris omnia pudenda cum ipsis ventris pellibus incidit, feminis secriciora corporis loca lamminis candentibus perussit et multa alia inique gessit, quae tacere melius potavi. Obiit et Sabaudus Arelatensis episcopus; in cuius loco Licerius regis Guntchramni refrendarius est adscitus. Gravis tunc Provinciam ipsam lues debellata est. Obiit et Euantius Viennensis episcopus; in cuius sede Virus presbiter de senatoribus, rege elegente, substituetur. Multique eo anno sacerdotum ex hoc mundo migrati sunt, quod praeterire volui, eo quod unusquisque in urbe sua sui reliquerit monimenta.
40. De Pelagio Toronico.
Fuit autem et in urbe Thoronica Pelagius quidam, in omni malitia exercitatus, nullum iudicem metuens, pro eo quod iumentorum fiscalium costodes sub eius potestate consisterent. Ob hoc furta, superventa, pervasiones, caedes diversaque scelera tam in fluminibus quam in terris agere non cessabat. Nam plerumque arcessitum et minacibus lenibusque verbis, ut ab hac malitia desisteret, prohibere volui; sed magis odia quam aliquod fructum iustitiae ab eo recepi iuxta illud Salamoneacae Sapientiae proverbium: Argue stultum, adiciet odire te. Nam tantum in me odium miser habebat, ut saepius, spoliatis caesisque hominibus sanctae aeclesiae, exanimes reliquerit, causasque, qualiter aeclesiae vel basilicae sancti Martini damna intenderit, inquirens. Unde factum est, ut quadam vice venientibus hominibus nostris adque echinum in vasis deferentibus caederet, protereret ipsaque vasa dereperit. Quod factum cum conperissem, eum a commonione suspendi, non quasi ultur iniuriae meae, sed ut facilius eum ab hac insania redderem emendatum. At ille, electis duodecem viris, ut hoc scelus periuraret, advenit. Sed cum ego nullum vellim sacramentum suscipere, conpulsus ab eo vel a civibus nostris, amotis reliquis, ipsius tantum iuramentum suscipi, iussique eum recipi in commonione. Erat autem eo tempore mensis primus. Adveniente autem mense quinto, quo prata secare solent, pratum sanctimunialium, qui terminum prati sui adhaerebat, pervadit. In quo statim ut falcem misit, febre correptus, diae tertia spiritum exalavit. Disposuerat enim sibi sepulchrum in basilica sancti Martini vici Condatensis, quod detectum sui effractum in frustra repperierunt. Sic postea in porticum ipsius basilicae est sepultus. Vasa quoque echini, qua periuraverat, post obitum illius ab eius prumtuario sunt delata. Manifesta est autem virtus beatae Mariae, in cuius basilicam miser sacramentum protullit mendax.
41. De his qui Praetextatum episcopum interfecerunt.
Cum autem per totam terram sonus illi percurrerit, Praetextatum episcopum a Fredegunde fuisse interfectum, illa quoque, quo facilius detergeretur a crimine, adpraehensum puerum caedi iussit vehementer, dicens: 'Tu hoc blasphemium super me intulisti, ut Praetextatum urbis Rothomagensis episcopum gladio adpeteris'. Tradedit eum nepoti ipsius sacerdotis. Qui cum eum in supplicio posuisset, omnem rem evidenter aperuit dixitque: 'A regina enim Fredegunde centum solidus accepi, ut hoc facerem, a Melantio vero episcopo quinquaginta et ab archediacono civitates alios quinquaginta; insuper et promissum habui, ut ingenuus fierem, sicut et uxor mea'. In hac voce illius evaginatum homo ille gladium praedictum reum in frustra concidit. Fredegundis vero Melantium, quem prius episcopum posuerat, aeclesiae instituit.
42. Quod Bippolinus dux datus est.
Per quam cum Beppolenus dux valde fatigaretur nec iuxta personam suam ei honor debetus inpenderetur, cernens se dispici, ad Gunthchramno regem abiit. A quo accepta potestate ducatus super civitates illas, quae ad Chlotharium, Chilperici regis filium, pertinebant, cum magna potentia pergit, sed a Rhedonicis non est receptus. Andecavus vero veniens, multa mala ibidem gessit, ita ut annonas, faenum, vinum vel quicquid repperire potuisset in domibus civium, ad quas accesserat, nec expectatis clavibus, disruptis osteis, devastaret; multusque de habitatoribus loci caedibus adfecit protrivitque. Domigysilo quoque metum intulit, sed pacificatus est cum eo. Accedens autem ad urbem, dum epularetur cum diversis in tristico, subito effractum pulpitum domus, vix semivivus evasit, multis debilitatis, in eisdem tamen malis perdurans, quae prius gesserat. Multa tunc et Fredegundis in regno filii sui de rebus eius evertit. Ipse quoque ad Rhedonicus rediens et eos regi Guntchramno subdere cupiens, filium suum in hoc loco reliquit. Qui non multum intercedente tempus, inruentibus Rhedonicis, interemptus est cum multis honoratis viris. Hoc anno multa signa aparuerunt; nam mense septimo arbores visi sunt floruisse, sed et multae, quae prius poma habuerant, nova dederunt, quae usque natalis dominici tempore in ipsis arboribus habitae sunt. Fulgor per caelum in modum serpentes cucurrisse visus est.
43. Quod Nicetius rector Provinciae ordinatur.
Quod Nicetius rector Provinciae ordinatur, et de his quae Antestius gessit.
Anno quoque duodecimo Childeberthi regis Nicetius Arvernus rector Massiliensis provinciae vel reliquarum urbium, quae in illis partibus ad regnum regis ipsius pertinebant, est ordinatus. Antestius vero in Andecavos a rege Gunthchramno dirigitur, multis ibidem damnis adfligens eos, qui in morte Domnolae, uxoris Nectarii, mixti fuerunt. Resque Boboleni, eo quod fuerit huius caput sceleris, in fisco redactis, Namnetas accessit ac lacessire Nonnichium episcopum coepit, dicens: 'Quia filius tuus in hoc facinus est admixtus, ut dignas pro cummissas suis poenas luat, meritum exigit'. Sed puer conscientia accusante territus, ad Chlotharium, filium Chilperici, aufugit. Antestius vero, acceptis fideiussoribus ab episcopo, ut in praesentia regis adesset, Santonas venit. Sonus autem his diebus exierat, quod Fredegundis occultus in Hispaniis nuntius dirigerit, eosdemque a Palladio urbis Santonicae episcopo clam susceptus et inantea transmissus fuisse. Erant autem eo tempore dies quadragensimae sanctae, et episcopus in insola maris orationis causa secesserat. Secundum consuetudinem autem, dum ad dominicae caenae festa ad aeclesiam suam, populo expectante, rediret, ab Antestio in via vallatur. Qui, nec discussa rei veritatem, dicebat: 'Non ingredieris urbem, sed exilio condemnaberis, quia suscepisti nuntius inimicae domini nostri regi'. At ille: 'Nescio', ait, 'quid loquaris. Tamen quia dies sancti inminent, accedamus ad urbem, decursisque solemnitatum sanctarum festis, postea quaecumque volueris obpone, rationem a me accipies, quia quod reputas nihil est'. At ille: 'Nequaquam', inquid, 'sed non adtingis limina aeclesiae tuae, quia infidelis apparuisti domino nostro rege'. Quid plura? Tenetur in via episcopus, domus aeclesiae discribitur, resque deripiuntur. Cives cum homine obtenere non queunt, ut saltim vel celebrata solemnitate paschali discutiatur. Hisque supplicantibus et illo rennuente, tandem patefacit vulnus, qui latebat in pectore. 'Si', inquid, 'domum, quam infra territurii Biturigi termino habere dinuscitur, meae ditione, facta vinditione, subdedirit, quae flagitatis facio; alioquin non effugiet manus meas, nisi trudatur exilio'. Metuit negare episcopus; scripsit subscripsitque ac tradedit agrum, et sic, datis fideiussoribus de praesentia sua ante regem, in civitate ingredi permissus est. Transactis igitur diebus sanctis, ad regem pergit. Adfuit et Antestius, sed nihil de his quae opponebat episcopo potuit adprobare. Episcopus autem ad urbem redire iubetur et usque ad synodum futurum dilatatur, si forte aliqua de his quae opponebantur evidentius possit agnosci. Adfuit et Nonnichius episcopus, qui, datis multis muneribus, abscessit.
44. De eo qui regem Guntchramnum interficere voluit.
Fredegundis vero quasi ex nomine filii sui legatos ad Gunthchramnum regem diregit. Qui, reserata petitione, accepto responso, vale dicentes abscedunt; sed, nescio quibus causis, paulolum apud metatum suum remorati sunt. Mane autem facto, procedente regem ad matutinus ac praeeunte cereo, visus est homo quasi ebrius in angulo oraturii dormitare, accinctus gladio, cuius asta pariete sustentabatur. Hoc viso, rex exclamavit, dicens, non esse simpliciter, hominem sub hoc horrore noctis tali in loco quiescere. Oppraessus autem et loris revinctus, interrogabatur, quid sibi haec vellint, quae agerit. Nec mora supplicio subditus, dicit se a legatis, qui advenerant, emissum fuisse, ut rex deberet interfici. Denique adpraehensi legati Fredegundis, nihil de his quae interrogati sunt confitentur, dicentes: 'Nos nihil ad aliud missos, nisi legationem, quam suggessimus, deferremus'. Tunc hominem illum diversis plagis adfectum et carcere mancipatum, legatus per diversa loca exilio condempnare praecepit. Manifestissime enim patuit, sub hoc dolo a Fredegunde fuisse directus, ut regem interficere deberent, quod misericordia Domini non permisit. Inter quos Baddo senior habebatur.
45. De interitu Desiderii ducis.
Cum autem legati de Hispaniis crebro ad regem Gunthchramnum venerint et nullius pacis gratiam obtenere potuissent, sed magis inimicitia pullularet, rex Gunthchramnus Albigensim urbem nepote suo Childebertho reddedit. Quod cernens Desiderius dux, qui maxime in eiusdem urbis territurio meliora facultatis suae condiderat, timens, ne ultio expetiretur ab eo propter antiquam inimicitiam, quod aliquando in eadem civitatem exercitum gloriosae memoriae Syghiberthi regis graviter adfecisset, cum Tetradia uxore sua, quam Eulalio nunc Arverno comite abstullerat, in termino Tholosano cum rebus omnibus transiens, exercitum cummovet et contra Gothos abire disponit, divisis prius, ut ferunt, rebus inter filius et coniugem. Adsumptoque secum Austrovaldo comite, Carcasonam petit. Praeparaverant enim se, hoc audito, urbis illius cives, quasi resistere volentes; audierant autem de his prius. Denique inito bello, fugire Gothi coeperunt et Desiderius cum Austrovaldo a tergo cedere hostem. Illis quoque fugientibus, hic cum paucis ad urbem accessit. Lassati enim fuerant equites sociorum. Tunc ad portam urbis accedens, vallatus a civibus, qui infra murus erant, interfectus est cum his omnibus, qui eum fuerant prosecuti, ita ut vix pauci exinde quodadmodo evaderent, qui rem, ut gesta fuerat, nuntiarent. Austrovaldus vero audiens Desiderium mortuum, de via regressus, ad regem perrexit; qui mox in eius locum dux statuetur.
46. De obito Leuvichilde regis.
Post haec Leuvigildus rex Hispanorum aegrotare coepit, sed, ut quidam adserunt, paenitentiam pro errore heretico agens et obtestans, ne huic heresi quisquam repperiretur consentaneus, in legem catholicam transiit , ac per septem dies in fletu perdurans pro his quae contra Deum iniquae molitus est, spiritum exalavit. Regnavitque Richaredus, filius eius, pro eo.
Explicit liber VIII.

Yüklə 0,99 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   11   12   13   14   15   16   17   18   ...   23




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©genderi.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə