Gregorius Turonensis


GREGORII TURONENSIS HISTORIARUM LIBER NONUS



Yüklə 0,99 Mb.
səhifə16/23
tarix06.05.2018
ölçüsü0,99 Mb.
#41667
1   ...   12   13   14   15   16   17   18   19   ...   23

9GREGORII TURONENSIS HISTORIARUM LIBER NONUS


In Christi nomine incipit liber VIIII in anno XII Childeberthi reges.
1. De Richaredo et legatis eius.
Igitur post mortem Leuvigilde Hispanorum regis Richaredus, filius eius, foedus iniit cum Goesintha, relicta patris sui, eamque ut matrem suscepit. Haec enim erat mater Brunechildis reginae, matris Childeberthi iunioris. Richaredus vero de alia uxore erat filius Leuvigildi. Denique, cum noverca habitu consilio, legatus ad Gunthramno rege adque ad Childebertum dirigit, dicens: Tacem habete nobiscum, et ineamus foedus, ut adiutus praesidio vestro, cum necessitas poposcerit, simile nos condicione, intercedente cantate, muniamus'. Venientes vero legati, qui ad Guntchramnum regem directi erant, apud Matascensem oppidum iussi sunt residere, ibique, transmissis viris, rex causas cognovit, sed recipere noluit verba eorum. Unde talis postmodum inter eos inimicitia pullulavit, ut ad civitates Septemaniae nullum de regno eius transire permitterent. Hi vero qui ad Childeberthum regem venerunt cum cantate recepti sunt, datisque muneribus, accepta pace, cum muneribus sunt regressi.
2. De obito beatae Radegundae.
Eo anno beatissima Radegundis ab hoc mundo migravit. Quae magnum planctum in monasterio, quem constituerat, dereliquid. Fuique et ego praesens ad eam sepiliendam. Obiit autem mense sexto, tertia decima die mensis , sepulta post triduum. Quae autem ibi ipsa die virtutes apparuerunt, vel qualiter fuerit funerata, in libro Miraculorum plenius scribere studui.
3. De eo, qui cum cultro ad Gunthchramno rege venit.
Interia advenit festivitas sancti Marcelli, quae apud urbem Cavillonensim mense septimo caelebratur, et Gunthchramnus rex adfuit. Verum ubi, peracta solemnia, ad sacrosanctum altarium communicandi gratia accessisset, venit quidam quasi aliquid suggesturus. Qui dum properat contra regem, culter ei de manu dilabitur; adpraehensumque repente, alium cultrum evaginatum in manu eius repperierunt. Nec mora, eductus a basilica sancta, vinctus et tormentis addictus, confitetur se emissum ad interficiendum regem, dicens: 'Sic enim tractavit, qui me misit, quia: “Cognovit rex multorum in se odia adgregata, et suspectus, ne percutiatur, omnino se a suis vallari praecipit; nec repperitur aditus, qualiter ad eum cum gladiis possimus accedere, nisi in aeclesia, in qua securus et nihil metuens stare denuscitur, verberitur"'. Sed et his de quibus locutus fuit adpraehensis, multis interemptis, hunc verberatum plagis demisit vivum, quia nefas potavit, si his qui ab eclesia eductus fuerat truncaretur.
4. Quod Childebertho alius natus est filius.
Eo anno Childebertho rege alius filius natus est, quem Veranus Cavelonensis episcopus suscipiens a lavacro, Theodorici nomen inposuit. Erat enim eo tempore ipsi pontifex magnis virtutibus praeditus, ita ut plerumque infirmis signum crucis inponens, statim sanitate, tribuenti Domino, restauraret.
5. De prodigiis.
Prodigia quoque multa dehinc apparuerunt. Nam vasa per domus diversorum signis, nescio quibus, caraxata sunt, quae res nullo umquam modo aut eradi potuit aut deleri. Inceptum est autem hoc prodigium ab urbis Carnotinae territurio; et veniens per Aurilianensem, usque Burdegalensem terminum peraccessit, non praetermittens ullam urbem, quae fuit in medio. In vineis vero mense octavo, transacta vindimia, palmites novos cum uvis deformatis aspeximus. In aliis arboribus frondes novi et nova visa sunt poma. Radii a parte aquilonis apparuerunt. Adserebant nonnulli, vidisse se serpentes ex nube delapsos. Alii adfirmabant, villam cum casis et hominibus subitania internicione evanuisse. Et multa alia signa apparuerunt, quae aut regis obitum adnunciare solent aut regiones excidium. Vindimia eo anno tenuis, aquae validae, pluviae inmensae, flumina quoque granditer adaucta fuerunt.
6. De seductoribus et ariolis.
Fuit eo anno in urbe Thoronica Desiderius nomine, qui se magnum quendam esse dicebat, adserens se multa posse facere signa. Nam et nuntius inter se atque Petrum Paulumque apostolos discurrere iactitabat. Ad quem, quia praesens non eram, rusticitas populi multa confluxerat, deferentes secum caecos et debiles, quos non sanctitate sanare, sed errore nigromantici ingenii quaerebat inludere. Nam hos, qui erant paralitici aut alia inpediti debilitate, iubebat valide extendi, ut, quos virtutis divinae largitione diregere non poterat, quasi per industriam restauraret. Denique adpraehendebant pueri eius manus hominis, alii vero pedes, tractumque diversis in partibus, ita ut nervi potarentur abrumpi, cum non sanarentur, demittebantur exanimis. Unde factum est, ut in hoc supplicio multi spiritum exalarent. Tantoque miser elatus erat, ut iuniorem sibi beatum Martinum esse diceret, se vero apostolis coaequaret. Nec mirum, si hic similem se dicat apostolis, cum ille auctor nequitiae, a quo ista procedunt, Christum se esse in fine saeculi fateatur. Nam de hoc animadversum est, ut superius diximus, errore nigromantiae artis fuisse inbutum, quia, ut adserunt qui eum viderunt, cum quisque de eo procul et abditae quicquam locutus fuisset mali, coram populo adstante inproperabat, dicens, quia: 'Hoc et illud de me effatus es, quae sanctitate meae erant indigna'. Et quid aliud nisi nuntiantibus daemoniis cognoscebat? Habebat autem cucullam ac tonicam de pilis caprarum, et in praesente quidem abstinens erat a cybis et potu, clam autem, cum in diversurio venisset, ita infercibat in ore, ut minister non occurrerit tantum poscenti porregere. Sed detecta dolositas eius et a nostris depraehensa, eiectus est extra urbis terminum. Nec cognovimus deinceps, quo abisset; dicebat tamen civem se esse Burdegalensem. Nam et ante hos septem annos fuit et alius valde seductur, qui multos decepit dolositate sua. Hic enim colobio indutus erat, amictus desuper sindonem, crucem ferens, de qua dependebant ampullulae, quas dicebat oleum sanctum habere. Aiebat enim se de Hispaniis adventare ac reliquias beatissimorum martyrum Vincenti levitae Felicisque martyris exhibere. Sed cum iam vespere ad basilicam sancti Martini Thoronus advenisset et nos convivio resederemus, mandatum misit, dicens: 'Occurrant reliquiis sanctis'. Cui nos, quia hora iam praeterierat, dixemus: 'Requiescant beatae reliquiae super altarium, donec mane procedemus ad occursum earum'. Sed hic primum diluculo consurgens, nec expectatis nobis, advenit cum cruce sua et in cellola nostra adfuit. Stupefactus ego et admirans levitatem, interrogo, quid sibi haec vellent. Respondit quasi superbus et inflata voce: 'Meliorem', inquid, 'occursum nobis exhibere debueras. Sed haec ego in auribus Chilperici reges ingeram; ille autem ulciscitur dispectionem meam'. Et ingressus in oraturio, me postposito, ipse capitellum unum adque alterum ac tertium dicit, ipse orationem profert et ipse consumat, elevataque iterum cruce, abiit. Erat enim ei et sermo rusticus et ipsius linguae latitudo turpis atque obscoena; sed nec de eo sermo rationabilis procedebat. Qui usque Pariseus accessit. His enim diebus rogationes publicae caelebrabantur, quae ante sanctum dominicae ascensiones diem agi solent. Factum est autem, ut, procedente Ragnemodo pontifice cum populo suo et loca sancta circumeunte, ut et hic cum cruce sua adveniens, inusitato populis exhibens indumento, adiunctis publicanis ac rusticis mulieribus, et iste chorum suum faceret, et quasi cum sua multitudine loca sancta circuire temptat. Haec cernens episcopus, misit archidiaconum, dicens: 'Si reliquias sanctorum exhibes, pone eas paululum in basilica et nobiscum caelebra dies sanctos; decursa autem sollemnitatem, profecisceris in viam tuam'. At ille parvi pendens, quae ab archidiaconum dicebantur, coepit episcopum conviciis ac maledictionibus prosequi. Sacerdos vero intellegens eum seductorem, iussit eum recludi in cellolam. Perscrutatisque cunctis quae habebat, invenit cum eo sacculum magnum plenum de radicibus diversarum herbarum, ibique et dentes talpae et ossa murium et ungues atque adipes ursinos. Vidensque haec maleficia esse, cuncta iussit in flumine proici; ablataque ei cruce, iussit eum a termino Parisiacae urbis excludi. Sed hic iterum, facta sibi altera cruce, coepit quae prius gesserat exercere; captusque ab archidiacono et catenis vinctus, iussus est costodire. His diebus Parisius adveneram et ad basilicam beati Iuliam marthyris metatum habebam. Nocte igitur insequenti erumpens miser iste de custodia, cum ipsis quibus erat nexus catenis ad antedictam basilicam sancti Iuliam properat atque in pavimento, in loco quo ego stare eram solitus, ruit ac sopore vinoque obpressus obdormivit. Nos vero ignari facto, media surgentes nocte ad reddendas Domino gratias, invenimus eum dormientem. De quo tantus fetor egrediebatur, ut omnium cloacarum adque secessorum fetores fetor ille devinceret. Sed nec nos prae hoc fetore in basilicam ingredi potueramus. Accedens vero unus clericorum, clausis naribus, eum excitare nititur nec potuit; ita enim erat miser madefactus vino. Tunc quattuor accedentes clerici, levantes eum inter manus, in uno angulo basilicae proiecerunt; et exhibentes aquas, abluto pavimento, resperso etiam herbolis odoratis, sic ingressi sumus explere cursum. Numquam tamen nobis psallentibus potuit excitare, donec, dato terris diae, altius solis lampas ascenderet. Dehinc excusatum reddidi sacerdotem. Convenientibus autem episcopis apud urbem Parisiacam, dum haec in convivio narravimus, ipsum pro castigationis gratia adesse praecipimus. Quo adstante, elevatis Amelius Beorretanae urbis episcopus oculis, cognoscit eum suum esse famulum sibique per fugam dilapsum; et sic excusatum receptum reduxit in patriam. Multi enim sunt, qui, has seductiones exercentes, populum rusticum in errore ponere non desistunt, de quibus, ut opinor, et Dominus in euangelio ait, consurgere in novissimis temporibus pseudochristus et pseudoprophetas, qui, dantes signa et prodigia, etiam electos in errore inducant. De his ista sufficiant; nos potius ad propositum rediamus.
7. De remotione Ennodi ducis et de Wasconibus.
Ennodius cum ducatum urbium Thoronicae atque Pectavae ministraret, adhuc et Vice Iuliensis atque Benarnae urbium principatum accipit. Sed euntibus comitibus Thoronicae atque Pectavae urbis ad regem Childeberthum, obtenuerunt, eum a se removere. Ille vero, ubi se remotum de his sensit, ad civitates superius memoratas properat; sed dum in illis commoraretur, mandatum accepit, ut se ab eisdem removerit; et sic accepto otio, ad domum suam reversus, privati operis curam gerit. Wascones vero de montibus prorumpentes, in plana descendunt, vineas agrosque depopulantes, domus tradentes incendio, nonnullus abducentes captivos cum pecoribus. Contra quos saepius Austrovaldus dux processit, sed parvam ultionem exegit ab eis. Gothi vero propter superiores anni devastationem, quam in Septimaniam regis Gunthramni exercitus fecit, in Arelatense provinciam proruperunt, egeruntque praedas atque captivos abduxerunt usque decimo ab urbe miliario. Unum etiam castro Ugernum nomen cum rebus atque habitatoribus desolantes, nullo resistenti, regressi sunt.
8. De praesentia Gunthchramni Bosonis.
Gunthchramnus vero Boso, cum exosus reginae haberetur, coepit per episcopus ac proceres discurrere et veniam sero praecare, quam ante dispexerat. Nam cum rex Childeberthus esset iunior, Brunechildem reginam saepe conviciis atque inproperiis lacessibat; sed et iniuriis, quae ei ab adversis inferebantur, fautor exteterat. Sed et rex ad ulciscendam iniuriam genetricis iussit eum persequi atque interfici. Ille vero cum se cerneret positum in discrimine, Veredunensem eclesiam petiit, per Agericum prorsus episcopum, qui erat regis pater ex lavacro, veniam inpetrare confidens. Tunc pontifex ad regem properat depraecaturque pro eo; cui rex cum negare nequiret quae petebat, ait: 'Veniat coram nobis, et datis fideiussoribus in praesentia patrui mei, quicquid illius iudicium decreverit, exsequamur'. Tunc adductus ad locum ubi rex morabatur, nudatus armis ac per manicas tentus, ab episcopo repraesentatur rege. Ad cuius provolutus pedes, ait: 'Peccavi tibi ac genetrice tuae, non oboediendo praeceptionibus vestris, sed agendo contra voluntate vestram atque utilitatem publicam; nunc autem rogo, ut indulgeatis malis meis, quae in vobis gessi'. Rex autem iussit eum elevari a terra et posuit in manu episcopi, dicens: 'Sit penes te, sanctae sacerdos, donec in praesentia Gunthchramni regis adveniat'. Et iussit eum discidere.
9. De interitu Rauchingi.
Post haec Rauchingus cuniunctus cum prioribus regni Chlothari, fili Chilperici, confingens se quasi tractaturus de pace, ut inter terminum utriusque regni nulla intentio aut dereptio gereretur, consilium habuerunt, ut scilicet, interfecto Childebertho rege, Rauchingus cum Theodobertho, seniore eius filio, Campaniae regnum teneret, Ursio vero ac Berthefredus, iuniorem filium nuper genitum, qui Theodoricus cognominatur, in se susceptum, excluso Gunthchramno rege, reliquum regni teneret, multa etiam contra Brunechilde reginam frementes, ut eam in contumiliam redigerent, sicut prius fecerant in viduetate sua. Rauchingus ergo, summa elatus potentiam et, ut ita dicam, ad ipsius regalis sceptri se iactans gloriam, iter praeparat ad Childeberthum regem accidendi, ut consilium quod inierat possit explere. Sed pietas Domini haec verba in aures Gunthchramni regis prius inposuit, qui, missis nuntiis clam ad Childeberthum regem, omnes ei molitiones has in notitiam posuit, dicens: 'Accelera velociter, ut videamur a nobis; sunt enim causae, quae agi debeant'. At ille diligenter inquirens, quae ei nuntiata fuerant, veraque esse cognuscens, arcessiri Rauchingum iussit. Qui cum adfuisset, priusquam eum rex suo iussisset adstare conspectui, datis litteris et pueris distinatis cum evectione publica, qui res eius per loca singula deberent capere, iussit eum in cubiculo intromitti; locutusque cum eo alia ex aliis, egredi iterum de cubiculo iubet. Cumque egredieretur, a duobus ostiariis pedibus adpraehensus, ruit in gradibus ostei, ita ut pars corpori eius esset intrinsecus, pars vero extrinsecus extenderetur. Tunc hi, qui iussi ad haec explenda parati erant, cum gladiis super eum ruunt atque ita minutatim caput eius conliserunt, ut simile totum cerebro potaretur; statimque mortuus est. Tunc denudatus et per fenestram eiectus, sepulturae mandatus est. Erat autem levis in moribus, ultra humanum genus cupiditate ac facultatibus inhians alienis et ex ipsis divitiis valde superbus, in tantum ut iam in ipso interitus sui tempore Chlothari regis se filium fateretur. Multum tamen cum eo auri repertum est. Quo interfectu, protinus unus puerorum eius cursu veloci evolans, nuntiavit coniuge eius quae acta erant. Haec vero per plateam Sessionicae civitatis, compta grandibus ornamentis ac gemmarum praetiositatibus vel auri fulgore obtecta, ascensu aequo, praecidentibus pueris aliisque sequentibus, ferebatur atque ad basilicam sancti Crispini Crispinianique properabat, quasi expectatura missas. Erat enim eo diae passio marthyrum beatorum. Sed videns nuntium, per aliam plateam gressum retorquens, proiectis in terra ornamentis, in basilicam sancti Medardi antestitis confugit, ibique se tutare confessores praesidio potans. Pueri vero, qui missi a rege fuerant ad requirendas res eius, tanta in thensauris illius repperierunt, quanta nec in ipso aerarii publice registu poterant invenire; quae totum reges conspectibus praesentarunt. Nam eo diae, quo hic interfectus est, erant cum rege multi Thoronorum atque Pectavorum, de quibus tale fuit consilium, ut, si malum hoc perficere potuissent, hos subditus supplicio, dicerent, quia: 'Ex vobis fuit qui regem nostrum interemit', eosque diversis suppliciis trucidatus, ultoris se mortis regiae esse iactarent. Sed Deus omnipotens consilia eorum, quia iniqua erant, dissipavit implevitque illud, quod scriptum est, quia: Foveam, quam fratri parabis, incedis in ea. In loco tamen Rauchingi Magnovaldus diregitur dux. Iam enim Ursio atque Berthefredus, certi, quod Rauchingus quae conlocuti fuerant possit explere, collectu exercitu, veniebant. Sed audientes, quod scilicit tali fuissit affectus interitu, adaucta adhuc secum multitudinem hominum, quae ad eos pertenere videbatur, infra castrum Vabrensim, quae villae Ursionis propinquus erat, cum rebus omnibus se muniunt conscii consilii sui, tractantes, ut, si rex Childeberthus aliquid contra eos agere voluissit, virtute se ab eius exercitu defensarent. Caput enim horum et causa malorum Ursio erat. Sed Brunichildis regina mandatum misit Berthefredo, dicens: 'Disiungere ab homine inimico, et habebis vitam. Alioquin cum eodem interibis'. Filia enim eius ex lavacro regina susciperat et ob hoc misericordiam de eo habere voluit. Qui ait: 'Nisi morte devellar ab eo, numquam a me relinquitur'.
10. De interitu Gunthchramni Bosonis.
Dum haec autem agerentur, iterum misit Gunthchramnus rex ad nepotem suum Childeberthum, dicens: 'Morae omnes abscedant, et veni, ut te videam. Est enim certae necessitatis causa tam pro vitae vestrae commoda quam pro utilitatibus publicis, ut videamur a nobis'. Haec ille audiens, adsumpta matrem cum sorore et coniuge, ad occursum patrui distinat. Adfuit autem et Magnericus episcopus Trevericae urbis. Venit etiam Gunthchramnus Boso, quem Agericus Veredunensis episcopus sua in fide susciperat. Sed pontifex ille, qui pro eo fidem fecerat, non adfuit, quia convenerat, ut absque ullius defensione regi praesentaretur, scilicet ut, si ipse decerneret eum morte debere, non excusaretur a sacerdote; sin autem ille vitam concideret, liber abiret. Sed, coniunctis regibus, pro diversis facilitatibus culpabilis iudicatur; iussum est, ut interficeretur. Quod cum ille conperisset, ad mansionem Magnerici episcopi convolavit et, clausis osteis, segregatis ab eo clericis vel famulis, ait: 'Scio te, beatissime sacerdos, magnum cum regibus honorem habere. Et nunc ad te confugio, ut evadam. Ecce percussores ad osteum, unde manifeste scias, quod, si a te non eruor, interfectu te, egrediar foris et moriar. Manifestissime enim noveris, quia aut mors una nos occupat aut par vita defensat. O sanctus sacerdos, scio enim, te patrem communem cum rege esse filio eius, et novi, quoniam quaecumque petieris ab eo obtenebis, nec negare omnino poterit sanctitate tuae quaecumque poposceris. Ideoque aut inpertire veniam, aut moriamur simul'. Haec autem evaginato aiebat gladio. Turbatus auditu episcopus ait: 'Et quid faciam, si hic a te tenior? Demitte me, ut eam et depraecer misericordiam regis, et fortassis miserebitur tui'. Et ille: 'Nequaquam, sed transmitte abbates et creditus tuos, ut haec quae loquor exponant'. Verumtamen non haec rege, ut erant, nuntiata sunt; sed dixerunt, quod hic ab episcopo defensaretur. Unde factum est, ut commotus rex diceret: 'Si episcopus exinde egredire noluerit, pariter cum illo auctore perfidiae pereat'. Haec audiens episcopus, direxit nuntius ad regem. Qui cum ista narrassent, ait rex Gunthchramnus: 'Inicite ignem in domo, et si exire nequiverit episcopus, pariter concrementur' . Haec audientes clerici effractum vi osteum, sacerdotem eieciunt foris. Tunc miserrimus, cum videret se flammis validis ab utraque parte vallare, accinctus gladio accidit ad osteum. Verum ubi primum limen domus egrediens gressum foris fixit, statim unus e populo, eiecta lancia, frontem eius inlisit. At ille hoc ictu turbatus, quasi amens, gladio eiecere temptans, ab adstantibus ita lanciarum multitudine sauciatur, ut, defixis in lateribus eius spiculis et sustentantibus astilibus, ad terram ruere non possit. Interfecti sunt et pauci qui cum eo erant expositique in campo simul. Pro quibus vix obtentum fuit cum principibus, ut terrae reconderentur. Fuit autem hic in actu levis, avariciae inhians, rerum alienarum ultra modum cupidus, omnibus iurans et nulli promissa adimplens. Uxor autem eius cum filiis exilio data est, resque illius fisco conlate sunt. Multitudo autem auri argentique ac diversarum specierum in eius regestis reperta est. Sed et quae sub terra absconderat, stimulante conscientia iniquitatis suae, non latuerunt. Ariolus ac sortis saepius utebatur, ex quibus futura cognoscere cupiens, remansit inlusus.
11. Quod se reges viderunt.
Rex vero Gunthchramnus cum nepote suo ac reginis pacem firmavit, datis sibi invicem muneribus ac stabilitatis causis publicis, epulati sunt pariter. Laudabat enim Dominum Gunthchramnus rex, dicens: 'Refero tibi maximas gratias, omnipotens Deus, qui mihi praestetisti, ut videre merear filios de filio meo Childebertho. Unde non me puto usquequaque a tua maiestate relictum, qui mihi haec praestetisti, ut videam filios filii mei'. Tunc Dinamium et Lupum ducem redditus rex Childeberthus recepit, Cadurcum Brunechilde reginae refudit. Et sic cum pace et gaudio iterum atque iterum Deo gratias agentes, conscriptis pactionibus, se remunerantes et osculantes, regressus est unusquisque ad civitatem suam.
12. De interitu Ursionis ac Berthefredi.
Childebertus vero rex, collecto exercitu, ad locum dirigi iubet, in quo Ursio ac Bertefredus inclusi morabantur. Erat enim villa in pago Vabrense, cui inminebat mons arduus. In huius cacumine basilicam in honore sancti ac beatissimi Martini construxit. Ferebant enim ibi castrum antiquitus fuisse; sed nunc non cura, sed natura tantum monitus erat. In hac ergo basilica cum rebus atque uxoribus vel familia se antedicti concluserant. Cummoto ergo exercito, sicut diximus, Childebertus rex illuc dirigit iubet. Verumtamen commoti homines, antequam ad eos accederent, ubicumque aut villas aut res eorum repperire potuerunt, omnia incendio ac praedae tradiderunt. Accedentes autem ad hunc locum, ad montem prorepiunt et basilicam cum armis vallant. Habebant autem quasi ducem tunc Godeghisilum, Lupi ducis generum. Cumque eos extrahere de basilica non valerent, ignem adplicare nituntur. Quod cernens Ursio, accinctus gladio, foris egressus est tantaque caede hos qui adsedebant mactavit, ut, quanti in eius contemplatione advenissent, nullus vivens remanere possit. Ibi et Trudulfus palatii regis comis cecidit, et multi de hoc exercitu prostrati sunt. Cumque iam annillus de caede Ursio cerneretur, percussus a quodam in femore, debilitatus ad terram ruit et sic, inruentibus aliis, vitam finivit. Quod cernens Godeghiselus, clamare coepit ac dicere: 'Fiat nunc pax! Ecce maximus inimicus domnorum nostrorum ruit; hic vero Bertefredus vitam habeat'. Haec eo dicente, cum omnis populus ad dereptionem rerum, quae in basilica adunatae fuerant, inhiaret, Bertefredus, ascenso equite, ad Veredunensem urbem dirigit, ibique in oraturio, qui in domo aeclesiastica erat, se tutari putans, praesertim cum et ipse pontifex Agericus in hac domo resederet. Sed cum Childebertho rege nuntiatum fuisset, effugisse scilicet Berthefredum, perculsus cordis dolore, ait: 'Si hic mortem evaserit, non evadit Godeghiselus manus meas'. Nesciebat tamen rex, eum in domo aeclesiae ingressum fuisse, sed quasi in regione alia confugisse. Tunc timens Godeghisilus, commoto iterum exercitum, domum aeclesiae cum armatis vallat. Sed cum eum pontifex reddere nequiret, sed defensare conaretur, ascendentes supra tectum, eum ab ipsis tegulis ac materiis, quibus oraturium opertum erat, inlidentes interficerunt, ibique cum tribus famulis mortuus est, multum ex hoc episcopus dolens, quod eum non solum defensare non potuit, verum etiam locum, in quo orare consueverat et in quo sanctorum pignora adgregata fuerant, sanguine humano pollui vidit. Misit autem Childeberthus rex cum muneribus, ut a merore revocaretur; sed noluit consolare. Multi autem his diebus pertimiscentes regem, in aliis regionibus abscesserunt. Nonnulli etiam a primatu ducatus remoti sunt, in quorum ordine alii successerunt.
13. De Baddone.
De Baddone, qui in legationem abiens, retentus et post diu dimissus est; et de morbo desenterico.
Guntchramnus vero Baddonem, quem pro crimine maiestates superius vinctum diximus, in praesentia sua venire iussit, et transmissum usque Parisius, ait: 'Si eum cum idoneis hominibus Fredegundis ab hac actione, qua inpetitur, inmunem fecerit, abscedat liber et quo voluerit eat'. Sed veniens Parisius, nullus de parte memoratae mulieris adfuit, qui eum idoneum reddere possit. Tunc vinctus et catenis oneratus, sub ardua custodia ad urbem Cavillonensim reductus est. Sed postea, intercurrentibus nuntiis et praesertim Leudovaldo Baiocassino pontifice, demissus ad propria rediit. Graviter tunc morbus desentericus apud Metensim saeviebat urbem. His diebus nos, dum ad occursum regis properaremus, Wiliulfum civem Pectavum plenum febre, hoc morbo laborantem, in via offendimus, id est ad Remensim urbem. De qua profectus valde exinanitus, cum ad urbem Parisiacam cum filio uxoris suae venisset, apud villam Rigoialinsim, facto testamento, defunctus est. Puer vero, qui et ipse ab hoc langore tenebatur, obiit; et sic pariter in urbis Pectavae delati termino, tumolati sunt. Uxor quoque ipsius Wiliulfi tertio copulatur viro, filio scilicet Beppolini ducis; qui et ipse duas iam, ut celebre fertur, uxores vivas reliquerat. Erat enim levis adque luxoriosas et, dum nimio ardore fornicationis artaretur ac, relicta coniuge, cum famulabus accubarit, exorrens legitimum conubium, aliud expetebat. Sic et secundae fecit et huic, cui tertius copolatus est, ignorans, quod corruptio incorruptionem non possedebit.

Yüklə 0,99 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   12   13   14   15   16   17   18   19   ...   23




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©genderi.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə