Phaedri Augusti Liberti Fabulae
Liber Primus
Prologo
Aesopus auctor quam materiam repperit,
hanc ego polivi versibus senariis.
Duplex libelli dos est: quod risum movet
et quod prudenti vitam consilio monet.
Calumniari siquis autem voluerit,
quod arbores loquantur, non tantum ferae,
fictis iocari non meminerit fabulis.
I. Lupus et Agnus
(Malefacere qui vult, nusquam non causam invenit)
Ad rivum eundem lupus et agnus venerant,
siti compulsi. Superior stabat lupus
longeque inferior agnus. Tunc fauce improba
latro incitatus iurgii causam intulit;
'Cur' inquit 'turbulentam fecisti mihi
aquam bibenti?' Laniger contra timens:
'Qui possum, quaeso, facere quod quereris, lupe?
A te decurrit ad meos haustus liquor'.
Repulsus ille veritatis viribus:
'Ante hos sex menses male', ait, 'dixisti mihi'.
Respondit agnus: 'Equidem natus non eram'.
'Pater hercle tuus' ille inquit 'male dixit mihi';
atque ita correptum lacerat iniusta nece.
Haec propter illos scripta est homines fabula
qui fictis causis innocentes opprimunt.
IV. Canis per Fluvium Carnem Ferens
(Avidum sua saepe deludit aviditas)
Amittit merito proprium qui alienum adpetit.
Canis, per flumen carnem cum ferret, natans
lympharum in speculo vidit simulacrum suum,
aliamque praedam iam ab altero ferri putans
eripere volvit; verum decepta aviditas
et quem tenebat ore dimisit cibum,
nec quem petebat adeo potuit tangere.
V. Vacca et Capella, Ovis et Leo
(Potentioris societatem fuge)
Numquam est fidelis cum potenti societas;
testatur haec fabella propositum meum.
Vacca et capella et patiens ovis iniuriae
socii fuere cum leone in saltibus.
Hi cum cepissent cervum vasti corporis,
sic est locutus partibus factis leo:
'Ego primam tollo; nominor quoniam leo;
secundam, quia sum fortis, tribuetis mihi;
tum, quia plus valeo, me sequetur tertia;
malo adficietur si quis quartam tetigerit'.
Sic totam praedam sola improbitas abstulit.
VI. Ranae ad Solem
Vicinis furis celebres vidit nuptias
Aesopus et continuo narrare incipit:
Uxorem quondam Sol cum vellet ducere,
clamorem ranae sustulere ad sidera.
Convicio permotus quaerit Iuppiter
causam querellae. Quaedam tum stagni incola
'Nunc' inquit 'omnes unus exurit lacus,
cogitque miseras arida sede emori.
Quidnam futurum est si crearit liberos?'
VII. Vulpis ad Personam Tragicam
Personam tragicam forte vulpes viderat;
'O quanta species' inquit 'cerebrum non habet!'
Hoc illis dictum est quibus honorem et gloriam
Fortuna tribuit, sensum communem abstulit.
VIII. Lupus et Gruis
Qui pretium meriti ab improbis desiderat,
bis peccat: primum quoniam indignos adiuvat,
impune abire deinde quia iam non potest.
Os devoratum fauce cum haereret lupi,
magno dolore victus coepit singulos
inlicere pretio ut illud extraherent malum.
Tandem persuasa est iureiurando gruis,
gulaeque credens colli longitudinem
periculosam fecit medicinam lupo.
Pro quo cum pactum flagitaret praemium:
'Ingrata es' inquit 'ore quae nostro caput
incolume abstuleris: en mercedem postulas?'.
IX. Passer ad Leporem Consiliator
(Ne insultes miseris)
Sibi non cavere et aliis consilium dare
stultum esse paucis ostendamus versibus.
Oppressum ab aquila, fletus et dantem graves,
leporem obiurgabat passer 'Ubi pernicitas
nota' inquit 'illa est? Quid ita cessarunt pedes?'
Dum loquitur, ipsum accipiter necopinum rapit
questuque vano clamitantem interficit.
Lepus semianimus: 'Mortis en solacium!
Qui modo securus nostra inridebas mala,
simili querella fata deploras tua'.
XII. Cervus ad Fontem
(Utilissimum saepe,quod contemnitur)
Laudatis utiliora quae contempseris
saepe inveniri haec asserit narratio.
Ad fontem cervus, cum bibisset, restitit
et in liquore vidit effigiem suam.
Ibi dum ramosa mirans laudat cornua
crurumque nimiam tenuitatem vituperat,
venantum subito vocibus conterritus,
per campum fugere coepit et cursu levi
canes elusit. Silva tum excepit ferum,
in qua retentis impeditus cornibus
lacerari coepit morsibus saevis canum.
Tunc moriens vocem hanc edidisse dicitur:
'O me infelicem! qui nunc demum intellego,
utilia mihi quam fuerint quae despexeram,
et, quae laudaram, quantum luctus habuerint'.
XIII. Vulpes et Corvus
(Laudatore nihil insidiosius)
Qui se laudari gaudet verbis subdolis,
sera dat poenas turpes paenitentia.
Cum de fenestra corvus raptum caseum
comesse vellet, celsa residens arbore,
vulpes hunc vidit, deinde sic coepit loqui:
'O qui tuarum, corve, pinnarum est nitor!
Quantum decoris corpore et vultu geris!
Si vocem haberes, nulla prior ales foret'.
At ille stultus, dum vult vocem ostendere,
emisit ore caseum, quem celeriter
dolosa vulpes avidis rapuit dentibus.
Tum demum ingemuit corvi deceptus stupor.
Hac re probatur quantum ingenium valet;
virtute semper praevalet sapientia.
XVI. Ovis Cervus et Lupus
(Fideiussorem infidum cave)
Fraudator homines cum advocat sponsum improbos,
non rem expedire, sed malum augere expetit.
Ovem rogabat cervus modium tritici
lupo sponsore. At illa praemetuens dolum:
'Rapere atque abire semper adsuevit lupus,
tu de conspectu fugere veloci impetu:
ubi vos requiram, cum dies advenerit?'
XVIII. Mulier Parturiens
Nemo libenter recolit qui laesit locum.
Instante partu mulier actis mensibus
humi iacebat flebiles gemitus ciens.
Vir est hortatus corpus lecto reciperet
onus naturae melius quo deponeret.
'Minime' inquit 'illo posse confido loco
malum finiri quo conceptum est initium'.
XX. Canes Famelici
(Stultitia plerumque exitio est)
Stultum consilium non modo effectu caret,
sed ad perniciem quoque mortales devocat.
Corium depressum in fluvio viderunt canes.
Id ut comesse extractum possent facilius,
aquam coepere ebibere; sed rupti prius
periere quam quod petierant contingerent.
XXI. Leo Senex, Aper, Taurus et Asinus
(Miser vel ignavissimo cuique ludibrio est)
Quicumque amisit dignitatem pristinam,
ignavis etiam iocus est in casu gravi.
Defectus annis et desertus viribus
leo cum iaceret spiritum extremum trahens,
aper fulmineis venit ad eum dentibus
et vindicavit ictu veterem iniuriam.
Infestis taurus mox confodit cornibus
hostile corpus. Asinus, ut vidit ferum
impune laedi, calcibus frontem extudit.
At ille exspirans: 'Fortis(/es) indigne tuli
mihi insultare; te, Naturae dedecus,
quod ferre in morte cogor, bis videor mori'.
XXIV. Rana Rupta et Bos
(Potentes ne tentes aemulari)
Inops, potentem dum vult imitari, perit.
In prato quondam rana conspexit bovem
et tacta invidia tantae magnitudinis
rugosam inflavit pellem; tum natos suos
interrogavit an bove esset latior.
Illi negarunt. Rursus intendit cutem
maiore nisu, et simili quaesivit modo,
quis maior esset. Illi dixerunt 'bovem'.
Novissime indignata, dum vult validius
inflare sese, rupto iacuit corpore.
XXV. Canes et Corcodili
Consilia qui dant prava cautis hominibus,
et perdunt operam et deridentur turpiter.
Canes currentes bibere in Nilo flumine,
a corcodilis ne rapiantur, traditum est.
Igitur cum currens bibere coepisset canis,
sic corcodilus: 'Quamlibet lambe otio;
noli vereri'. At ille: 'Facerem mehercule,
nisi esse scirem carnis te cupidum meae'.
Liber Secundus IV. Aquila, Feles et Aper
(Vir dolosis seges est mali)
Aquila in sublimi quercu nidum fecerat;
feles cavernam nancta in media pepererat;
sus nemoris cultrix fetum ad imam posuerat.
Tum fortuitum feles contubernium
fraude et scelesta sic evertit malitia.
Ad nidum scandit volucris: 'Pernicies' ait
"tibi paratur, forsan et miserae mihi:
nam fodere terram quod vides cotidie
aprum insidiosum, quercum vult evertere,
ut nostram in plano facile progeniem opprimat.
Terrore offuso et perturbatis sensibus
derepit ad cubile s(a)etosae suis;
'Magno' inquit 'in periclo sunt nati tui:
nam, simul exieris pastum cum tenero grege,
aquila est parata rapere porcellos tibi'.
Hunc quoque timore postquam complevit locum,
dolosa tuto condidit sese cavo.
Inde evagata noctu suspenso pede,
ubi esca se prelevit et prolem suam,
pavorem simulans prospicit toto die.
Ruinam metuens aquila ramis desidet:
aper rapinam vitans non prodit foras.
Quid multa? Inedia sunt consumpti cum suis
felisque catulis largam praebuerunt dapem.
Quantum homo bilinguis saepe concinnet mali,
documentum habere hinc stulta credulitas potest.
VI. Aquila et Cornix
(Potentiam malitia adiutam, quis effugiat?)
Contra potentes nemo est munitus satis;
si vero accessit consiliator maleficus
vis et nequitia quicquid oppugnant, ruit.
Aquila in sublime sustulit testudinem;
quae cum abdidisset cornea corpus domo
nec ullo pacto laedi posset condita,
venit per auras cornix et propter volans:
'Opimam sane praedam rapuisti unguibus;
sed, nisi monstraro quid sit faciendum tibi,
gravi nequiquam te lassabit pondere.'
Promissa parte suadet, ut scopulum super
altis ab astris duram inlidat corticem,
qua comminuta facile vescatur cibo.
Inducta verbis aquila, monitis paruit,
simul et magistrae large divisit dapem.
Sic tuta quae Naturae fuerat munere,
impar duabus occidit tristi nece.
VII. Muli Duo et Raptores
(Plura timenda divitibus)
Muli gravati sarcinis ibant duo:
unus ferebat fiscos cum pecunia,
alter tumentes multo saccos hordeo.
Ille onere dives celsa cervice eminet
clarumque collo iactat tintinabulum;
comes quieto sequitur et placido gradu.
Subito latrones ex insidiis advolant
interque caedem ferro mulum sauciant:
diripiunt nummos, neglegunt vile hordeum.
Spoliatus igitur casus cum fleret suos:
'Equidem' inquit alter 'me contemptum gaudeo:
nam nil amisi, nec sum laesus vulnere'.
Hoc argumento tuta est hominum tenuitas;
magnae periclo sunt opes obnoxiae.
Liber Tertius
IV. Lanius et Simius
Pendere ad lanium quidam vidit simium
inter reliquas merces atque obsonia;
quaesivit quidnam saperet. Tum lanius iocans:
"Quale" inquit "caput est, talis praestatur sapor." Ridicule magis hoc dictum quam vere aestimo;
quando ut formosos saepe inveni pessimos,
ita turpi facie multos cognovi optimos.
V. Aesopus et Petulans
(Erit, ubi poenas det procax audacia)
Successus ad perniciem multos devocat.
Aesopo quidam petulans lapidem impegerat.
"Tanto" inquit "melior!" Assem deinde illi dedit,
sic prosecutus: "Plus non habeo mehercule,
sed unde accipere possis monstrabo tibi.
Venit ecce dives et potens: huic similiter
impinge lapidem, et dignum accipies praemium."
Persuasus ille fecit quod monitus fuit;
sed spes fefellit impudentem audaciam:
comprensus namque poenas persoluit cruce.
VI. Musca et Mula
Musca in temone sedit et mulam increpans:
"Quam tarda es!" inquit. "Non uis citius progredi?
Vide ne dolose collum conpungam tibi."
Respondit illa: "Verbis non moveor tuis;
sed istum timeo, sella qui prima sedens
tergum flagello temperat lento meum
et ora frenis continet spumantibus.
Quapropter aufer frivolam insolentiam;
ubi non tricandum est ultro currendum scio."
Haec derideri fabula merito potest
qui sine virtute uanas exercet minas.
VII. Lupus ad Canem
(Liber inops servo divite felicior)
Quam dulcis sit libertas, breviter proloquar.
Cani perpasto macie confectus lupus
forte occucurrit. Dein, salutantes invicem
ut restiterunt:" Vnde sic, quaeso, nites?
Aut quo cibo fecisti tantum corporis?
Ego, qui sum longe fortior, pereo fame."
Canis simpliciter: "Eadem est condicio tibi,
praestare domino si par officium potes."
"Quod?" inquit ille. "Custos ut sis liminis,
a furibus tuearis et noctu domum."
"Ego vero sum paratus: nunc patior nives
imbresque in silvis asperam vitam trahens;
quanto est facilius mihi sub tecto vivere,
et otiosum largo satiari cibo!"
"Veni ergo mecum." Dum procedunt, aspicit
lupus a catena collum detritum cani.
"Vnde hoc, amice?" "Nihil est." "Dic, quaeso, tamen."
"Quia videor acer, alligant me interdiu,
luce ut quiescam et vigilem nox cum venerit;
crepusculo solutus, qua visum est, uagor.
Adfertur ultro panis; de mensa sua
dat ossa dominus; frusta iactant familia,
et, quod fastidit quisque, pulmentarium.
Sic, sine labore venter impletur meus."
"Age, abire si quo est animus, est licentia?"
"Non plane est" inquit. "Fruere quae laudas, canis:
regnare nolo, liber ut non sim mihi."
IX. Socrates ad Amicos
Vulgare amici nomen, sed rara est fides.
Cum parvas aedes sibi fundasset Socrates
(cuius non fugio mortem, si famam adsequar,
et cedo invidiae, dummodo absoluar cinis),
ex populo sic nescio quis, ut fieri solet:
"Quaeso, tam angustam talis vir ponis domum?"
"Vtinam" inquit "veris hanc amicis impleam!"
XII. Pullus ad Margaritam
In sterculino pullus gallinaceus
dum quaerit escam, margaritam repperit.
"Iaces indigno quanta res" inquit "loco!"
Hoc si quis pretii cupidus vidisset tui,
olim redisses ad splendorem pristinum.
Ego cur te inveni, potior cui multo est cibus?
Nec tibi prodesse nec mihi id quicquam potest."
Hoc illis narro qui me non intellegunt.
XVII. Arbores in Deorum Tutela
(Fructu, non foliis, arborem stima)
Olim, quas vellent esse in tutela sua,
divi legerunt arbores. Quercus Iovi
et myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea,
pinus Cybebae, populus celsa Herculi.
Minerua, admirans, quare steriles sumerent
interrogavit. Causam dixit Iuppiter:
"Honorem fructu ne videamur vendere."
"At, mehercules, narrabit quod quis volverit,
oliva nobis propter fructum est gratior."
Tum sic deorum genitor atque hominum sator:
"O nata, merito sapiens dicere omnibus!
Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria."
Nihil agere, quod non prosit, fabella admonet.
XVIII. Pavo ad Iunonem de voce sua
(Tuis contentus, ne concupiscas alienum)
Pavo ad Iunonem venit, indigne ferens
cantus luscinii quod sibi non tribuerit;
illum esse cunctis avibus admirabilem,
se derideri, simul ac vocem miserit.
Tunc consolandi gratia dixit dea:
"Sed forma vincis, vincis magnitudine;
nitor smaragdi collo praefulget tuo
pictisque plumis gemmeam caudam explicas."
"Quo mi" inquit "mutam speciem, si vincor sono?"
"Fatorum arbitrio partes sunt vobis datae:
tibi forma, vires aquilae, luscinio melos,
augurium corvo, laeva cornici omina,
omnesque propriis sunt contentae dotibus."
Noli adfectare quod tibi non est datum,
delusa ne spes ad querelam recidat.
XIX. Aesopus Respondet Garrulo
(Multi homines nomine, non re)
Aesopus domino solus cum esset familia,
parare cenam iussus est maturius.
Ignem ergo quaerens aliquot lustravit domus,
tandemque invenit ubi lucernam accenderet.
Tum circum eunti fuerat quod iter longius,
effecit brevius: namque recta per forum
coepit redire. Et quidam e turba garrulus:
"Aesope, medio sole quid cum lumine?"
"Hominem" inquit "quaero", et abiit festinans domum.
Hoc si molestus ille ad animum rettulit,
sensit profecto se hominem non visum seni,
intempestive qui occupato adluserit.
Liber Quartus
I. Asinus et Galli
Qui natus est infelix, non vitam modo
tristem decurrit, verum post obitum quoque
persequitur illum dura fati miseria.
Galli Cybebes circum in questus ducere
asinum solebant baiulantem sarcinas.
Is cum labore et plagis esset mortuus,
detracta pelle sibi fecerunt tympana.
Rogati mox a quodam, delicio suo
quidnam fecissent, hoc locuti sunt modo:
"Putabat se post mortem securum fore;
ecce aliae plagae congeruntur mortuo!"
III. De Vulpe et Vva
(Spernit superbus, quae nequit assequi)
Fame coacta uulpes alta in vinea
uvam adpetebat summis saliens viribus;
quam tangere ut non potuit, discedens ait:
"Nondum matura est; nolo acerbam sumere."
Qui facere quae non possunt, verbis elevant,
adscribere hoc debebunt exemplum sibi.
VIII. Serpens ad Fabrum Ferrarium
(Maledico maledicens peius audiet)
Mordaciorem qui improbo dente adpetit,
hoc argumento se describi sentiat.
In officinam fabri venit vipera.
Haec, cum temptaret si qua res esset cibo,
limam momordit. Illa contra contumax,
"Quid me," inquit, "stulta, dente captas laedere,
omne adsuevi ferrum quae conrodere?"
IX. Vulpes et Caper
(Improbi ne pereant, perdunt)
Homo in periclum simul ac venit callidus,
reperire effugium quaerit alterius malo.
Cum decidisset uulpes in puteum inscia
et altiore clauderetur margine,
devenit hircus sitiens in eundem locum;
simul rogavit, esset an dulcis liquor
et copiosus. Illa fraudem moliens:
"Descende, amice; tanta bonitas est aquae,
voluptas ut satiari non possit mea."
Inmisit se barbatus. Tum uulpecula
evasit puteo nixa celsis cornibus,
hircumque clauso liquit haerentem vado.
X. De Vitiis Hominum
(Fallit quemquam caecus amor sui)
Peras imposuit Iuppiter nobis duas:
propriis repletam vitiis post tergum dedit,
alienis ante pectus suspendit gravem.
Hac re videre nostra mala non possumus;
alii simul delinquunt, censores sumus.
XII. Malas Esse Diuitias
Opes invisae merito sunt forti viro,
quia dives arca veram laudem intercipit.
Caelo receptus propter virtutem Hercules,
cum gratulantes persalutasset deos,
veniente Pluto, qui Fortunae est filius,
avertit oculos. Causam quaesivit pater.
"Odi" inquit "illum, quia malis amicus est
simulque obiecto cuncta corrumpit lucro."
XVII. De Capris Barbatis
Barbam capellae cum impetrassent ab Iove,
hirci maerentes indignari coeperunt
quod dignitatem feminae aequassent suam.
"Sinite," inquit, "illas gloria vana frui
et usurpare vestri ornatum muneris,
pares dum non sint vestrae fortitudini."
Hoc argumentum monet ut sustineas tibi
habitu esse similes qui sint virtute impares.
XX. Serpens Misericordi Nociva
Qui fert malis auxilium, post tempus dolet.
Gelu rigentem quidam colubram sustulit
sinuque fovit, contra se ipsum misericors;
namque, ut refecta est, necuit hominem protinus.
Hanc alia cum rogaret causam facinoris,
respondit: "Nequis discat prodesse improbis."
XXIV. Mons Parturiens
Mons parturibat, gemitus immanes ciens,
eratque in terris maxima expectatio.
At ille murem peperit. Hoc scriptum est tibi,
qui, magna cum minaris, extricas nihil.
XXV. Formica et Musca
(Nihil agere quod non prosit fabella indicat.)
Formica et musca contendebant acriter
quae pluris esset. Musca sic coepit prior:
"Conferre nostris num potes te laudibus?
Ubi immolatur, exta praegusto deum;
moror inter aras, templa perlustro omnia;
in capite regis sedeo, cum visum est mihi,
et matronarum casta delibo oscula;
laboro nihil atque optimis rebus fruor.
Quid horum simile tibi contingit, rustica?"
"Est gloriosus sane convictus deum,
sed illi, qui invitatus, non qui invisus est.
Reges commemoras et matronarum oscula:
ego granum in hiemem cum studiose congero,
te circa murum pasci video stercore.
Aras frequentas: nempe abigeris, cum venis.
Nihil laboras: ideo, cum opus est, nihil habes.
Super etiam iactas, tegere quod debet pudor.
Aestate me lacessis; cum bruma est, siles.
Mori contractam cum te cogunt frigora,
me copiosa recipit incolumem domus.
Satis profecto rettudi superbiam."
Fabella talis hominum discernit notas
eorum qui se falsis ornant laudibus,
et quorum virtus exhibet solidum decus.
Liber Quintus
III. Caluus et Musca
(Sponte peccanti, nullus est veniae locus)
Calvi momordit musca nudatum caput;
quam opprimere captans alapam sibi duxit gravem.
Tunc illa inridens: "Punctum volucris paruulae
volvisti mortem ulcisci; quid facies tibi,
iniuriae qui addideris contumeliam?"
Respondit: "Mecum facile redeo in gratiam,
quia non fuisse mentem laedendi scio.
Sed te, contempti generis animal improbum,
quae delectaris bibere humanum sanguinem,
optem necare vel maiore incommodo."
Hoc argumento docet ei veniam dari
qui casu peccat; nam qui consilio est nocens
illum esse quavis dignum poena iudico.
VI. Calvus et quidam aeque pilis defectus
(Non omnibus omnia congruunt)
Invenit caluus forte in trivio pectinem.
Accessit alter, aeque defectus pilis.
"Heia" inquit "in commune quodcumque est lucrit
Ostendit ille praedam et adiecit simul:
"Superum voluntas favit; sed fato invido
carbonem, ut aiunt, pro thesauro invenimus."
Quem spes delusit, huic querela convenit.
APPENDIX
A, 7 (n1 112) Aesopus et scriptor
Aesopo quidam scripta recitarat mala
in quis inepte multum se iactaverat.
Scire ergo cupiens quidnam sentiret senex,
"Numquid sum verbis visus tibi superbior
aut vana nobis ingeni fiducia est?"
Confectus ille pessimo volumine:
"Ego" inquit "quod te laudas vehementer probo,
namque hoc ab alio numquam contiget tibi."
A, 11 (n1 116) Aesopus et victor gymnicus
Quomodo comprimatur aliquando iactantia.
Victorem forte gymnici certaminis
iactantiorem Phryx cum vidisset sophos,
interrogavit an plus adversarius
valuisset nervis. Ille: "Ne istud dixeris;
multo fuere vires maiores meae."
"Quod" inquit "ergo, stulte, meruisti decus,
minus valentem si vicisti fortior?
Ferendus esses, arte si te diceres
superasse et animo, qui esset melior viribus."
A, 12 (n1 117) Asinus et lyra
Quomodo ingenia saepe calamitate intercidant.
Asinus iacentem vidit in prato lyram.
Accessit et temptavit chordas ungula;
sonuere tactae. "Bella res est mehercules;
male cessit, ego" ait "artis quia sum nescius.
Si reperisset aliquis hanc prudentior,
divinis aures oblectasset cantibus."
Sic saepe ingenia calamitate intercidunt.
A, 17 (n1 116) Scrofa parturiens et lupus
Premente partu scrofa cum gemeret iacens,
accurrit lupus et obstetricis partibus
se posse fungi dixit, promittens opem.
Quae vero nosset pectoris fraudem improbi,
suspectum officium repudiavit malefici
et "Satis est" inquit "si recedis longius."
Quodsi perfidiae se commisisset lupi,
raptos dolose feta deflesset suos.
A 19 (n1 124) Equus abactus
Ferendum esse aequo animo, quicquid acciderit.
Equum e quadriga multis palmis nobilem
abegit quidam et in pistrinum vendidit.
Productus ad bibendum cum foret a molis,
in circum aequales ire conspexit suos,
ut grata ludis redderent certamina.
Lacrimis obortis "Ite felices," ait;
"celebrate sine me cursu sollemnem diem;
ego, quo scelesta furis abstraxit manus,
ibi sorte tristi fata deflebo mea."
A, 22 (n1 127) Cornu fractum
Pastor capellas cornu baculo fregerat;
rogare coepit ne se domino proderet.
"Quamvis indigne laesa reticebo tamen;
sed res clamabit ipsa quid deliqueris."
Non qui fuerimus, sed qui nunc simus vide.
Dostları ilə paylaş: |