Christianitatis latinae sermo et litterae institutiones II



Yüklə 1,73 Mb.
səhifə13/24
tarix26.11.2017
ölçüsü1,73 Mb.
#12446
1   ...   9   10   11   12   13   14   15   16   ...   24
Latinitas Hieronymi

Optimus et maxime 'ciceronianus' scriptor et elegantissimus vix comparari potest cum Ambrosii gravitate et Augustini acutissimo ingenio. Et tamen polemista Tertullianeus animum irruentem semper patefacit et passionibus extra modum subactum et odiis sine fine obrutum. Item ab Alexandrinorum via ac ratione abest cum non semper convertat sed saepius contendat verborum et sententiarum vim explicare. Ingenii celeritate non nititur sed mentis acumine et cultura. Adversarios acerbissimis dictis afficit, frequenti dissimulatione, et acri dicacitate. Obruit Iovinianum; Vigilantium 'Dormitantium' appellat, Pelagium vero 'scotarum pultibus praegravatum', Rufinum 'scorpium in pure periturum', qui praeterea: "Ante enim quam converteretur, mecum pariter et litteras Graecas et linguam penitus ignorabat".143 Neque unam habuit mentem erga paganos auctores. Nam in ep.70 ad Magnum rhetorem, a.397 8, Dt 21,10 13 explanans, ubi agitur de matrimonio cum ancilla: 'radendum caput, supercilia, omnes pilos et ungues corporis amputandos, et sic eam habendam in coniugio', asserit: "Quid ergo mirum si et ego sapientiam saecularem, propter eloquii venustatem et membrorum pulchritudinem, de ancilla atque captiva Israhelitin facere cupio, si quidquid in ea mortuum est idolatriae, voluptatis, erroris, libidinum, vel praecido vel rado, et mixtus purissimo corpori vernaculos [‘servos] ex ea genero Domino sabaoth?

Prae omnibus stilus laudibus extollendus epistularum, quae velut oraculum sunt habitae scientiae, sanctitatis, animi ardoris: «Verum Christi templum anima credentis est: illam vesti, illi offer donaria, in illa Christum suscipe. Quae utilitas parietes fulgere gemmis, et Christum in paupere fame mori? iam non sumt tua quae possides; dispensatio tibi credita est: Memento Ananiae et Sapphirae. Illi sua timide servaverunt; tu considera ne Christi substantiam imprudenter effundas, id est, ne inmoderato iudicio rem pauperum tribuas non pauperibus et secundum dictum prudentissimi viri liberalitate liberalitas pereat. Noli 'aspicere ad phaleras et nomina vana Catonum'.144 'Ego te' inquit 'intus et in cute novi' (PERS. 3,30). Esse Christianum grande est, non videri. Et nescio quomodo plus placent mundo quae Christo displicent (ep.58 ad Paulinum).

Stilus classicus et novus, ciceronianus et Christianus, aulicus et tenuis: “Nihil illius severitate iucundius, nihil iucunditate severius, nihil suavitate tristius nihil tristitia suavius. Ita pallor in facie est, ut cum continentiam indicet non redoleat ostentationem (ep. 24,5).



Sermo silens et silentium loquens, neglecta mundities et in culta veste cultus ipse sine cultu.

In centenaria navitate facies philologi translatoris, exegetae, theologi, viri sancti germanam hereditatem Origenis, quem fontem omnino reppulisset, exhibet.

Animum pugnacem testatur Sulpicius Severus (Dial. 1,9: PL 20,190): “Apud Hieronymum sex mensibus fui: cui iugis adversus malos pugna perpetuumque certamen concivit odia perditorum. Oderunt eum haeretici quia eos impugnare non desinit, oderunt clerici quia vitam eorum insectatur et crimina. Sed plane eum boni omnes admirantur et diligunt. Nam qui eum haereticum esse arbitrantur, insaniunt”.
AUGUSTINUS HIPPONENSIS (354 430)
De Augustino difficile est loqui, difficilius nova perscribere, difficillimum recte pervestigare, quod bibliographia innumeraque retialia instrumenta testantur.

Lexicon Augustinianum maximus conatus habendus est in unum colligendi fructus pervestigationum innumerabilium et in lucem ponendi momentum, mentem, vitam et opera contra manichaeos, donatistas, pelagianos, necnon munus rhetoris, philosophi, theologi, pastoris, sancti, doctoris per saecula.

Pervestigationes recentiores psychologicas, culturales, sociales et politicas rationes extollunt, necnon familiares, coniugales, ecclesiales. Conversio quoque ad catholicam fidem aliis conversionis generibus comparatur, ut fere laudatissimi auctoris momentum ac doctrina in nova rhetorica Christiana ponatur.

Augustinus rhetor, philosophus et theologus maximus habetur Latinitatis, peregrinatus per Africam et Italiam, per scholas et academias.145

'Plato Christianus' (E.Hoffman) primus docuit hominem non esse tantum 'esse et nosse' sed etiam 'velle', locis biblicis usus fere 50.000.

Vix uno post obitum anno, annumeratur inter magistros optimos Ecclesiae, cum vivus et magis magisque post mortem veluti divinum oraculum exstiterit.146

Concilia eius monumenta doctrinae extulerunt saepissimeque ex eisdem quam maxime hauserunt. Cuius morituri auctoritatem prophetavit fere Victor Vitensis: "In ea tempestate Hipporegiorum obsessa est civitas, quam omni laude dignus beatus Augustinus, librorum multorum confector, pontifex gubernabat. Tunc illud eloquentiae, quod ubertim per omnes campos Ecclesiae decurrebat, ipso meatu siccatum est flumen atque dulcedo suavitatis dulcius propinata in amaritudinem absynthii versa est, ut davidicum praeconium conveniret: 'dum consisteret peccator adversum me, obmutui et humiliatus sum et silui a bonis' (Ps 38,2 3). Usque ad illud tempus ducentos iam triginta et duos confecerat libros exceptis innumerabilibus epistulis vel expositione totius Psalterii et Evangeliorum atque tractatibus popularibus, quos Graeci homelias vocant, quorum numerum comprehendere satis impossibile est".147
Excursus et synopsis vitae et operum
354 Id.Nov. (13.11) Thagaste [Souk Ahras, Algeria] in Numidia nascitur. Navigius eius est frater et anonyma soror. "Inde [a.361 366] ad scholam datus sum, ut discerem litteras, in quibus quid utilitatis esset ignorabam miser" (Conf. 1,14.15). 364 Schisma donatista 365 69 Madaurae, in patria Apulei (s.II), altera Africae urbe doctissima studet rhetoricae. Thagastem otiosus rediit, inopiae causa. Sed post unum annum, 370 Carthaginem iuvante Romaniano petiit. Patrem amittit. Vitiis et Manichaeis vincītur.

372 3 Adeodatus filius nascitur. Licentius, Romaniani filius, Eulogius, Honoratus, Nebridius, Alipius sunt amici. Ciceronis opus Hortensius perlegit.

374 6 Thagaste et Carthagine rhetoricam docet. Domo expellitur.

380 Liber De Pulchro et Apto (deperditus) editur.

383 Colloquitur cum Fausto Milevitano manichaeo. Romam proficiscitur.

384 Symmacho adiuvante Mediolani rhetoricam docet, vias intelligendi Scripturas invenit ("Littera occidit, spiritus autem vivificat": 2 Cor 3,6).

385 Panegyricus Valentiniani. Mater cum Navigio Mediolanum petit.



386 Platonicos novit et Simplicianum. XXXIII annum agens redit ad catholicam fidem. Cassiciaci148 contra Mediam et Novam Academiam scribit De Academicis L.3 (Ac. CC 29): veritas cognosci atque attingi potest, et De beata vita (beata v. CC 29): beatitudo nonnisi in Dei scientia consistit. Neoplatonismum sapit De ordine L.2 (ord. CCSL 29). Soliloquiorum L.2 (sol. CSEL 89). Adeodati matrem dimittit.

387 Mediolani Vigilia Paschae die XXIII Aprilis ab Ambrosio baptizatur (Conf. 9,6,14) cum Adeodato et Alipio. De immortalitate animae (imm. an. CSEL 89) vulgatur eo invito. Septem artes liberales L.V: De grammatica (PL 32), De arithmetica (deperditus), De musica L.6 (PL 32), De dialectica (PL 32), De geometria (deperditus), De philosophia (deperditus), De rhetorica. Monicae obitus. Reditus in Africam. Fluvius operum: De quantitate animae (quant. an. CSEL 89: id est immaterialitate), De libero arbitrio L.3 (lib. arb. CC 29) contra Manichaeos, De moribus ecclesiae catholicae et de moribus Manicheorum L.2 (mor. PL 32).

389 Paulinus Nolanus baptizatur

390 Carthagine et Thagaste: De Genesi contra Manichaeos L.2 (PL 34), De diversis quaestionibus LXXXIII (div. qu. CC 44A), De magistro (mag. CC 29), De vera religione ad Romanianum (vera rel. CC 32) contra dualismum manichaeum. Mors Adeodati et Nebridii.

391 Hippone monasterium creat (Ep. 21), presbyter, cum Alipio Evodio Severo Possidio communi vita fruitur. De utilitate credendi (util. cred. CSEL 25.1) et De duabus animabus (duab. an. CSEL 25.1) contra Manichaeos; De diversis quaestionibus ad Simplicianum L.2 (div. qu. Simp.CC 44), in I quaestiones duo de Rom; in II autem V de Rg.

392 Acta contra Fortunatum Manicheum (c. Fort. CSEL 25.1), Ippone, de origine mali. Enarrationes in Psalmos (en. Ps. CC 38, 39, 40).

393 Concilium Ipponense. De fide et symbolo (CSEL 41), De Genesi ad litteram liber unus imperfectus (Gn. litt. imp. CSEL 28.1).

394 Psalmus contra partem Donati (ps. c. Don. CSEL 51), abecedarius, contra psalmos donatistae episcopi Parmeniani. De sermone Domini in monte L.2 (s. dom. m. CC 35). Expositio quarundam propositionum ex epistula ad Romanos (CSEL 84), Epistulae ad Romanos inchoata expositio (Rom. inch. exp. CSEL 84), Epistulae ad Galatas Expositio (Gal. exp. CSEL 84; De mendacio (mend. CSEL 41).



395 Theodosii obitus. Episcopus consecratur.

395 408 Contra epistulam Manichaei quam vocant fundamenti (c. ep. fund. CSEL 25.1), id est fundamentalem, canonicam. De agone Christiano (agon. CSEL 41). De doctrina Christiana L.4 (doctr. chr. CC 32). Contra partem Donati post gesta L.2 (c. don. CSEL 53). Contra Adimantum Manichaei discipulum (c. Adim. CSEL 25.1; qu. XXVIII de Vetere et Novo Test.).

397 Disputatio cum Emerito donatistarum episcopo (Emer. CSEL 53 46); gesta conlationis Carthaginiensis (gest. Carth. SC 194, 195, 224); Contra Faustum Manichaeum L.33 (c. Faust. CSEL 25.1). Quaestiones evangeliorum L.2 (Mt et Lc: qu. ev. CCSL 44B); Conf. L.XIII.

398 Optatus episcopus donatista necatur. Acta Contra Felicem Manichaeum L.2 (c. Fel. CSEL 25.2). De disciplina Christiana sermo (disc. chr. CC 46).

399 19.3 Clauduntur templa. De natura boni (nat. b. CSEL 25.2) contra Manichaeos. Contra Secundinum Manichaeum (c. Sec. CSEL 25.2). Adnotationes in Iob (adn. CSEL 28.2). De catechizandis rudibus (cat. rud. CCSL 46).149



400 De Fide rerum invisibilium (f. invis. CC 46). De consensu evangelistarum L.4 (cons. ev. CSEL 43; ). Contra Epistulam Parmeniani L.3 (c. ep. Parm. CSEL 51). De baptismo contra Donatistas L.7 (bapt. CSEL 51). Ad inquisitiones Ianuarii L.2 (ep.54 55). De opere monachorum ad Aurelium (op. mon. CSEL 41). Contra Centurium donatistam (deperditus). Epistula ad catholicos de secta donatistarum (ep. cath. CSEL 52).

401 De bono coniugali (b. coniug. CSEL 41). De sancta virginitate (virg. CSEL 41). Contra litteras Petiliani L.3 (c. litt. Pet. CSEL 52). De Genesi ad litteram L.12 (Gn. litt. BA 48, 49).

403 Contra Cresconium grammaticum et donatistam (=Ad Cresconium grammaticum partis Donati, c. Cresc. CSEL 52).

406 De divinatione daemonum (divin. daem. CSEL 41): oracula pagana et prophetae comparantur. Probationum et testimoniorum contra Donatistas (deperditus). Admonitio Donatistarum de Maximianistis (deperditus).

407 408 In Iohannis evangelium tractatus CXXIV (Io. ev. tr. CC 36). Quaestiones expositae contra paganos numero sex (Ep.102): resurrectio, Christianae religionis tempus, sacrificiorum distinctio, in qua mensura mensi fueritis, filius Dei secundum Salomonem, Iona propheta. De utilitate ieiunii (util. ieiun. CC 46).

410 18.8 Alaricus (Visigothi) Urbem evertit, impellitque Vandalos in Africam. Pelagius petit Hipponem. De excidio urbis Romae sermo (exc. urb. CC). De unico baptismo contra Petilianum ad Constantinum (un. bapt. CSEL 53). Expositio epistulae Iacobi ad duodecim tribus (deperditus).

411 Breviculus conlationis cum Donatistis L.3 (brevic. CC 149).

412 Edictum contra donatistas. De spiritu et littera (spir. et litt. CSEL 60) et De peccatorum meritis et remissione et de baptismo parvulorum ad Marcellinum L.3 (pecc. mer. CSEL 60). De continentia (cont. CSEL 41).

413 De videndo Deo ad Paulinam (=Ep.147). De fide et operibus (f. et op. CSEL 41). De civitate Dei L.22 (civ. CC 47, 48) ad Marcellinum. De natura et gratia (nat. et gr. CSEL 60) ad Timasium et Iacobum.

414 De bono viduitatis (b. vid. CSEL 41). De Trinitate L.15 (trin. CC 50, 50A).

415 Ad Orosium Contra Priscillianistas et origenistas (c. prisc. et orig. CC 49). De anima et eius origine L.IV (nat. et or. an. CSEL 60). In epistulam Iohannis ad Parthos tractatus X (Io. ep. tr. PL 35). De perfectione iustitiae hominis, ad episcopos Eutropium et Paulum (perf. iust. CSEL 42).

416 Visigoti in Hispania. Concilio Milevitano damnantur Pelagius et Caelestius. Ep.177 ad Innocentium papam. De gestis Pelagii (gest. Pel. CSEL 42) ad Aurelium Carthaginiensem. De correctione Donatistarum (Ep.185). De praesentia Dei (Ep.187). De Patientia (pat. CSEL 41).

418 De gratia Christi et de peccato originali L.2 (gr. et pecc. or. CSEL 42). Ad Emeritum episcopum Donatistarum post conlationem (deperditus). Contra sermonem Arrianorum (c. s. arrian. PL 42; ). Ep.194 ad Xistum.

419 Locutionum L.7 in Heptateuchum (loc. hept. CC 33). De nuptiis et concupiscentia ad Valerium L.2 (nupt. et conc. CSEL 42). Sermo ad Caesariensis ecclesiae plebem (s. Caes. eccl. CSEL 53). De adulterinis coniugiis L.II (adult. coniug. CSEL 41). Contra mendacium (c. mend. CSEL 41). Contra adversarium legis et prophetarum L.2 (c. adv. leg. CC 49). Contra duas epistulas Pelagianorum L.4 (c. ep. pel. CSEL 60) ad Bonifacium papam.

421 Contra Gaudentium Donatistarum episcopum L.2 (c. Gaud. CSEL 53). Contra Iulianum L.6 (c. Iul. PL 44). Enchiridion ad Laurentium De fide spe et caritate (ench. CC 46). De cura pro mortuis gerenda (cura mort. CSEL 41) ad Paulinum.

422 De VIII Dulcitii quaestionibus (Dulc. qu. CC 44A). De VIII quaestionibus ex veteri testamento (qu. vet. t. CCSL 33).

426 Heraclius consociatur episcopus. De gratia et libero arbitrio (gr. et lib. arb. PL 44). De correptione et gratia (corrept. PL 44). Retractationum L.2 (retr. CC 57).

427 Conlatio cum Maximino Arrianorum episcopo (conl. Max. PL 42). Speculum (spec. CSEL 12).

428 Contra Maximinum Arrianorum episcopum L.2 (c. Max. PL 44) acta conlationis. De [88] haeresibus ad Quodvultdeum (haer. CC 46). De praedestinatione sanctorum liber ad Prosperum et Hilarium primus (praed. sanct. PL 44). De dono perseverantiae liber ad Prosperum et Hilarium secundus (persev. PL 45).

429 Vandali duce Genserico in Africa. Aversus Iudaeos (adv. Iud. PL 42). Contra Iulianum opus imperfectum (c. Iul. imp. PL 45) sexies contra Iulianum.

430 Vandali in Numidia. Die 28 mensis augusti obiit annum agens 76.

Ab anno 354 ad 430 fere XIV imperatores gladio necati, inter quos Iulianus (359 361) et Eugenius (383), qui paganismo faverunt.
Augustini navitas

Opera Augustini diversis rationibus enumerari possunt.150 Spectato tempore:



1.Ante conversionem, philosophica ratione veritatem inquirit, potissimum necessitudinem inter 'tempus' et 'Aeternum',151 inter contingens et Absolutum, inter creaturam et Creatorem; 2.Ante episcopatum, theologica ratione mystice ad Deum tendit, cum aesthetica rerum contemplatione et tractatione; 3.Post Episcopatum susceptum pastorali ratione plebem christianam hortatur et monet.

Philosophica conversio primus gradus fuit ut accederet ad veritatem divinam: “Imbecilla tunc aetate - XIX aetatis anno -, discebam libros eloquentiae, in qua eminere cupiebam fine damnabili, et ventoso per gaudia vanitatis humanae. Et usitato iam discendi ordine, perveneram in librum quendam cuiusdam Ciceronis, cuius linguam fere omnes mirantur, pectus non ita. Sed liber ille, ipsius exhortationem continet ad philosophiam, et vocatur Hortensius. Ille vero liber mutavit affectum meum, et ad te ipsum, Domine, mutavit preces meas, et vota ac desideria mea fecit alia”.

Veritatis inquisitor in magnos incidit errores cum rationem pro fide posuit, non rationem et fidem, tamquam alterutram eligi oporteret; Ecclesiam pro Christo, non in Ecclesia Christus, tamquam alteram relinquendam ut Christo adhaeresceret; gratiam pro opere, non gratiam per opus.

Potissimum de Sacris Scripturis: "Loquor vobis – inquit (Serm. 51,5,6) -aliquando deceptus, cum primo puer ad divinas Scripturas ante vellem afferre acumen discutiendi, quam pietatem quaerendi”; “Ego cum me ad volandum idoneum putarem, reliqui nidum; et prius cecidi, quam volarem”.

Conversio decretoria fuit: “Multa sunt quae in (Ecclesiae) gremio me iustissime teneant. Tenet consensio populorum atque gentium; tenet auctoritas miraculis inchoata, spe nutrita, caritate aucta, vetustate firmata; tenet ab ipsa sede Petri apostoli, cui pascendas oves suas post resurrectionem Dominus commedavit, usque ad praesentem episcopatum successio sacerdotum; tenet postremo ipsum Catholicae nomen, quod non sine causa inter tam multas haereses sic ista Ecclesia sola obtinuit” (C. ep. Man. 4,5).
Spectatis adversariis opera distingui possunt:

1. Contra Manichaeos (fere usque ad a. 400), quorum auditor factus erat Fortunatumque Carthagine fugaverat. Saepius meditatur de saeculi natura bona, declarans Genesim sexies;

2. Contra Donatistas (fere usque ad a. 412), quorum schisma gravissimum scandalum habuit contra Ecclesiae unitatem;

3. Contra Pelagianos (usque ad mortem): “Nova quippe haeresis – inquit (Ep. 176,2) - et nimium perniciosa tentat assurgere inimicorum gratiae Christi, qui nobis etiam dominicam orationem impiis disputationibus conantur auferre. Cum enim Dominus docuerit ut dicamus: 'Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris'; isti dicunt posse hominem in hac vita, praeceptis Dei cognitis, ad tantam perfectionem iustitiae sine adiutorio gratiae Salvatoris, per solum liberum voluntatis arbitrium pervenire, ut ei non sit iam necessarium dicere: 'Dimitte nobis debita nostra'. Illud vero quod sequitur: 'Ne nos inferas in tentationem'; non ita intelligendum, tamquam divinum adiutorium poscere debeamus ne in peccatum tentati decidamus; sed hoc in nostra esse positum potestate, et ad hoc implendum solam sufficere voluntatem hominis”.152


Spectata re opera distingui possunt:

1. Autobiographica, ut Confessiones, 2. Apologetica, ut De civitate Dei,

3. Philosophica, ut Soliloquia, De magistro, De libero arbitrio,

4. Polemica:

- contra academicos, ut De Academicis L.III,

  contra Iudaeos, ut Adversus Iudaeos,

  contra Arianos, ut Contra Maximum Arrianum,

  contra Donatistas ut De baptismo L.VII, Breviculus collationis,

  contra Manichaeos (a.387 400), ut De duabus animabus, Contra Adimantum, Contra epistulam fundamenti, De natura boni,

  contra Pelagianos (a.412 430), ut De natura et gratia, De nuptiis et cuncupiscentia, De gratia et libero arbitrio, De corruptione et gratia,

5. Dogmatica, ut De vera religione, De trinitate L.XV, De doctrina Christiana,

6. Exegetica, ut De Genesi ad litteram libri 12, 7. Moralia et paraenetica, ut De agone Christiano, De bono coniugali, De mendacio, De patientia, De sancta virginitate, De opere monachorum,

8. Sermones; 9. Epistulae; 10. Retractationes;153 11. Regula; 12. Carmina.
Confessionum Libri XIII

Confessio, Graece e)comolo/ghsij, non solum peccatorum confessionem sed etiam laudes erga Deum significat: "Recordari uolo transactas foeditates meas et carnales corruptiones animae meae, non quod eas amem, sed ut amem te, Deus meus" (Conf. 2,1,1). Laudat Deum ante conversionem (1 9), post conversionem (10) cum universo a Deo creato (11 13).

Ipse Augustinus retractat: "A primo usque ad decimum de me scripti sunt, in tribus ceteris de scripturis sanctis, ab eo quod scriptum est: 'In principio fecit Deus caelum et terram', usque ad sabbati requiem" (retr. 2,6,1).

Unitas partium ex laude proficiscitur: "Sume - inquam - libros, quod desiderasti, Confessionum mearum; ibi non aliis de me crede, sed mihi; ibi me attende, et vide quid fuerim in me ipso, per me ipsum; et si quid in me tibi placuerit, lauda ibi mecum, quem laudari volui de me; neque enim me. Quoniam ipse fecit nos, et non ipsi nos; nos autem perdideramus nos, sed qui fecit, refecit. Cum autem ibi me inveneris, ora pro me ne deficiam, sed perficiar".154

Motus animi exponit: “Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua et tam nova, sero te amavi! Et ecce intus eras et ego foris ibi te quaerebam et in ista formosa, quae fecisti, deformis inruebam. Mecum eras, et tecum non eram. Ea me tenebant longe a te, quae si in te non essent, non essent. Vocasti et clamasti et rupisti surditatem meam coruscasti splenduisti et fugasti caecitatem meam, flagrasti, et duxi spiritum et anhelo tibi, gustavi et esurio et sitio, tetigisti me, et exarsi in pacem tuam” (Conf. 10,38).

Inquietum cor hominis in Deo quiescit: ”O aeterna veritas et vera caritas, et cara aeternitas! Tu es Deus meus, tibi suspiro die ac nocte… Et inveni me longe esse a te in regione dissimilitudinis” (Conf. 7,13. 16).



De Civitate Dei L. XXII Ad mentem d.v. F. Di Capua De civitate Dei155 summum est opus rhetoricae Romanae,156 cui usque ad annum 426 incubuit (Retr. 2,43):

"Interea Roma Gothorum inruptione agentium sub rege Allaricho atque impetu magnae cladis eversa est.157 Eversionem deorum falsorum multorumque cultores, quos usitato nomine paganos vocamus, in Christianam religionem referre conantes solito acerbius et amarius deum verum blasphemare coeperunt. Unde ego exardescere zelo domus dei adversus eorum blasphemias vel errores libros de civitate Dei scribere institui. Quod opus per aliquot annos me tenuit eo, quod alia multa intercurrebant, quae differri non oporteret et me prius ad solvendum occupabant. Hoc autem de civitate Dei grande opus tandem viginti duobus determinatum. Quorum quinque primi eos refellunt, qui res humanas ita prosperari volunt, ut ad hoc multorum deorum cultum, quos pagani colere consuerunt, necessarium esse arbitrentur et, quia prohibentur, mala ista exoriri atque abundare contendunt.

Sequentes autem quinque adversus eos loquuntur, qui fatentur haec mala nec defuisse umquam nec defutura mortalibus et ea, nunc magna nunc parva, locis, temporibus, personisque variari, sed deorum multorum cultum, quo eis sacrificatur, propter vitam post mortem futuram esse utilem disputant. His ergo decem libris duae istae vanae opiniones Christianae religionis religioni adversariae refelluntur. Sed ne quisquam nos aliena tantum redarguisse, non autem nostra asseruisse reprehenderet, id agit pars altera operis huius, quae libris duodecim continetur, quamquam, ubi opus est, et in prioribus decem, quae nostra sunt, asseramus et in duodecim posterioribus redarguamus adversa. Duodecim ergo librorum sequentium primi quattuor continent exortum duarum civitatum, quarum est una dei, altera huius mundi, secundi quattuor excursum earum sive procursum, tertii vero, qui et postremi, debitos fines. Ita omnes viginti duo libri cum sint de utraque civitate conscripti, titulum tamen a meliore acceperunt, ut de civitate dei potius vocarentur".

Eversio Urbis et meditatio de Providentia divina, in historia humana praesente, rem praebuerunt ut historiae theologiam conficeret.

Pars ergo est prima (L.1 10) polemica et apologetica, secunda (L.11 22) meditatio theologica de historia, refutatio gentilium calumniarum, expositio Christianae veritatis.

In L.XIX dialogice sensus exponitur historiae: “Ubi beatitudo? - In quaerendo summo bono. Quid est Summum Bonum?   Est Vita aeterna. Quis finis hominis?   Vita aeterna. Quomodo pervenitur ad vitam aeternam?   Aedificando pacem, quae est tranquillitas ordinis. Qui aedificat pacem in terris, aedificat quoque pacem in caelis”.


14.28. “Verum tamen omnipotenti Deo, summo ac summe bono creatori omnium naturarum, voluntatum autem bonarum adiutori et remuneratori, malarum autem relictori et damnatori, utrarumque ordinatori, non defuit utique consilium, quo certum numerum civium in sua sapientia praedestinatum etiam ex damnato genere humano suae civitatis impleret, non eos iam meritis, quando quidem universa massa tamquam in vitiata radice damnata est, sed gratia discernens et liberatis non solum de ipsis, verum etiam de non liberatis, quid eis largiatur, ostendens.

Yüklə 1,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   9   10   11   12   13   14   15   16   ...   24




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©genderi.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə