Christianitatis latinae sermo et litterae institutiones II



Yüklə 1,73 Mb.
səhifə22/24
tarix26.11.2017
ölçüsü1,73 Mb.
#12446
1   ...   16   17   18   19   20   21   22   23   24

Epilogus Opuscula sua canit Epodis (dimetri trochaici catal. + trim. iambici catal):

Inmolat patri deo | pius fidelis innocens pudicus dona conscientiae | quibus beata mens abundat intus.

Alter et pecuniam | recidit, unde uictitent egeni.

Nos citos iambicos | sacramus et rotatiles trochaeos sanctitatis indigi | nec ad leuamen pauperum potentes. 10

Adprobat tamen deus | pedestre carmen et benignus audit.
Fortuna239
Prudentium imitantur Orientius, Paulinus Pellensis, Sedulius, Boetius sed numquam fama eius est obscurata, ut In liturgiam influxerit necnon in decorativam artem et in theatrum.

Ars narrandi epica est traditione imbuta, cum martires occurrant, moriantur, iudicentur, patiantur, vel prduelliones agant cum vitiis et virtutibus. Neque anachronistica poemata sunt doctrinalia carmina Apotheosis, Hamartigenia et Contra Symmachum.

Non sunt umbrae Symmacus et alii adversarii: Ambrosius contra Symmachum pugnavit et contra haereses adhuc florentes, contraque Romana idola.

Prudentius hymnos componit et carmen epicum renovat. Exemplar eius est Ambrosius non Damasus sed Horatius, maximus lyricorum Latinorum (non neglectis Vergilio, Lucano, Statio, Catullo, ceterisque).


Reprobandum esse videtur 'novum' opus Marthae A.MALAMUD,240 quae contra omnes apertas sententias et ipsius Prudentii et ceterorum auctorum, autumat devotionem poetae nihil aliud quam hironiam esse, contraque excessus martyrii composuisse carmina, atque inter cetera aberrantes sententias martyrem quoque Agnetem nonnisi mythum esse interpretatur et declarat cum Urbis origine conexum.
MEROPIUS PONTIUS PAULINUS NOLANUS (353 431)241
Prudentius auctor 'modernus' exhibetur et propter impressionismum et propter expressionismum suae artis, Paulini autem carmina nimis ordinata, composita, beata sunt.

Discipulus et concivis Ausonii unum praecipuum cantavit martyrem: Felicem.

Paulinum novimus ex Uranii pesbyteri De obitu sancti Paulini, epistulis (Hieronymi, Augustini), Sulpicio Severo, carminibus, potissimum carm. 21, vv.365 487.

Meropius Pontius Anicius Paulinus, Felicis martyris cantor, Burdigalae [Eburomagi] (Bordeaux), quae tunc maxima habebatur urbs scholis et doctrina in Gallia praestantissima, diviti atque senatoria familia est natus a.353, Ausoniique poetae familiaritate ita usus ut numquam sit oblitus, gratias agens illi et propter humanisticam institutionem et propter auxilium in 'cursum honorum'. Multas habuit possessiones in Aquitania et in Italia.

Ante a.379 praefectus cum esset in Campania, sepulchrum celebratissimum agnovit martyris Felicis, in urbe Nola, quo quotannis in die natali eius conveniebant fideles innumeri.

Paulinus quoque Felicem patronum suum elegit atque constituit domumque revertit a. 383 4 et a Delphino episcopo a.391 cum baptizatus esset, omnia bona pauperibus distribuit, mirantibus amicis et Ausonio.

Barcinone in Hispania presbyer invitus ordinatur et cum uxore Terasia a. 395 Nolam in Campaniam se contulit ad sepulcrum Sancti Felicis, ubi cum amicis 'unitis corpore mente fide' communitatem creavit, ad liturgicam psalmodiam excolendam, cultum s.Felicis, Sacras Scripturas.

Episcopus a. 409 creatus est sed nihil novimus de pastorali eius munere. Gregorius Magnus vinctum Vandalos in Africam transtulisse falso tradit. Mortuus est a.431 die 22 mensis iunii, cum caneret: Paravi lucernam Christo meo.

Praeter poematia iuvenilia, quae perierunt, supersunt 51 epistulae242 et 33 carmina (dubia 4 et 5; 32 et 33), simplicitate et pietatis suavitate praedita. Saepius hexametris utitur et distycis, sed sapphica, dimetri et trimetri iambici, polymetra non desunt.

Carmen VI est LAVS SANCTI IOHANNIS Baptistae et biblica paraphrasis in quam confluunt Sacrae Litterae, genus agiographicum, quidam topoi hagiographiae monasticae, laus seu enchomium.

Lucretium Vergiliumque resonat.(331 hexametri dactylici):
Summe pater rerum caelique aeterna potestas, /

cum quo nostra salus, sanctorum gloria, Christe, /

spiritus et patri pariter natoque cohaerens, /

qui mentes linguasque regis uiresque ministras, /

promeruit quas sola fides, cui plena potestas / 5

brutis ingenium uocemque infundere mutis, /

praesta euangelico ductum de fonte Iohannem /

in nostra arenti decurrere carmina riuo. /

Carmina 7, 8, 9 Bibliae paraphrasis fere sunt et versiones poeticae psalmorum 1, 2, 137. Carmen VII Psalmum I declarat (trimetri iambici):
Beatus ille qui procul vitam suam Ps. 1: Beatus vir qui non abiit

ab inpiorum segregarit coetibus in consilio impiorum et in et in via peccantium non manserit via peccatorum non stetit

nec in cathedra pestilenti sederit, et in cathedra pestilentiae non sedit

sed corde toto fixus in legem Dei sed in lege Domini fuit voluntas eius praecepta vitae nocte volvit et die et in lege eius meditabitur die ac nocte mentemque castis institutis excolit. et erit tamquam lignum quod plantatum

Erit ille ut arbor, quae propinqua flumini est secus decursus aquarum

humore ripae nutriente pascitur quod fructum suum dabit in suoque fructum plena reddet tempore, t empore suo et folium eius non et fronde numquam defluente per virens decidet et omnia quaecumque subit perenni vividum lignum coma. fecerit prosperabuntur.

Carmen VIII Psalmum II (Quare fremuerunt gentes?) Et Carmen IX Psalmum vulg. 136 (Supr flumina Babylonis) item eleganter declarant (hexametri dactylici).

Inter epistolas metricas sunt carmina X, XI, XXII, XXIV: Carmen X (332 distichi elegiaci) et XI (68 vv. polymetri) ad Ausonium magistrum dedicantur, XXII ad Iovium de providentia divina contra fatum et fortunam paganorum pertractat, XXIV demum est longior et ad Citterium missa.

Mens eius de litteris paganis nutatur inter negativam positivamque existimationem: in epistula metrica ad Ausonium proclamat conversionem vetare 'vacare vanis otio et negotio   et fabulosis litteris'; ad Iovium autem novas res eandem imponere ut canat 'inspirante Deo'.243
Carmen X

"Quid abdicatas in meam curam, pater, 19

redire Musas praecipis?

negant Camenis nec patent Apollini dicata Christo pectora. 22

fuit ista quondam non ope, sed studio pari /

tecum mihi concordia /

ciere surdum Delphica Phoebum specu, / 25

uocare Musas numina /

fandique munus munere indultum dei /

petere e nemoribus aut iugis. /

nunc alia mentem vis agit, maior Deus 29

aliosque mores postulat". 30


Panegyrica sunt 14 carmina natalicia (12 16, 18 21, 23, 26 29) in honorem martyris Felicis, composita a.395 409. In die natali s.Felicis (14 ianuarii) enarrantur gesta, miracula, frequentia populi ad sepulcrum.

Novum est genus agiographicum, poeticis formis, 'passionis' seu 'vitae' seu 'miraculorum'.


Carmen XIV

Venit festa dies caelo, celeberrima terris, / 1

natalem Felicis agens, qua corpore terris /

occidit et Christo superis est natus in astris, /

caelestem nanctus sine sanguine martyr honorem. /
Christi mysterium Iudaei non intellexerunt: "Quibus tegebat corda velamen, sacra obnubilans mysteria. At nos, remoto littere velamine, in luce corporis sui enubilatam veritatem cernimus, faciem revelati fide" (C.24, 663 668).
ferte deo, pueri, laudem, pia solvite vota 108

et pariter castis date carmina festa choreis, spargite flore solum, praetexite limina sertis, 110

purpureum ver spiret hiems, sit floreus annus ante diem, sancto cedat natura diei. 112

Martyris ad tumulum debes, et terra, coronas.

Carm. 15 16 fortasse orali innituntur traditione, biblicis locis et parallelismis, aretalogia, aliisque poeticis ornamentis.
CARMEN XV

Annua uota mihi remeant, simul annua linguae /

debita, natalis tuus, o clarissime Christo /

Felix, natali proprio mihi carior, in quo /

quamlibet innumeris sint gaudia publica turbis, /

est aliquid speciale tuis, quod nos tibi Christus /

esse dedit, uiles caro largitus amico, /

non quia tu dignus famulis tam uilibus esses, /

aeternis dignante deo comes ire triumphis, /

sed quia nos inopes aequi indiguosque salutis /

sic uoluit ditare pater bonus, ut male dites /

criminibus uersa in melius uice diuitiarum /

pro cunctis opibus cunctisque affectibus et pro /

nobilibus titulis et honoribus omnia uanis /

Felicem caperemus opes patriamque domum que. /
Carmen XVII, De reditu Nicetae (a.400), exemplum praeclarum est generis 'Propempticon', (340 vv., stropha sapphica).

Ì memòr nostrì | remanèque uàdens / 9

spìritù praesèns, | animìs uicìssim /

Ìnsitùs nostrìs, | trahe fèrque tècum /

quòs geris ìn te. /
Carmen XXI in honorem s.Petri et Pauli est polymetrum (858 vv.).
Epitalamium est carmen XXV, ad nuptias celebrandas christianas, quae contraponuntur paganis: sponsus est Iulianus, episcopus Aeclanensis (Aeclanum = Mirabella, prope Beneventum), Augustini adversarius, et sponsa Titia. Distichi elegiaci.
CARMEN XXV

Concordes animae casto sociantur amore, /

uirgo puer Christi, uirgo puella dei. /

Christe deus, pariles duc ad tua frena columbas /

et moderare leui subdita colla iugo. /

namque tuum leue, Christe, iugum est, quod prompta uoluntas /

suscipit et facili fert amor obsequio. /
Consolatio autem carmen est XXXI ad Pneumatium, qui filium Celsum amiserat octo annos natum (316 distyci elegiaci).244
et pignus commune supreno in lumine Celsum 581

credite vivorum lacte favisque frui.

Aut illum gremio exceptum fovet almus Abraham

et blandus digiti rore Eleazar alit, aut cum Bethlaeis infantibus in paradiso, 585

quos malus Herodes perculit invidia, inter odoratum ludit nemus atque coronas texit honorandis praemia martyribus.

Talibus immixtus regem comitabitur agnum

virgineis infans additus agminibus. 590
Pulcherrimum Epigramma est Carmen XXXII in gloriam sanctorum.
SEDULIUS (+ c.450)245
Olim clarus, ortus in Urbe Roma (ut scribit anonymus auctor Altioris Medii Aevi) et coaevus si non concivis Leonis Magni est Sedulius presbyter, qui probabiliter vixit in Italia et in Graecia et ante a.431 Carmen paschale L.V composuit, hexametris versibus, in honorem Christi, qui a Paulo vocatur Pascha nostrum (1 Cor 5,7). Primus Antiquum cetera Novum Testamentum spectant: 'mirabilia Dei' in Vetere Testamento, vita Iesu ab annunciatione ad 'Pater', Christi miracula, Mysterium paschale (novissimum carmen). Fontes classicos adhibet Vergilium, Ovidium et Lucanum necnon Iuvencum, Prudentium, Paulinum. Quaedam Ausonium et Claudianum resonant. Sequitur evangelium Mathhaei sed alius ac Iuvencus allegoriis abundat atque moralibus sententiis.

Fluenti calamo ac prolixior quam Iuvencus, Sedulius amplificat textus biblicos ad aedificandos fideles atque Christum Pascha nostrum praesertim proponendum. Postea Carmen retractatum est perpolita oratione soluta: Opus paschale, additis locis evangelicis.

Hymnum composuit mira simplicitate et fervore religioso, A solis ortus cardine, versibus iambicis, 22 tetrastichis strophis, qui ex parte adhuc adhibetur in Liturgia. Minus laudari potest hymnus in Christi laudem, qui perfecit figuras Veteris Testamenti, 55 distychis, qui sunt 'versus echoici' seu 'serpentini', in quibus secunda pars pentametri idem est ac prima pars hexametri.
Cum sua gentiles studeant figmenta poetae 17

grandisonis pompare modis, tragicoque boatu

ridiculove Geta seu qualibet arte canendi saeva nefandarum renovent contagia rerum 20

et scelerum monumenta canant, rituque magistro plurima Niliacis tradant mendacia biblis:

cur ego, Daviticis adsuetus cantibus odas cordarum resonare decem sanctoque verenter

stare choro et placidis caelestia pasallere verbis, 25

clara salutiferi taceam miracula Christi?
Una cum Prudentio exempar exstitit carminis christiani. 'Salva sancta Parens' adhuc lectitatur atque cantatur in Liturgia. Schema quantitativum: dimetri iambici:
1.A sòlis òrtus càrdinè 2.Beatus auctor saeculi ad usque terrae limitem, servile corpus induit:

Christum canamus principem, ut carne carnem liberans, natum Maria virgine. ne perderet quos condidit.


3.Castae parentis viscera 4.Domus pudici pectoris caelestis intrat gratia: templum repente fit Dei:

venter puellae baiulat intacta nesciens virum, secreta quae non noverat. concepit alvo filium.


5.Enititur puerpera 6.Faeno iacere pertulit:

quem Gabriel praedixerat, praesepe non abhorruit:

quem ventre matris gestiens, et lacte modico pastus est, baptista clausum senserat. per quem nec ales esurit.
7.Gaudet chorus caelestium, [8.Iesu, tibi sit gloria, et angeli canunt Deo, qui natus es de virgine,

palamque fit pastoribus cum Patre,_et almo Spiritu, pastor, creator omnium. in sempiterna saecula.]


GAIUS SOLLIUS APOLLINARIS SIDONIUS (430 489)246
Lugduni vetere capite trium Galliarum (Belgica Aquitania Celtica) fere a.431 natus est Apolinaris Sidonius, senatoria familia. Litteris imbutus, imperatores ter poeticis panegyricis celebravit.

Episcopus a.471 renuntiatus Arvernae (=Clermont Ferrand), spiritualibus et civilibus muneribus incubuit, carminaque componendi opus praetermisit omnino. Contra arianum regem visigothum Euricum a.472 restitit, qui tamen a.475 victor evasit ideoque Sedulius in exilium est pulsus usque ad annum 476 7. Obiit a.486 et inter sanctos annumeratur. Concives conatus est defendere a barbarorum furore.

More classico composuit 24 Carmina. Panegyrici (3), epitalamii, gratiarum actio (ad Faustum Riez.), carmina (9) ad amicum Magnum Felicem (praeteritio declarat quid carmen non sit et de nonnullis scriptoribus Graecis et Latinis). Carmina et epistulae ceteros vincunt auctores, documentum cum sint vitae, quae agebatur in campis, more Ausonii.

Manent Epistulae 147 L.9, imitatus Plinium, quem exemplar habuit et Symmachum, in quibus versus interdiu inseruntur. Stilo affectato licet conscriptae, tamen rhetoricam fugiunt: "Nuper ego filiusque communis [=simul] Terentianae Hecyrae sales ruminabamus; studenti assidebam naturae meminens et professionis oblitus quoque absolutius rhythmos comicos incitata docilitate sequeretur, ipse etiam fabulam similis argumenti, id est Epitrepontem Menandri, in manibus habebam" (ep. 4,12,1).

Momentum historicum ad intellegendum antiqui aevi discrimen, Epistulae habent ad Claudianum Mamertum, Constantium lugdunensem, qui a. fere 480 vitam edidit Sancti Germani. Peculiare testimonium variae eius culturae habetur in ep.8,3 quae comitatur Vitam Apollonii Tianensis missam ad Leonem, ministrum Eurici, probabiliter in versione latina, ab ipso Sidonio exarata. Perierunt Retractatio versionis latinae fabulae romanicae Philostrati, et Constitutiones, fortasse preces liturgicae. Eius stilum concinnum imitati sunt auctores medii aevi.
AVITUS Episcopus Viennensis (490 518)247
Viennae, in oppido apud Rodanum, exeunte s.V et ineunte VI, non parvam habuit partem Avitus in barbaris Romanisque conciliandis.

Ad fidem convertit regem Burgundorum Sigismundum atque amicitiam habuit Franchorum regis Clodovei et imperatoris Anastasii, necnon plurimorum senatorum Romanorum. Eius extant epistulae, Homiliae, theologici tractatus atque De virginitate ad sororem Fuscinam dicatum, quod appellat Versus de consolatoria castitatis laude, 666 versibus hexametris exaratum. Maioris momenti sunt Libelli de spiritualis historiae gestis Libri 5 ad sororem monacham dicati versibus hexametris. Classicos sequitur et christianos auctores sermoneque utitur incorrupto et stilo asiano. Ingenio virili est dotatus, quo historias nonnullas Veteris Testamenti poetice enarrat, renovans Sedulium.

Hexametris versibus initium Genesis, diluvium, exodum Hebraeorum, elogium virginitatis et procul dubio etiam Ionae historiam composuit.

Oratione soluta sunt exarata Dialogi cum Gundobado rege vel librorum contra Arrianos reliquiae, et Contra Eutychianam haeresim libri duo, ad Gundobadum missum, cuius filius et successor Sigismundus, Burgundiae rex, ad fidem ab Avito est conversus. Supersunt quoque 86 epistulae ad Gundobadum, ad Sigismundum, ad Anastasium imperatorem, ad Clodoveum Franchorum regem, ad senatores Romanos Faustum et Symmachum missae. Influxus Sidonii Apollinaris stili patet.

Integrae duo Homiliae de Rogationibus et 72 fragmenta 34 aliorum sermonum ministerii eius pastoralis documentum sunt.
ARATOR Subdiaconus (s.VI)248
Inter protectos ab Ennodio annumerandus est Arator, qui iuris fuit peritus antequam subdiaconus Romae ordinaretur. Mythologicum carmen ut videtur coluerat.

Romae a.544 dedicavit papae Virgilio Historia apostolica seu De actibus apostolorum, L.2 (hex 1076 et 1250), et tres epistulas metricas distichis elegiacis. Sensu allegorico interpretatur potiores eventus. Sequitur Sedulium imprimis et ceteros poetas Romanos. Stilus est incorruptus licet rhetoricus sed non satis vigoris et nervorum habet. Exameter dicitur sacer, quia habetur unitas rhythmica Psalmorum et Canticorum Ieremiae et Iob:

"Hexametris constare sonis in origine linguae cantica Hieremiae Iob quoque dicta ferunt" (Carm. 5,7).
Doctus vir Deproost ratione potissimum philologica sed interdiu etiam theologica conatur definire necessitudines inter aestheticam et nuntium christianum in paraphrasi hexametrica Actuum Apostolorum, quam recitavit in Ecclesia S.Petri in vinculis quattuor diebus. Invasio Italiae a Gothis arianis non est extranea in hac relectura poetica textus biblici.

Panegyrici utens interdiu methodo celebrat navitatem Pontificum Romanorum in defendenda fide orthodoxa una cum cultura Romana, utraque a barbaris praeiudicata. In epistula dedicatoria Petrus et eius successor Vigilius unum esse declaratur; Petrus autem novo titulo ornatur 'primi imperatoris'.


MAGNUS FELIX ENNODIUS Arelatensis (c.473 521)
M.CESA (a cura), Ennodio, Vita del beatissimo Epifanio vescovo della Chiesa pavese, Como 1988.
In Ennodio cultura paganam convivit cum christiana. Aevo Gothorum vixit cum primum Theodoricus componere conatus est Gothos cum Romanis Italiamque 30 annos pace donata est. In Italia Boreali institutus rhetoricam docuit, ac 20 annos natus ab episcopo Papiensi Epiphanio diaconus est ordinatus. Mediolanum remeatus rhetoricam docuit Symmachumque legitimum pontificem contra Laurentium antipapam defendit. Ipse autem fere natura rhetor rhetoricam renovavit atque aestheticam Sidonii Apollinaris.

Natus probabiliter Arelate a.473 4, vir magni ingenii atque optime eruditus classicis et christianis auctoribus, episcopus Papiensis [Pavia] est renuntiatus a.513 4. Ab Orsmisda pontifice bis in Orientem missus est ad Imperatorem Anastasium. Mortuus est a.521.

Supersunt 297 epistulae, 10 Opuscula, inter quae vita Epiphanii [Papiensis], vita Antoni, Panegyricus Theodorici (a.506), Eucharisticum (seu Confessio), duo Benedictiones cerei, 28 Dictiones (sc.sermones).

Opera obscura sunt magisque accedunt ad Simmachum et Macrobium quam ad christianos auctores, potissimum autem in versibus impudicis et mundanis componendis. Primatum rhetoricae docet in opere Paraenesis didascalica, quae est exortatio didactica et in ipso titulo ostentat quandam scientiam Graecarum litterarum aliis ignotam. Eius stilus redundat rhetoricis artificiis. Proponitur duobus adolescentibus ratio institutionis moralis et culturalis: sermones dicuntur a variis virtutibus.

Perrari sunt in epistulis loci christiani, quin exemplar videtur esse Symmachus.

Documenta historica et letteraria sunt habenda opera biographica: Panegyricus Theodorici, quod reconciliat regem arianum cum catholica ecclesia. Vita Antoni, solitarii in lacu Como et Vita Epiphani, episcopi Papiensis, praedecessoris, redolent Vitas Patrum orientales a Rufino translatas necnon genus romanum 'laudationis funebri'.



Confessio autobiographica tenuis reflexus est Confessionum s.Augustini et vix credi potest eum firmiter proponentem se gloriam poeticam relicturum.

In aetate media tamen gloriam maiorem obtinuit quam merita poposcissent.


Carmina L.2, est collectio carminum variorum: 12 hymni, epitaphia, 151 epigrammata, epitalamium (quod tamen non christianum matrimonium proponit).

Paraenesis autem est oratio soluta alternata cum versibus. Alternantur argumenta et loci christiani cum paganis. Leges metricae generaliter servantur.


VENANTIUS HONORIUS CLEMENTIANUS FORTUNATUS (530 600c.)249
Maximus poeta aetate merovingia inter italicos scriptores fortasse adnumerandus est, sed navitas eius in Gallia locum habuit. Ut scholasticus composuit carmina ad episcopos et ad reginam Radegundam (poeta curtensis?), viduam Clotharii. Si Sidonio et Boethio compares finem Romanae aetatis sentias. Natus in oppido Valdobbiadene, apud Tarvisium [Treviso] fere a.535, Ravennae, imperii byzantini capitis, rhetoricae studuit. Presbyter est ordinatus instante regina Radegonda, cuius factus est a secretis a.567 in monasterio Pictaviensi. Obiit episcopus post annum 600 Pictavii.

Poemation De excidio Thoringiae, Vita s.Martini L.IV (2243 hex: paraphrasis Sulpicii Severi), Vita s.Radegundae (potior) et aliorum sanctorum, Vitae episcoporum: Hilarii Pictaviensis, Marcelli et Germani Parisiensium, Severini Burdigalensis, Paterni Avranches, Albini Angers, Miscellanea l.11 ad Radegundam, in quibus nugae colliguntur, circiter 300 poematia, in quibus laudibus extolluntur amici, episcopi, domini, urbes, ecclesiae, non desunt epitalamii, consolationes, epitaphii, et nullius momenti eventus. Huiusmodi panegyrici, elegiae, epitalamii, consolationes, Hymni, inscriptiones sunt carmina ad morem prae'trobador'icorum exarata.

Maioris momenti sunt habendi hymni liturgici in initio libri II operis Miscellanea, exarati cum reliquia crucis data est Radegundae: Pange lingua, gloriosi proelium certaminis sex strophis tristichis, tetrametris trochaicis versibus catalecticis, qui sequitur hymnum IX Cathemerinon Prudentii, et Vexilla regis prodeunt, strophis ambrosianis tetrastichis, versibus dimetris iambicis.
Supersunt Carmina L.XI, variarum rerum, inter quas praeclari liturgici hymni Pange lingua, gloriosi proelium certaminis (carm.2,2: tetrametris trochaicis) et Vexilla regis prodeunt (carm. 2,6: dimetris iambicis). Hodie nonnulli tribuunt quoque hymnum Ave maris stella (carm. spur. App.IX: trimetris trochaicis).

Vitas scripsit Hilarii Pictaviensis, Germani Parisiensis, Albini di Angers, Paterni di Avranches, Radegundae, Marcelli Parisiensis. Vita s.Martini prosequitur opus Sulpicii Severi. Ceterae Vitae sermone soluto compositae sunt: vita sanctae Radegondae, viduae regis Clotarii, monacha, quae tantum influxum in Venantium habuit, ut presbyter et episcopus fieret.

In Vita Martini (1,14 25) ita de poetis loquitur:
Primus enim docuit distinguens ordine carmen maiestatis opus metri canit arte Iuvencus.

Hinc quoque conspicui radiavit lingua Seduli paucaque perstrinxit florente Orientius ore, martyribusque piis sacra haec donaria mittens prudens prudenter Prudentius immolat actus.

Stemmate corde fide pollens Paulinus et arte [a Petricordia, Perigueux]

versibus explicuit Martini dogma magistri.

Sortis apostolicae quae gesta vocantur et actus facundo eloquio sulcavit vates Arator.

Quod sacra explicuit serie genealogus olim, Alcimus egregio digessit acumine praesul". [Avitus ep.Viennensis]


Metra optima et sermo consonans cum lyrismo personali. In epistulis antiqua Roma illuminat societatem merovingiam. Primus habetur poeta medievalis gallicus. Sermo barbarismis abundat et metrica aliquantulum claudicat.

Inter verba a Fortunato creata: Achilliacus, admodulanter, adstructor, albicomus, amoenifer, anteviare, archisacerdos, cavefacere, consolidator, dispositrix, falsiloquax, florosus, foliatilis, furiatilis, gelifacere, gravefacere, hyacintheus, inadversus, indirecto, insatiatrix, luciferax, margaritatus, millimodus, morbescere, novinupta, omnicolorus, orditura, permedius, plasmabilis, protoplasma, rubricare, sarcofagare, sculpturatus, submontanus, superaccumbere, superinstare, timibundus, tintinnus, undifragus, verbigenus, vicarietas, vulnificare.

Graeca linguae Latinae accommodata sunt fere 320 verba. Mythologiam Graecam satis novisse ex indicibus patet.
BLOSSIUS AEMILIUS DRACONTIUS (s.V)250
Discidium inter paganam traditionem et christianum animum luculenter apparet in opere Dracontii, qui Africanus Carthaginiensis, sed genere senatoriali italico, fere exeunte s.V vixit, multaque composuit carmina et pagana et christiana.

Romulea [Romana carmina], mythologicis referta hornamentis, quorum decem ad nos usque pervenerunt. Primum inter ea annumerabatur epicum poemation Orestis tragoedia (hoc nomine aetate media appellatum est), 974 hexametris versibus, de reditu Agamemninis eiusque filii Orestis rebus gestis, quod cum Senecae tragoediis nonnulla habet communia.

Capite damnatus a rege vandalo Guntamundo (486 496) quod laudibus extulisset inimicum eius (Zenonem imperatorem? [474 491]) supplicibus versibus Satisfactio (vel apologia ) 153 distichis elegiacis Deum rogat ut ad misericordiam convertat cor regis. Nihil cum impetravisset Laudes Dei L.3 composuit, celebrans Dei operam in creando providendoque et Christi in redimendo, omnesque hortatur ad fidem in Dominum. Gratiam vitae demum impetravit.

Sincerus sensus et lyrica vis Dracontium germanum faciunt poetam iuxta classicam traditionem et christianam: etenim Ovidium Statium, Vergilium, Iuvenalem, Lucretium, Lucanum una cum liturgicis hymnis, Prudentio et Sedulio consociantur.



Satisfactio est quaedam autobiographica confessio: a Guntamondo, rege vandalo, in vincula missus, quia eius inimico regi benedixisset, veniam petit. Sincerus est poeta et sequitur traditionem classicam.
Rex immense deus, cunctorum conditor et spes, quem tremit omne solum, qui regis igne polum, sidera flamma dies quem sol nox luna fatentur

auctorem, dominum saecula cuncta probant:

principio seu fine carens et temporis expers nescius alterni nec vice functus agis, omnia permutans nullo mutabilis aevo idem semper eris qui es modo vel fueras;

nil addit demitque tibi tam longa vetustas:

omnia tempus habent, non tibi tempus adest;

qui mentes hominum qua vis per singula ducis et quocunque iubes dirigis ingenia, qui facis iratus homines contraria velle propitiusque iubes ut bona cuncta gerant.

Quicquid agunt homines, bona, tristia, prospera, prava, hoc fieri ammittunt ira favorque dei:

hoc tua verba probant Moseo dicta prophetae, quod duraturus cor Pharaonis eras.

Sic mea corda deus, nostro peccante reatu

temporis immodici, pellit ad illicita, ut qui facta ducum possem narrare meorum, nominis Asdingui bella triumphigera, unde mihi merces posset cum laude salutis munere regnatis magna venire simul,

praemia despicerem tacitis tor regibus almis, ut peterem subito certa pericla miser.

Quis nisi caelesti demens compulsus ab ira aspera cuncta petat, prospera cuncta negat?

irascente deo mentes mutantur et artus, vertuntur sensus, vertitur et species.
De laudibus Dei est christianum opus ad gratias agendas creatori et moderatori mundi atque redemptori hominis.
VERECUNDUS IUNCENSIS (+ 552)
Episcopus Iuncae in Byzacaena contra decretum Trium Capitulorum vehementer dixit, propterea exilium passus est.

Exaravit opus Commentarii super Cantica Ecclesiastica (9 Veteris Testamenti), quae allegorice interpretatur sequens Augustinum et potissimum Origenem. Dubitatur utrum auctor extet operis Excerpta de gestis Chalcedonensis Concilii. Alia quoque sine fundamento ei tribuuntur. Carmen de satisfactione paenitentiae 212 hexametris sequens Dracontium vitam novam suam enarrat in fide.


Quis mihi maesta dabit lacrimosis imbribus ora flendo cruentare et iugiter lugubre fluentum

contritis sufferre genis oculosque madentes pectore conpuncto, rugata fronte rigare?

sint epulum optanti mihi desiderabile planctus palpebrisque cadat dulcis manantibus haustus.

Totum luctificis peragam miser actibus aeuum.

Perdita sic forsan conpensem tempora uitae.

O utinam riuos meruissem flere cruoris alternisque tabes uicibus stillaret ocellus, talibus ut possem lacrimis solamen habere!

feruidus obriguit tepidis affectibus ardor

nec meum conpunctus ualeo formare merorem.

Deformem tenebris grauioribus arguo mentem.

Tristius afflicto gemitu suspiria fundo, horrificas tremulo contemplans corde gehennas.

Cur, anima infelix, sontes te euoluere curas anxius instigat dolor? insanabile uulnus fletibus assiduis luctu comitante solare submissisque dei precibus deflecte furorem.

Funde pio coram domino tua uiscera fletu.

Vtere, dum patiens lugendi tempora confert

obductumque nefas gemitu uulgare dolendo.

Sed si paulisper uirtus rediuiua precandi sumitur, inclusus mentem dolor urat anhelam.

PAULINUS PETRICORDIENSIS [PÉRIGUEUX] Episcopus (s.V)251


Cantor vitae et miraculorum s.Martini Turensis hexametris anno fere 470: Vita sancti Martini L.6. In tribus prioribus epitomat Sulpicii Severi Vitam, in quarto et quinto eiusdem Dialogos, in sexto opus quod periit Perpetui, episcopi Turensis. Non est opus nativum sed prolixa paraphrasis, quae pedetemptim fontes sequitur, innumeris locis iteratis, addita rima et imitationibus Vergilii, Ovidii, Catulli, Iuvenci, Sedulii. Eundem Martinum celebravit metricis inscriptionibus in novae basilicae dedicatione et enarratione recuperatae salutis nepotis eiusque uxoris. Inter quaestiones potiores de carminibus christianis, ad paraphrasim quod attinet Bibliorum sacrorum [Bibelepos: De creationem canonis poetici biblicae poesis: cf R.HERZOG, Bibelepik, I, München 1975], peculiarem locum habet genus 'translationis', quod scilicet in versus traducit prosam agiographicam.

Notae structurales poematis biblici arcte coniunguntur cum re tractata. Etenim 'auctoritas' Libri sacri nulla indigebat externa confirmatione, cum ex se esset obiectum fidei, ideoque translatores poetici perpauca et minima addunt. Hieronymus (vir. ill. 84) de Iuvenco tradit: quattuor libros composuit exametris versibus paene ad verbum transferens.

Epistulae praefatoriae, prologi, prooemia auctoris poeticam artem saepe exponunt non autem idem habent momentum, cum epistulae dedicatoriae ac prosaici prologi rationes exponant operis quique iusserint, praefationes econtra et prologi et epistulae metricae rationes exponunt metrico sermone poetice iam inclinante in formam quandam peculiarem, prooemium denique pars est necessaria structurae poematis.

Christianum epos primum Iuvencus (Evangeliorum libri) perfecit eumque secuti sunt Sedulius, Prudentius, Arator, Avitus, Venantius Fortunatus, qui in exordio Vitae Martini (1,10 26) et Gregorius Turensis in primo libri De virtutibus sancti Martini episcopi eos commemorant.

Translatio autem [Stilumsetzung] in poesim operis prosaicae quoddam novum genus habendum est in eodem poetico genere, cum non quaedam rescriptio, ut Gregorius recte monet (Historiarum libri decem, 10,31), sed 'transcriptio poetica' sit (Gregorius non abnuit quominus opus suum versibus scribatur, quia libros suos 'stilo rusticiori' conscripsisse se novit: ibidem), 'transcriptamque orationem' suam dicit esse Paulinus (Mart. 5,873). In aevo Medio retractabantur biographiae antiquiores.252 Etenim roganti Perpetuo promittit se 'inhaerere vestigiis et posse aliquid edicere quasi expolitius... cum multo maius sit conperta promere quam prolata transcribere' (Prolog.). Igitur distinguit 'fandi vires', scilicet narrandi facultates, et 'orandi modulos', qui cum ex altera parte laudes recte exprimere non valeant, ex altera autem modi extant rationis et ordinis poematis agiographici, quae exprimuntur in enarrando [narrativo] et in laudando [encomiastico]. Potius quam biographice, agiographice scribit Paulinus, cuius floruit c. a.470 est ponendum. Vita Martini fere est compendium notitiarum Sulpicii Severi, rimis innumeris ditata. De poesis christianae natura ita:
Nos Martinus agat. Tallis mutatio sensus grata mihi; talem sitiunt mea viscera fontem.

Castalias poscant lymphatica pectore lymphas:

altera pocla decent homines Iordane renatos (Vita M., 4,250ss)
Tamen "turba... sanctis solacia quaerit in hymnis...

succedunt psalmis lacrimae, suspiria voci:



cor clamat, si lingua tacet; conceditur omne in laudem Domini tempus vice mentis et oris" (Vita M., 3,330 337).

1 A. Di Berardino (ed.) Patrologia III, Marietti, Casale 1978; R. Herzog & P.L. Schmidt (ed.), Nouvelle Histoire de la Littérature latine, V, Restauration et renouveau (284 374), Turnhout 1993; E. Norden, La prosa d'arte antica dal VI sec. a.C. all'età della Rinascenza. Ed.it. B. Heinemann Campana, I, Roma 1986.

2 Optatus Milevitanus: "Non ... respublica in ecclesia sed ecclesia in republica"; Ambrosius econtra: "Imperator intra Ecclesiam non supra ecclesiam est" (Ep. 21,36: PL 16,1061), eundemque a choro exclusum, ut ait Theodoretus, inter ceteros fideles ponit, ratione peccati.

3 E.Norden, o.c., caput II.

4 Gregorius Naz. or. 4,102: MG 35,637.

5 Teste eodem Gregorio Naz. or. 4,102: MG 35,637.

6 Gregorius Magnus, mor., praef.: "Ipsam loquendi artem despexi..., quia indignum vehementer existimo, ut verba caelestis oraculi restringam sub regulis Donati". Veritas autem Christiana non per philosophiam neque per rhetoricam sed per fidem viam cordis ingreditur ac liberos efficit.

7 Maximus Planudes (+ 1330) in Graecam vertit linguam nonnullos auctores Latinos: PG CXLVII.

8 Edictum 28.2.380.

9 E. Colombi (ed.), Firmico Materno, In difesa dell’astrologia. Matheseos libri, I; Milano, Mimesis 2004; M.L. Annecchino, La ratio physica nel De errore profanarum religionum di Firmico Materno: Vich. 9, 1980, pp. 181 188; A.Bartolucci, Considerazioni sul lessico cristiano del De errore profanarum rel. di Firmico M.: St.It.Fil.Cl. 39(1967)165 185; A.Pastorino, De errore profanarum religionum, Firenze 21969; I.Opelt, Firmico Materno il convertito convertitore: August. 27, 1987, pp.71 78; R.Turcan, Firmicus Maternus, L'erreur des religions paiennes, Paris 1982; J.M.Vermander, Un arien d'occident méconnu, Firmicus Maternus: Bul. Litt. Eccl. 81(1989)3 16.

10 V(ir) C(larissmus): cod. Vat.Pal. 165: De errore profanarum religionum.

11 Math. 1, pr. 4 5; 6,30,26; cf Skutsch, Cuias fuerit Firmicus: Hermes 31, p. 647: lectio 'civis meus'. Sicula lyricitas luculenter patet in ecphrasi (Err. 7,1) Per[c]gus (Pergusa) lacus, prope Hennam, floribus variis per annum grati. Ambitus culturalis ponitur inter Hennam et Syracusas: err. 7,1; 7,4 5; Syracusis Archimedes vixisse traditur quoque a Lactantio (inst. 2,5,17 19: CSEL 19, 117). Consularis sub Constantino, non autem senator, imperatores vocat sacratissimos, sacrosanctos (principes), dominos.

12 F.Flammini, La praefatio ai Matheseos libri di Firmico Materno: AA.VV., Prefazioni, prologhi, proemi di opere scientifiche latine, Roma 1990, pp. 65 115. Il primo libro è una apologia morale dell'astrologia, caduta in sospetto ai cristiani, ma ampiamente praticata, per influsso del neoplatonismo: l'influenza degli astri si esercita sulla parte divina dell'anima umana e che solo un animo puro e libero da ogni peccato può accostarsi all'astrologia, disciplina che pone in costante contatto con la divinità. L'influsso degli astri determinano la vita umana e la storia del mondo. I restanti sette libri espongono nozioni tecniche in armonia con la tradizione precedente.

13 De astronomia et astrologia cf. Isid., etym. 3,27, 1 2. Astronomia coeli et siderum motus declarat. Astrologia duodecim caeli signa per singula animae vel corporis membra disponunt, hominumque fata et mores praedicere conantur.

14 Maculam.

Yüklə 1,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   16   17   18   19   20   21   22   23   24




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©genderi.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə