Christianitatis latinae sermo et litterae institutiones II



Yüklə 1,73 Mb.
səhifə6/24
tarix26.11.2017
ölçüsü1,73 Mb.
#12446
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   24

HILARII SERMO


Tertullianus (Adv. Prax.) et Novatianus (De Trin.) theologiam trinitariam creaverant, sermonem et voces ex novo inducentes in linguam Latinam.

Hilarius Arianorum sententias miro ordine destruit et rectam interpretationem homoousiae Patris et Filii declarat, necnon locos difficiliores sacrae Scripturae eidem contradicentes.

Sermo theologicus64 tamen per quasdam familias vocum exprimitur, quae ad Deum praesertim referuntur, quaeque magis negativam notam quam positivam in seipsis habent: negat enim Deum originem habuisse per nativitatem vel per generationem, cum eius sint notae 'innascibilis   innascibilitas', 'innatus   innativitas', 'ingenitus'. Hae voces aptissima sunt ad transcendentiae mysterium exprimendum ut Graecae voces a)ge/nhtoj et a)ge/nnhtoj, quarum altera ex verbo gi/gnomai derivat et aliquid quod sit sine origine indicat, neque subiectum mutationibus; altera autem ex verbo genna/w et aliquid quod non sit generatum significat. Quae voces synonima habita sunt ab apologetis iam s. II et absolutam transcendentiam Dei veri significaverunt pro dependentia et contingentia rerum creatarum. Tali suffultus sermone Arius tenuit tantum Deum Patrem esse a)ge/nnhtoj, id est non generatum, sine origine, existentem per se; ergo Filius non potest esse a)ge/nnhtoj, hoc sensu, ergo Filius non est Deus ut Pater. Nam si esset Deus ut Pater duo essent principia non generata, duo essent dei.

Plurimis Hieronymus laudibus Hilari stilum65 extollit: "Et confessionis merito et vitae industria et eloquentiae claritate ubicumque Romanum nomen est praedicatum" (ep. 34,3); "Latinae eloquentiae Rhodanus";66 "Gallicano cothurno attollitur, et, cum Graecis floribus adornetur, longis interdum periodis involvitur et a lectione fratrum simpliciorum procul est".67 Obscuritas ex densitate et ellipsis oritur sed interdiu ex rei ipsius sublimitate et novitate ; ipse Hilarius testatur se locutum esse "de rebus absconditis" et usque ad hanc aetatem suam "intentatis et tacitis".


Stylus exegeticus

Hilarii sermo exegeticus conatum manifestat occidentalium scriptorum ad vertendas voces Graecas technicas, iam usitatas ad novos theologicos conceptus significandos. Typus et antitypus, in Ex 25,40 tu/poj, vertitur species, ut Cicero (Ac. 1,30; 1,33; Tusc. 1,58) Platonis ideam vertens; in Rom 5,14 autem vertitur imago (Tr. mys. 1,2). Varietate nimia utitur: praeformatio, praeformare, praefiguratio, praefigurare, figuratio, figura, signare, significare, ratio. Sacramentum indicat Dei oeconomiam (Tr. mys. 1,1; 1,5; 2,5), symbolum seu figuram (Tr. mys. 1,6; 1,13; 1,28; 2,9), actionem sanctificantem (Tr. mys. 1,5), Eucharistiam vel sacramentales ritus cum Eucharistia conexos (Tr. mys. 1,3; 1,31; 1,40; 2,3). Fluctuatio terminorum indicat voces Graecas non habere Latinas pares.

Praefixus prae indicat anterioritatem typorum VeterisTestamenti, cuius figurae anticipatae revelationis plene donantur in Novo. Item eventus sunt gesta praefigurantia quae a Iesu vel ab Ecclesia futura seu gerenda sunt. Gesta et gerenda functionem prophetiae significant, quae est praefiguratio futuri in praesenti.

Hilarius habet historiam patriarcharum et populi Haebraici praeparationem et praefigurationem historiae Christi et Ecclesiae. Vox a)nti/tupoj vel fere nullam fluctuationem habet. Redditur saepius per vocem exemplum. Moisis tabernaculum et cetera in deserto “erant... imaginaria et facta ad exemplum” (In Ps 14,3) sc. ad imitationem vel reproductionem perfecti exemplaris Christi et Ecclesiae, quod VT praenuntiat in figuris: “Et dignum hoc misericordia Dei, ut omnium patriarcharum suorum gesta in aliquantum perfectionem eorum, quae in Domino nostro consummanda erant, imitarentur”.68


In Matthaeum 16,10

[Mt XVI 21 Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. 22 Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc. 23 Qui conversus, dixit Petro : Vade post me Satana, scandalum es mihi : quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum. 24 Tunc Jesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. 25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. 26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur ? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua ? 27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis : et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. 28 Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.]

Igitur post praedicationem passionis accipiens diabolus facultatem (usque ad tempus enim ab eo secesserat), quia incredibile satis apostolis videretur eum in quo Deus erat esse passibilem, sumens hanc humanae infidelitatis occasionem, opinionis istius Petro insinuàvit affèctum. Denique ita passionem detestatus est ut dixerit 'Absit', quo verbo rerum detestandarum exsecratio còntinètur. Sed sciens Dominus diabolicae artis instinctum, Petro ait: 'Vade retro post me', id est ut exemplo se passionis sequatur. In eum vero, per quem opinio haec suggerebatur conversus adiecit: 'Satana, scandalum mihi es'. Non enim convenit existimare Petro Satanae nomen et offensionem scandali deputari post illa indultae beatitudinis et potestatis tanta praeconia. Sed quia infidelitas omnis diaboli est, Petri responsione Dominus offensus dum opprobrio nominis infidelitatis istius est detestatus auctorem.

Enarratio concordat cum evangelica lectione; coordinatur particulis.

Est ergo exemplar stili simplicis, quem Hilarius adhibet in exegesi. Claritas, fluiditas, concinnitas levem ornatum permittunt. Lectio Hilarii conatur intelligi vel apud rudes.


Stilus theologicus

I.1. "Circumspicienti mihi proprium vitae humanae ac religiosum officium, quod vel a natura manans vel a prudentum studiis profectum dignum aliquid hoc concesso sibi ad intellegentiam divino munere obtineret, multa quidem aderant quae opinione communi efficere utilem adque optandam vitam videbantur; maximeque ea quae et nunc et semper antea potissima inter mortales habentur, otium simul adque opulentia, quod aliud sine altero mali potius materies quam boni esset occasio, quia et quies inops prope quoddam vitae ipsius esse intellegatur exilium, et opulens inquietudo tanto plus calamitatis adferat, quanto maiore indignitate his caretur quae maxime et optata et quaesita sunt ad utendum. Adque haec quidem quamquam in se summa adque optima vitae blandimenta contineant, tamen non multum videntur a consuetudine esse beluinae oblectationis aliena, quibus in saltuosa loca ac maxime pabulis laeta evagantibus adsit et securitas a labore et satietas ex pascuis. Nam si hic optimus et absolutissimus vitae humanae usus existimabitur, quiescere et abundare, necesse est hunc eundem, secundum sui cuiusque generis sensum, nobis adque universis rationis69 expertibus beluis70 esse communem: quibus omnibus natura ipsa in summa rerum copia et securitate famulante, sine cura habendi copia redundet utendi...

38. Expectamus ergo ut trepidi huius coepti exordia incites et profectu adcrescente confirmes et ad consortium vel prophetalis vel apostolici spiritus voces, ut dicta eorum non alio quam ipsi locuti sunt sensu adpraehendamus, verborumque proprietates hisdem rerum significationibus exsequamur. Locuturi enim sumus quae ab his in sacramento praedicata sunt, te aeternum Deum aeterni unigeniti Dei Patrem; et unum te sine nativitate et unum Dominum Iesum Christum ex te nativitatis aeternae non in deorum numerum veritatis diversitate referendum; neque non ex te genitum qui Deus unus es praedicandum; neque aliud quam Deum verum qui ex te vero Patre natus est confitendum.

Tribue ergo nobis verborum significationem, intellegentiae lumen, dictorum honorem, veritatis fidem. Et praesta ut quod credimus et loquamur, scilicet ut contingat nobis unum te Deum Patrem et unum Dominum Iesum Christum de prophetis adque apostolis cognoscentibus, nunc adversum negantes haereticos ita Deum et te celebrare, ne solum, et eum praedicare, ne falsum".
Stilus polemicus

Ad Constantium Augustum epistula a. 360

II.1. Tempus est loquendi: quia iam praeteriit tempus tacendi. Christus exspectetur: quia obtinuit [sc.imperium] antichristus. Clament pastores: quia mercenarii fugerunt. Ponamus animas pro ovibus: quia fures introierunt, et leo saeviens circuit. Ad martyrium per has voces exeamus, quia angelus satanae transfiguravit se in Angelum lucis. Intremus per ianuam: quia nemo vadit ad Patrem nisi per Filium (Io 14,6). Manifestentur in pace sua pseudoprophetae: quia in haeresi et schismate manifestabuntur probati. Sustineatur tribulatio, qualis non fuit a constitutione mundi: sed intelligantur breviandi dies propter electos Dei (Mt 24,22). Impleta est prophetia, dicens: Erit tempus, quando sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros scalpentes aures: et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur (2Tim 4,3); sed exspectetur promissio prophetantis: Beati estis, cum vos maledicent, et presequentur, et dicent omne malum adversum vos propter iustitiam. Gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelo. Sic enim persecuti sunt et prophetas qui erant ante vos (Mt 5,11.12). Stemus ante iudices et potestates pro Christi nomine: quia beatus est qui usque in finem perseveraverit (Mt 10,22). Non timeamus eum qui potest corpus occidere, animam autem non potest: sed timeamus eum, qui potest corpus et animam occidere in gehennam (Mt 10,28). Nec solliciti de nobis simus: quia capilli capitis nostri numerati sunt (Mt 10,30). Et per Spiritum Sanctum sequamur veritatem: ne per spiritum erroris credamus mendacio. Et commoriamur Christo, ut Christo conregnemus. Ulterius enim tacere, diffidentiae signum est, non modestiae ratio, quia non minus periculi est semper tacuisse, quam numquam.

5. At nunc pugnamus contra persecutorem fallentem, contra hostem blandientem, contra Constantium antichristum: qui non dorsa caedit, sed ventrem palpat; non proscribit ad vitam, sed ditat in mortem; non trudit carcere ad libertatem, sed intra palatium honorat ad servitutem; non latera vexat, sed cor occupat; non caput desecat, sed animam auro occidit; non ignes publice minatur, sed gehennam privatim accendit. Non contendit, ne vincatur; sed adulatur, ut dominetur. Christum confitetur, ut neget; unitatem procurat, ne pax sit; haereses comprimit, ne Christiani sint; sacerdotes honorat, ne episcopi sint; ecclesiae tecta struit, ut fidem destruat.

7. Proclamo tibi, Constanti, quod Neroni locuturus fuissem, quod ex me Decius et Maximianus audirent: Contra Deum pugnas qeo/maxoj, contra Ecclesiam saevis, sanctos persequeris, praedicatores Christi odis, religionem tollis, tyrannus non iam humanorum, sed divinorum es... Christianum te mentiris, Christi novus hostis es: antichristum praevenis, et arcanorum mysteria eius operaris. Condis fides, contra fidem vivens. Doctor profanorum es, indoctus piorum episcopatus tuis donas, bonos malis demutas. Sacerdotes custodiae mandas, exercitus tuos ad terrorem Ecclesiae disponis, synodos contrahis, et Occidentalium fidem ad impietatem compellis... Orientales autem dissentiones artifex nutris, blandos elicis, fautores instigas: veterum turbator es, profanus novorum es. Omnia saevissima sine invidia gloriosarum mortium peragis. Novo inauditoque ingenii triumpho de diabolo vincis, et sine martyrio persequeris.

Adiuncta rerum longa serie colorum repraesentantur, peculiari locatione verborum, secundum historicos auctores.71

DOCTORES ECCLESIAE

AURELIUS AMBROSIUS Episcopus Mediolanensis (c.340 | 374  397)72
Studia Ambrosiana nostra aetate73

Ambrosiana studia virum altioris ingenii et pietatis extollunt, pastorali muneri consecratum, nonnulla autem potissimum coaeva politicis addictum rebus, magis civitatis moderatorem sagacem et liberum quam animarum pastorem. Ideoque opera eius maximi aut minimi habentur momenti iuxta auctorum opinionem.

Institutio eius vasta et alta est ad sententiam d.v. Sagot; levis autem et per summa capita vagans ad sententiam d.v. Testard.

Exegesis scripturarum neglegens et festinans, ad sententiam d.v. Simonetti; fontium 'pedissequa', aut synthesis nova iuxta d.v. Nauroy.

Item extollitur vinculum eius cum antiquis auctoribus ut recreator sapientiae profanae in novum altiorem humanum cultum pia religione christiana innixum, aut plagiarius habetur pessimus ad sententiam d.v. Hagendahl.

Sunt qui dicant nullos auctores revera Ambrosium novisse, et eius autobiographica documenta studio sui exarata esse, ut docet d.v. Neil McLynn, in opere quod inscribitur Ambrose of Milan, quodque 'apofaticum' est biographicum opus, procedens ex incognoscibilitate Ambrosii ad eius inaccessibilitatem.

D.v. Peter Brown dux gregis philologicorum in Corpus Christianorum (CSEL) confluentium, habet decem libros Epistularum (d.m. Michaela Zelzer cura editos), novissimum litterarium opus Ambrosii, quod Kunstbriefe, artificiosas epistulas, vocat, et L. X ei videtur veluti politisches Buch, monumentum navitatis Ambrosii in pastorali munere, in defendenda veritate catholica et disciplina clericorum, contra schisma Antiochenum, contra paganos Victoriae aram molientes restaurare, contra arianos et Iudaeos, demum veluti nova doctrina necessitudinum reipublicae et ecclesiae; non sunt igitur tabularium neque fons historicus fide dignus et per eos scimus ea tantum quae Ambrosius nos scire sinit et ea ratione qua voluit.

Praeterea d.v. McLynn destruit harmonicas Ambrosii vitas dd.vv. Palanque, Dudden, Paredi, quas alucinationes appellat, cum de Ambrosio dicant Ambrosio dictante.



Hieronymus exegesim eius sprevit, Graecorum pinnis fulgentem, et hodie nonnulli auctorem habent confusum, interpretem arbitrarium (Regellöse Spiel: Bardenhewer III, 527), plagiarium, morem allegoricum alexandrinorum secutum, theologum ineptum.74

Contra arianismum est miles armatus (Campenhausen, p.272: fortis in fides quae non in fides qua), non theologus nativus et nonnisi discipulus pedissequus Graecorum.

D.v. Schanz, Geschichte der römischen Literatur, Mürchen 1914, p.362s, negat eum ingenium habuisse speculativum et nativum, magnum haberi posse, quin munus pastorale minuatur

Anno 1929, Hans von Campenhausen, Ambrosius von Mailand als Kirchenpolitiker et anno 1933, Jean Rémy Palanque, Saint Ambroise et l'Empire romain, rationem politico ecclesiasticam vel in titulo extollunt.



Kirchenpolitiker inclinationem Ambrosii ad theologiam negat (Cr. Markschies, Ambrosius von Mailand und die Trinitätstheologie, 1995).

Seelsorger, duce d.v. Pierre Courcelle, ab aliis dicitur, qui pastorale eius munus extollunt.

D. v. Gérard Nauroy, La méthode de composition et la structure du De Iacob et vita beata favet Ambrosii artificiosae navitati. Quem sequuntur Maria Becker, Die Kardinaltugenden bei Cicero und Ambrosius (Chresis 1994), et collectio a Christian Gnilka edita. Item in re exegetica magni momenti habendum est opus d.v. Pizzolato, La dottrina esegetica di Sant 'Ambrogio, favens novitati ambrosianae.

Daniel Williams, a.1995, secutus McLynn, opportunum ducit processum demythicizationis Ambrosii (historical demythologisation), qui elatus est propter triumphum contra Arianos.75

Fontes potiores Ambrosii vitae, Latini et Graeci, sunt:

1.Vita Ambrosii a Paulino notario ad Augustinum missa;

2.Vita Praemetaphrastica;76

3.Vita Metaphrastica, ex Theodoreti Historiis desumpta a Simeone Metaphraste, neque accurate, ex quibus anonymus, non alius forsan ac Metaphrastes, totidem fere verbis compilavit;

4.Testimonia Augustiniana (Conf. 6);

5.Testimonia Ambrosiana (praesertim ex Epistulis).


Parvus, macer, barbatus, magni oculi, animum per epistulas verum fortasse patefacit. Cum praefuisset Ecclesiae fere 25 annos, venerati sunt coaevi Zeno Veronensis, Philastrius et Gaudentius Brixienses, Chromatius Aquileiensis ceterique episcopi, potissimum autem Augustinus, qui et clara luce eum cicumfulsit in Confessionum libris, post susceptum baptismum a.387: "Verbis eius   inquit   suspendebar intentus... et delectabar suavitate sermonis... et dum cor aperirem ad excipiendum quam diserte diceret, pariter intrabat quam vere diceret, gradatim quidem" (5,13.14), et Paulinum rogavit ut vitam eius perscriberet.

Ambrosii filius, praefecti Praetorio Galliarum, Treveris in Belgica (a nonnullis autem Lugduni vel Arelate) natus esse traditur a.334 vel 339, tertius post Satyrum et Marcellinam, decem annos natam, ex Aurelia gente (De Virginibus 3,7) quae saltem martyrem unam enumerabat et protectorem Xistum Petronium Probum ex gente Anicia. Treveri Occidentis Augusti Constantini II sedes erant, fratris autem Constantii Augusti Oriens, et fratris Constantis provinciae Danuvianae, Africae, Italiae. Sed interfecto apud Aquileiam Contantino II a militibus Constantii, Gallia, Hispania, Britannia sub unius potestatem redactae sunt et praefectus depositus est.

Liberalibus studuit disciplinis, eloquentiam calluit ceterasque animi virtutes ut a Probo, Italiae Praefecto Praetorii, inter consiliarios accersitus sit. Valentinianum adiit et Liguriae Aemiliaeque primum praepositus, deinde Mediolani a.370, triginta annos natus constitit, ubi Constantius, unus superstes ex Constantini filiis, Italia et Gallia recuperatis Magnentioque profligato, Arianismi oppida extruxerat.

Ab a.355 sedem occupaverat arrianus Auxentius, Dionysio legitimo pastore exule una cum Eusebio Verc. et Lucifero Calar. Lite magna in eligendo successore orta, Ambrosius urbis Praefectus, pacificandarum partium causa, basilicam ingressus Laurentinam magna cum eloquentia dissidentium animos demulsit. Tunc puero clamante: "Ambrosius episcopus", omnes catholici pariter et Ariani mira concordia eum catechumenum episcopum elegerunt a.374, Valentiniano adprobante "quod iudices a se directi ad sacerdotium peterentur" (Vita 8). Dicebatur Probus Romam versus eum comitatus dixisse: "Age non ut iudex sed ut episcopus". Ipse autem: “Ego enim tractus de tribunalibus atque administrationis infulis ad sacerdotium, docere vos coepi quod ipse non didici. Itaque factum est, ut prius docere inciperem quam discere. Discendum mihi simul et docendum est; quoniam non vacavit ante discere" (off. 1,1,4).

A Simpliciano baptizatus a. 374 et a Limenio Vercellensi, octo post dies, episcopus ordinatus, magna diligentia theologicam perdidicit scientiam, philosophos et patres Graecos secutus, praesertim Platonem, Plotinum, Philonem, Origenem, Basilium, Didymum.

Neoplatonicos, Marium Victorinum, Simplicianum, Romanae ecclesiae presbyterum, qui ei successit, amicos habuit. Augustino recolendi quoque sunt Theodorus, Ermogenianus, Zenobius [discipuli Plotini et Porphirii].

Anno 385 ne quidem unam basilicam ariani habuerunt, quin immo post susceptam (a.386) cultus libertatem, ab occupata Portiana quam requirebant non solum vetiti sunt sed a Theodosio, uxore ducta Galla, sorore Valentiniani II, et Iustina conversa ad catholicam fidem, decretum libertatis abrogatur (a.388).

Apud Maximum, qui a.383 Gratianum Lugduni interfecerat, missus ab Iustina, pueruli Valentiniani II matre et pacis arbiter factus bellum arcere valuit.

Maximo a suis Aquileiae interfecto (28.VIII.388) Theodosius Mediolanum ingreditur. Arcadius, XI annos natus, manet augustus Orientis, Valentinianus II autem, XVII annos natus, Galliae.

Edicto 17.VI.389 Manichaei iura civilia amittunt, mense aprili et maio a.390 Thessalonicenses reprimuntur sed die 18.VIII capitis damnatis XXX dierum spatium conceditur.

Post Thessalonicensem caedem a.390, Theodosium a choro in quem ad Orientis morem ingrediebatur prohibuit, poenitentiaque publica multavit (Vita 24) usque ad Domini nativitatis festum.77

Mediolani mense februario a.391 paganus prohibetur cultus publicus, contra apostatas Concordiae leges feruntur, clauduntur templa pagana Aquileiae et evertitur Serapeion Alexandrinum.

Valentinianus II laqueo suspensus interiit (15.V.392); Augustus fit Eugenius (22.VIII). Theodosius prohibet cultum paganum etiam privatum (8.XI). Ambrosius conatur schisma Antiochenum frustra componere.

Theodosius a.393 filium Arcadium IX annos natum Augustum Italiae fecit. Eugenius et Abrogaste occupant Mediolanum. Ambrosius Bononiam et Florentiam petit. Capuae damnatur Bonosus et Mediolani Iovinianus. Paulinum Nolanum episcopum eligendum curat et quaestiones ecclesiae Vercellensis solvit.

Eugenius et Abrogastes a.394 pugnant contra Theodosium, quorum alter necatur, alter seipsum necat.

Theodosius Mediolani moritur (17.I.395), et imperium traditur filiis, 'principibus pueris', Honorio (395 423) agenti XVIII annum et Arcadio puero XI annorum, Vandalo Stilicone tutore. Itaque 'commune imperium divisis tantum sedibus' perpetuo separatur.

Post necem Valentiniani II ab Arbogaste patratam a.392, panegyricam orationem ad populum habuit (De Obitu Valentiniani). Nichomachus Flavianus, auxiliante Eugenio, duos per annos novissimam pugnam pro paganis suscepit, qui post Theodosii victoriam a.394 pauciores facti sunt. Theodosium cita morte raptum a.395, coram Honorio imperatore, pari honore decoravit (De Obitu Theodosii), filiosque educandos suscepit, sibi piissime commendatos. Nam victis Maximo a.388 et Eugenio a.394 sedes imperii Mediolanum est translata.

Cum Damaso (361 384) et Siricio (384 389) Romanis pontificibus, et cum Basilio et nonnullis orientalibus episcopis epistulare habuit commercium.

Sabbato sancto (4.IV.397) Ambrosius obiit, pontificatus 22, aetatis c.57 agens annum.

Scutica et apes mel super os deponentes, quae pictores circa eum infantem pinxerunt,78 symbolum extant totius eius vitae et operis.

Adversus haereses, potissimum arianos, hebraeos, et paganos tenaciter pugnavit et victor evasit, auxiliantibus imperatoribus.

Quaestio de basilicis,79 instante ariano episcopo Mercurino Auxentio, ariano episcopo ex Mesia prophugo, constitutionem Valentiniani II,80 in medium ponit, ad praefectum praetorii Eusignium missam, copiam colligendi concedentem christianis homeistis contra decreta Gratiani, Valentiniani II, et Theodosii. Basilica Portiana extra urbem et basilica Nova in urbe, iussu Iustinae [Gratiani noverca], arianis tradendae erant: "Cum Valentinianus II, Iustina matre instigante... Ambrosium... basilicam Arianis tradere iussisset, episcopus, mense februario anni 386, una cum populo in basilicam Portianam se conclusit. Ad fideles eventis rumoribusque perturbatos episcopus contionatur atque omnibus eloquentiae praeceptis utens quae Cicero praeceperat eisque usus erat, primum ut animos sedaret, deinde ut ad fidei catholicae praecipuas veritates intentos redderet, maximam operam dedit. Immo, dum orationis exordium incipit, Ambrosius episcopus quibus verbis Cicero consul quartae orationis in Catilinam exordium inceperit, meminit eademque tacite imitatur".81

Ibi die noctuque manentes (usque ad 3.IV.386) alternis vocibus sacrorum Psalmorum versus novosque hymnos ab ipso compositos cantitandos curavit.

Tamen neci Priscilliani non consensit.82

Synagoga Callinici in Siria a christianis eversa neque reaedificanda ab Ambrosio appellatur perfidiae locus, impietatis domus, amentiae receptaculum, quod deus damnavit ipse. Auctorem eversionis vel seipsum faciens, Iuliani morem revocans prohibentis paganorum impensis reconstruere christianorum templa eversa.83 Iudaei legem Romanorum invocant cui non oboediunt; ceterum ipsis solvenda poena propter Christi mortem.

Symmachus: “Uno itinere – inquit - non potest perveniri ad tam grande secretum.84 [...] “Repetimus igitur religionum statum, qui reipublicae diu profuit. Certe dinumerentur principes utriusque sectae, utriusque sententiae: pars eorum prior caerimonias patrum coluit, recentior non removit. Si exemplum non facit religio veterum, faciat dissimulatio [tolleranza] proximorum. Quis ita familiaris est barbaris, ut aram Victoriae non requirat? Cauti in posterum sumus et aliarum rerum [eufemismo: sventure imminenti] ostenta vitamus. Reddatur saltem nomini honor, qui numini85 denegatus est. Multa Victoriae debet aeternitas vestra et adhuc plura debebit: aversentur hanc potestatem, quibus nihil profuit; vos amicum triumphis patrocinium nolite deserere”. Symmachus innititur rationibus politicis, non iuribus humanis, ut publice subveniret cultibus res publica.86 Per publicum stipendium pax deorum servabatur, licet imperator ad praesens christianus esset. Neglecta religione cuncta in peiorem condicionem vertuntur.

“Cunctis potentia ista votiva est; nemo colendam neget, quam profitetur optandam. Quodsi huius ominis non esset iusta vitatio, ornamentis saltem curiae decuit abstineri. Praestate, oro vos, ut ea quae pueri suscepimus, senes posteris relinquamus. Romam nunc putemus adsistere atque his vobiscum agere sermonibus: Optimi principum, patres patriae, reveremini annos meos, in quos me pius ritus adduxit! Utar caerimoniis avitis, neque enim paenitet! Vivam meo more, quia libera sum! Hic cultus in leges meas orbem redegit, haec sacra Hannibalem a moenibus, a Capitolio Senonas reppulerunt. Ad hoc ergo servata sum, ut longaeva reprehendar? Videro87 quale sit quod instituendum putatur; sera tamen et contumeliosa est emendatio senectutis. Ergo diis patriis, diis indigetibus pacem rogamus. Aequum est, quidquid omnes colunt, unum putari. Eadem spectamus astra, commune caelum est, idem nos mundus involvit: quid interest, qua quisque prudentia verum requirat? Uno itinere non potest perveniri ad tam grande secretum. Sed haec otiosorum disputatio est; nunc preces, non certamina offerimus [...] Ergo diis patriis, diis indigetibus pacem rogamus. Aequum est, quicquid omnes colunt, unum putari. Eadem spectamus astra, commune caelum est, idem nos mundus involvit: quid interest qua quisque prudentia verum requirat? Uno itinere non potest perveniri ad tam grande secretum".88

Ambrosius respondet Romanorum semper fuisse ad meliora transire, negans reipublicae esse de cultu decernere sive quidpiam abolendo sive instaurando.89 Pax deorum convertitur in pax Christi.90



"Quod vos ignoratis, id nos Dei voce cognovimus. Et quod vos suspicionibus quaeritis, ex ipsa sapientia Dei et veritate compertum habemus. Non congruunt igitur vestra nobiscum. Vos pacem diis vestris ab imperatoribus obsecratis, nos ipsis imperatoribus a Christo pacem rogamus. Vos manuum vestrarum adoratis opera, nos iniuriam ducimus omne quod fieri potest Deum putari. Non vult se Deus in lapidibus coli... Vestrum enim Deum lignum putatis. O contumeliosa reverentia! Christum mori potuisse non creditis. O honorifica pervicacia!".91

Opera: Docere vos coepi quod ipse non didici 92
Praeclarum fecerunt Ambrosii episcopatum eloquentia, morum sanctitas, auctoritas, primus autem locus tribendus est eloquentiae eius grandi, nobili, copiosae. Sanctitas refulget in asceticis ac moralibus praeceptis, quorum primum locum exhortatio virginitatis facile habet. Auctoritas imperium et sacerdotium coniungit ad bonum fidelium et civium: “Ambrosium felicem quemdam hominem secundum saeculum opinabar, quem sic tantae potestates honorarent; caelibatus tantum eius mihi laboriosus videbatur. Quid autem ille spei gereret, et adversus ipsius excellentiae tentamenta quid luctaminis haberet, quidve solaminis in adversis, et occultum os eius quod erat in corde eius, quam sapida gaudia de pane tuo ruminaret; nec coniicere noveram, nec expertus eram; nec ille sciebat aestus meos, nec foveam periculi mei. Non enim quaerere ab eo poteram quod volebam, sicut volebam, secludentibus me ab eius aure atque ore catervis negotiosorum hominum, quorum infirmitatibus serviebat. Cum quibus quando non erat, quod per exiguum temporis erat, aut corpus reficiebat necessariis sustentaculis, aut lectione animum. Sed cum legebat, oculi ducebantur per paginas, et cor intellectum rimabatur, vox autem et lingua quiescebant. Saepe cum adessemus, non enim vetabatur quisquam ingredi, aut ei venientem nuntiari mos erat; sic eum legentem vidimus tacite, et aliter nunquam; sedentesque in diuturno silentio (quis enim tam intento esse oneri [molestare] auderet?) discedebamus, et coniectabamus eum parvo ipso tempore, quod reparandae menti suae nanciscebatur, feriatum ab strepitu causarum alienarum, nolle in aliud avocari; et cavere fortasse ne auditore suspenso et intento, si qua obscurius posuisset ille quem legeret, etiam exponere necesse esset; aut de aliquibus difficilioribus disceptare quaestionibus, atque huic operi temporibus impensis, minus quam vellet voluminum evolveret; quanquam et causa servandae vocis, quae illi facillime obtundebatur, poterat esse iustior tacite legendi. Quolibet tamen animo id ageret, bono utique ille vir agebat. Sed certe mihi nulla dabatur copia sciscitandi quae cupiebam de tam sancto oraculo tuo pectore illius, nisi cum aliquid breviter esset audiendum. Aestus autem illi mei otiosum eum valde, cui refunderentur, requirebant, nec unquam inveniebant. Et cum quidem in populo verbum veritatis recte tractantem omni die dominico audiebam; et magis magisque mihi confirmabatur omnes versutarum calumniarum nodos, quos illi deceptores nostri adversus divinos Libros innectebant, posse dissolvi. Ubi vero etiam comperi ad imaginem tuam hominem a te factum, a spiritualibus filiis tuis quod de matre catholica per gratiam regenerasti, non sic intelligi ut humani corporis forma te terminatum crederent atque cogitarent; quanquan quomodo se haberet spirtualis substantia, ne quidem tenuiter atque in aenigmate suspicabar; tamen gaudens erubui non me tot annos adversus catholicam fidem, sed contra carnalium cogitationum figmenta latrasse. Eo quippe temerarius et impius fueram, quod ea quae debebam quaerendo discere accusando dixeram. Tu enim, altissime et proxime, secretissime et praesentissime, cui membra non sunt alia maiora et alia minora, sed ubique totus es, et nusquam locorum es; non es utique forma ista corporea; tamen fecisti hominem ad imaginem tuam; et ecce ipse a capite usque ad pedes in loco est".

Opera Ambrosii innixa sunt humanitatis cultu luculentae etiam spectatis litteris. Quae fere quadraginta, a.375 397, annumerantur, exegetica, moralia, ascetica, dogmatica, sermones, epistulae.

Graeci et Latini auctores facile contra paganos adhibuit ut Christianae humanitatis primus auctor esse videatur.

Tot composuit opera gravibus obrutus muneribus !

Omnia tamen pastorali cohaerent muneri et potius homiliae, quam tractatus appellanda videntur. Fortasse nonnulla retractavit notis vel summulis stenographi et notarii   taxugra/foi vel u(pografei=j   exarata.
Exaemeron L.VI (c.386 390)
Homiliae IX per dies sex tempore Quadragesimae ad populum habuit. In die prima declaratur Creatio caeli et terrae (I), et lucis (II); in secunda firmamenti (III), in tertia terrae et aquarum (IV) necnon plantarum (V), in quarta solis, lunae et stellarum (VI), in quinta piscium (VII) et avium (VIII) in sexta demum animalium et hominis (IX).

Ex eiusdem nominis opere s.Basilii uberrime hausit, nec non, teste Hieronymo, ex Origenis et Romani Hippolyti operibus [Ep. 84,7 ad Pammachium: PL 22,749]. Commentarius est de biblicae creatione narrationis contra philosophorum cosmologias. Potissimum est autem opus litterarium naturae numerosae descriptionis et poesis gratia.


De Helia et ieiunio (a.389) - De temperantia
Yüklə 1,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   24




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©genderi.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə