Christianitatis latinae sermo et litterae institutiones II



Yüklə 1,73 Mb.
səhifə8/24
tarix26.11.2017
ölçüsü1,73 Mb.
#12446
1   ...   4   5   6   7   8   9   10   11   ...   24

HYMNI

Ambrosius primum locum habet ut pater liturgicae hymnologiae Latinae,101 Augustino teste: “Quantum flevi in hymnis et canticis tuis, suave sonantis Ecclesiae tuae vocibus commotus acriter” (Conf. 9,6). Universa Ecclesia occidentalis usum consecravit et hymni Ambrosiani appellati sunt. Quattuor germani videntur:

1. Deus creator omnium (Conf. 9,12,32),

2. Aeterne rerum conditor (Retr. 1,21),

3. Iam surgit hora tertia (De nat.et gr. 63),

4. Veni redemptor gentium ex incipit II strophae, vel Intende qui regis Israel, ex incipit I strophae, quae deest in nonnullis codicibus (Serm. 372,3). Traditio liturgica Ambrosiana novit XXX hymnos, inter quos Splendor paternae gloriae, Agnes beatae virginis.

D. v. Simonetti germanos habet quoque Splendor paternae gloriae, Grates tibi Iesu novas, Victor Nabor Felix pii, Hic est dies verus Dei, Aeterna Christi munera. Canendi ratio antiphonica alternatim Orientalium induit sensus spirituales ecclesiae Latinae apta, grandi, suavi, forma. Metri dimetri iambici acatalectici octo strophis tetrastichis distribuuntur: x   v   | x   v x

Innovatio liturgica populo christiano profuit a.386, in ecclesia vincto a militibus pueri imperatoris Valentiniani II, fautrice ariana matre Justina.

Horati Odes, Carmen saeculare, Vergili, Herculis hymnus L.VIII Aeneidos, Apulei in L. XI Metamorphoseon, resonant apud Ambrosium, magis quam in hymnis trinitariis Marii Victorini et Hilarii Pictaviensis.

Neque syntaxis simplex taedium generat, cum econtra memoriam et hymni executionem faciliorem reddat, melius fere quam psalmorum rhythmus binarius.

Polysemiam adhibet et resonantiam classicam, philosophicam, biblicam, christianam (Ales diei nuntius).

Oxymoron frequentatur ad incomprehensibilitatem mysterii extolledam.

In summa hymnus exhibetur una et carmen chritianum et carmen ecclesiae et carmen hominis Deum quaerentis.

Dimeter iambicus, quam emendatissimus, opportunissimus pro sermone familiari habetur, unaque sollemnis, sacrum et commune copulans. Secundus et terius pes fere semper accentum verbalem et ictum metricum sociat, ut apud accentuativa carmina.

Aliquot hymni adscribi possunt scholae, quam vocant, ambrosianae.

In quinta stropha hymni Aeterne rerum conditor, clarae inspirationis biblicae, legitur: Surgamus ergo strenue, / gallus iacentes excitat / et somnolentos increpat, / gallus negantes arguit. Per galli cantum vox Christi auditur, quae dormientes excitat et somnolentes increpat, negantes autem confundit. Surgamus repercussam vocem audimus biblicae resurrectionis (Lc 7, 14: viduae filius; 5, 24; Mt. 9, 6; Mc 2, 11; Rm 13, 11). Gallus increpat negationem Petri revocat, et Domini prophetiam (Mt 26, 75; Mc 14, 72; Lc 22, 61 62). Somnolentos querimoniam Iesus in horto Olivarum resonat: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? Vigilate et orate (Mt 26, 38 44; Mc 14, 34 41; Lc 22, 40 46), cum verbis amaris ad apostolos: Dormite iam et requiescite (Mt 26, 45). Hymnus increpat eos qui sopori somnolentiae cedunt et psalmodiae non intersunt. Evangelica vox vigilare bene dicitur de officio: vigilare orantes, in nocte aut in fine noctis. Hymnus hortatur fideles ne cedant somno Deoque offerant precem matutinam, ante solis ortum.

Stropha quarta hymni Splendor paternae gloriae est oratio ad Patrem Caelorum, ut nos adiuvet in vita nostra: Informet actus strenuos, / dentes retundat invidi, / casus secundet asperos, / donet gerendi gratiam. Gerendi gratiam declarat gratiam, donum Dei quo bene agimus, sed declarat quoque, post tertium versum, gratiam ferendi, tolerandi, cum gratia omnes labores et dolores.
Ambrosii Latinitas102

Ambrosius resonat Ciceronem, Ovidium et lexicum maxime varium Vergilii inimitabili (teste Erasmo) stilo: 'Ambrosius loquitur Vergilium' (Tissot). Confitetur ipse se refellere verborum elegantiam (Ep. 18,2) et lenocinos poeticarum fabularum: "Quanto magis nos neglegere verba debemus, spectare mysteria, quibus vincit sermonis vilitas, quod operum miracula divinorum nullis venustate sermonibus veritatis suae lumine refulserunt?" (Exp. Luc. 2,42; cfr. 4,3); re autem vera abunde utitur et abutitur.

Etiam cum de theologicis rebus pertractat, iure (teste d. v. Lazzati) Ambrosium in orationum scriptoribus potius quam in oratoribus annumerari potest. Tantum De sacramentis et Explanatio symboli nullam retractationem exhibent, ut difficile st discernere quae scripta quaeque dicta sint.

Suavitas sermonis Ambrosii multum valuit erga Augustinum; non enim loquebatur tantum 'eloquenter' sed etiam 'salubriter': suavitas potissimum clausolis, salus mysteriis divinis pervestigandis innititur.


Exp.Luc. 2,41:

Ille igitur parvulus, ille infantulus fuit, ut vir possis esse perfectus;

ille involutus pannis, ut tu mortis sis laqueis absolutus;

ille in praesepibus, ut tu in altaribus;

ille in terris, ut tu in stellis;

ille alium locum in eo diversorio non habebat, [an + paral + ant + brach]

ut tu plures haberes in caelestibus mansiones.

Qui cum dives, inquit, esset, propter vos pauper factus est,

ut illius inopia vos ditaremini. [ch + par + hyp]

Meum ergo paupertas illa patrimonium est

et infirmitas Domini mea virtus est.

Maluit sibi egere, ut omnibus abundaret.

Me illi infantiae vagientis abluunt fletus, mea lacrimae illae delicta laverunt.

Plus igitur, Domine Iesu, iniuriis tuis debeo quod redemptus sum

quam operibus quod creatus sum.

Non prodesset nasci, nisi redimi profuisset.


Aculeis non caret et brevitas concinna ac modulata est felici varietate distincta. Omoeoteleuta abundant ad facilius quae audiuntur recolenda.

Graecum exemplar puram Latinitatem non corrumpit, et est veluti externa vestis ad sublimem doctrinam et exegesim clarius diffundendam in Occidente.

Eloquentia maxime in interpretandis Litteris Sacris manifestatur, quarum triplicem sensum extollit, naturalem scilicet seu historicum et ad litteram (De Paradiso et De Noe), moralem seu ethicum (vel in titulis: De Iacob et Vita beata, De Elia et ieiunio), et spiritualem seu mysticum (ubi littera inusitata tradit vel Nova Lege abolentur).

Abraham exemplar virtutum omnium est, oboedientiae potissimum erga Deum; Isaac autem puritatis: interpretandi haec ratio in pura latinitate versata aliquantulum contulit ad Agustinianam ubertatem.


De incarn. 36s

Generatio generationi non praeiudicat nec caro divinitati.

Idem enim patiebatur et non patiebatur, moriebatur et non moriebatur, sepeliebatur et non sepeliebatur, resurgebat et non resurgebat, qui corpus proprium suscitabat, quia quod cecidit, hoc resurget, quod non cecidit, non resurgit.

Resurgebat igitur secundum carnem, quae mortua resurrexit, non resurgebat secundum Verbum, quod non resolutum fuerat in terram, sed apud Deum semper manebat.



Ergo et moriebatur secundum susceptionem nostrae naturae et non moriebatur secundum aeternae substantiam vitae,

et patiebatur secundum corporis passionem, ut suscepti corporis veritas crederetur,

et non patiebatur secundum Verbi impassibilem divinitatem, quod totius exsors doloris est.
De Fide 5,53

Multa ergo secundum incarnationis legimus et credimus sacramentum;

sed in ipsa naturae humanae affectione maiestatem licet spectare divinam.

Fatigatur ex itinere Iesu, ut reficiat fatigatos;

petit bibere, sitientibus potum spiritalem daturus;

esurit, cibum salutis esurientibus traditurus;

moritur, vivificaturus;

sepelitur, resurrecturus;

tremulo pendit in ligno, confirmaturus trementes;

caelum caliginem obducit, ut illuminet;

terras tremefacit, ut solidet;

maria conturbat, ut mitiget;

reserat tumulos mortuorum, ut ostendat domicilia esse vivorum;

creatur ex virgine, ut ex Deo natus esse credatur;

nescire se simulat, ut scire faciat nescientes;

adorare quasi Iudaeus dicitur, ut quasi verus Deus Filius adoretur.
Exaem. dies quintus 85,23

Mare est ergo secretum temperantiae, exercitium continentiae, gravitatis secessus, portus securitatis, tranquillitas saeculi, huius mundi sobrietas, tum fidelibus viris atque devotis incentivum devotionis, ut cum undarum leniter adfluentium sono certent cantus psallentium, plaudant insulae tranquillo fluctuum sanctorum choro, hymnis sanctorum personent.

Unde mihi ut omnem pelagi pulchritudinem comprehendam, quam vidit operator?

Et quid plura?

Quid aliud ille concentus undarum nisi quidam concentus est plebis?

Unde bene mari comparatur Ecclesia, quae primo ingredientis populi agmine totis vestibulis undas vomit, deinde in oratione totius plebis tamquam undis refluentibus stridit, cum responsoriis psalmorum cantus virorum mulierum virginum parvulorum consonus undarum fragor resultat.

Nam illud quid dicam, quod unda peccatum abluit et Sancti Spiritus aura salutaris aspirat?"


Lyrice Deum creatorem et mundi harmoniam canit.

Eucharistice vox et intellectus uniuntur.

Animalia ut apud Vergilium salutares admonitiones hominibus praebent. Hymnus Ad galli cantum metrice canit quae sermone soluto sunt expressa.
Sermo contra Auxentium de basilicis tradendis

E Wikisource

[Populi ob imperialem iussum sollicitudinem levaturus, responsum suum exponit, additque ad consistorium se non ivisse, quod basilicae traditionem esset veritus. Tum adversariis ad disceptandum in ecclesia provocatis, negat se armis exterreri: suoque de sacris vasis responso memorato, paratum se ad certamina esse testatur. Eludi non posse dei decretum, nec praesidium ipsius superari, sed in servis suis pati eumdem velle. Cum ipse antea non fuerit captus, liquere quam inaniter haeretici tumultuentur. Deinde ubi Nabuthae historiam, et Christi ingressum in Ierusalem rei praesenti accomodavit, Auxentii perstringit crudelem legem, solutisque Arianorum obiectionibus, libenter se coram populo disputaturum praedicat: Auxentium vero iam a paganis, quos in iudices elegerat, damnatum, sicut et a Paulo et Christo ipso. Quod idem haereticus ad Caesarem provocaret, eum oblitum anni superioris: et [Arianos], dum servis Christi conflant invidiam, multo peiores esse Iudaeis: ecclesiam enim non Caesaris, sed Christi praeferre imaginem. Sub quae ubi pauca de suo responso et hymnis adiecit, se non inoboedientem, at imperatorem ecclesiae filium, et Auxentium plusquam Iudaeum esse declarat.]

[1] Video vos praeter solitum subito esse turbatos atque asservantes mei; miror quod hoc fit, nisi forte quia per tribunos me vidistis alii, audistis alii imperiali mandato esse conventum, ut quo vellem abirem hinc et si qui vellent sequendi potestatem haberent. Metuistis ergo ne ecclesiam desererem et dum saluti meae timeo vos relinquerem? Sed quid et ipse mandaverim potuistis advertere: deserendae ecclesiae mihi voluntatem subesse non posse, quia plus dominum mundi quam saeculi huius imperatorem timerem, sane si me vis aliqua abduceret ab ecclesia, carnem meam exturbari posse non mentem, paratum me esse, ut si ille faceret quod solet esse regiae potestatis, ego subirem quod sacerdotis esse consuevit.

[2] Quid ergo turbamini? Volens numquam vos deseram, coactus repugnare non novi. Dolere potero, potero flere, potero gemere; adversus arma milites Gothos quoque lacrimae meae arma sunt, talia enim munimenta sunt sacerdotis. Aliter nec debeo nec possum resistere. Fugere autem et relinquere ecclesiam non soleo, ne quis gravioris poenae metu factum interpretetur. Scitis et vos ipsi quod imperatoribus soleam deferre non cedere, suppliciis me libenter offerre nec metuere quae parantur.

[3] Utinam essem securus quod ecclesia haereticis minime traderetur! Ad palatium imperatoris irem libenter, si hoc congrueret sacerdotis officio, ut in palatio magis certarem quam in ecclesia. Sed in consistorio non reus solet Christus esse sed iudex. Causam fidei in ecclesia agendam quis abnuat? Si quis confidit, huc veniat; inclinatum iam vel imperatoris iudicium, quod lata lege patefecit, quod impugnat fidem, vel sperata ambientium quorundam studia non requirat. Non committo ut quisquam vendat iniuriam Christi…

[34] Hymnorum quoque meorum carminibus deceptum populum ferunt, plane nec hoc abnuo. Grande carmen istud est quo nihil potentius; quid enim potentius quam confessio trinitatis, quae cottidie totius populi ore celebratur? Certatim omnes student fidem fateri, patrem et filium et spiritum sanctum norunt versibus praedicare. Facti sunt igitur omnes magistri, qui vix poterant esse discipuli.

[35] Quid igitur obaudientius potest esse quam ut Christi sequamur exemplum, qui specie inventus ut homo humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem? {Phil. 2, 7sq.} Denique omnes per oboedientiam liberavit: Sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt plurimi ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi {Rom. 5, 19}. Si ergo ille oboediens, accipiant oboedientiae magisterium cui nos inhaeremus dicentes his qui nobis de imperatore invidiam faciunt: «Solvimus quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt dei deo» {cf. Mt. 22, 21}. Tributum Caesaris est, non negatur, ecclesia dei est, Caesari utique non debet addici, quia ius Caesaris esse non potest dei templum.

[36] Quod cum honorificentia imperatoris dictum nemo potest negare. Quid enim honorificentius quam ut imperator ecclesiae filius esse dicatur? Quod cum dicitur sine peccato dicitur, cum gratia dicitur. Imperator enim intra ecclesiam non supra ecclesiam est; bonus enim imperator quaerit auxilium ecclesiae, non refutat. Haec ut humiliter dicimus ita constanter exponimus. Sed incendia aliqui, gladium deportationem minantur. Didicimus Christi servuli non timere, non timentibus numquam est gravis terror; denique scriptum est: Sagittae infantium factae sunt plagae eorum {Ps. 63, 8}.



[37] Satis igitur propositis responsum videtur. Nunc illos interrogo quod Salvator interrogavit: Baptismum Iohannis de caelo est an ex hominibus? {Luc. 20, 4} et non potuerunt respondere ei Iudaei; si baptismum Iohannis non solverunt Iudaei, Auxentius solvit baptismum Christi? Non enim istud ex hominibus est baptismum sed de caelo, quod detulit nobis consilii magni angelus {cf. Is. 9, 6} ut iustificemur deo. Cur igitur rebaptizandos Auxentius fideles populos putat baptizatos in nomine trinitatis, cum apostolus dicat: Una fides unum baptisma {Eph. 4, 5}, et se hominum dicit adversarium esse non Christi cum consilium dei spernat et condemnet baptismum, quod Christus nobis ad redimenda nostra peccata donavit {cf. Luc. 7, 30}.

Sermo contra auxentium de basilicis tradendis.
1. Video vos praeter solitum subito esse turbatos, atque [asservantes] mei. Miror quid hoc sit, nisi forte quia per tribunos me vidistis aut audistis imperiali mandato esse conventum; ut quo vellem, abirem hinc: et si qui vellent, sequendi potestatem haberent. Metuistis ergo ne Ecclesiam desererem, et dum saluti meae timeo, vos relinquerem? Sed quid et ipse mandaverim, potuistis advertere: deserendae Ecclesiae mihi voluntatem subesse non [1007D] posse; quia plus Dominum mundi, quam saeculi hujus imperatorem timerem: sane si me vis aliqua abduceret ab Ecclesia, carnem meam exturbari posse, non mentem: paratum me esse, ut si ille faceret, quod solet esse regiae potestatis; ego subirem, quod sacerdotis esse consuevit.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Ep. De Excessu Fratris Sui Satyri Libri Duo - Liber Primus.
[1289] 1. Deduximus, fratres dilectissimi, hostiam meam, hostiam incontaminatam, hostiam Deo placentem, domnum et fratrem meum Satyrum. Memineram esse mortalem, nec fefellit opinio, sed superabundavit gratia. Itaque nihil habeo quod querar, et habeo in quo Deo gratias agam; quia semper optavi, ut si quae perturbationes vel Ecclesiam vel me manerent, in me potius ac meam deciderent domum. Deo igitur gratias, quia in hoc omnium metu, cum omnia motibus sint suspecta Barbaricis, communem moerorem privato dolore transegi, et in me conversum est quidquid timebam omnibus. Atque utinam hic consummatum sit, ut dolor meus publici doloris redemptio sit!
S. Ambrosii, Mediolanensis Ep., De Obitu Valentiniani Consolatio
[1357A] 1. Etsi incrementum doloris sit, id quod doleas, scribere; quoniam tamen plerumque in ejus, quem amissum dolemus, commemoratione requiescimus; eo quod in scribendo dum in eum mentem dirigimus, intentionemque defigimus, videtur nobis in sermone reviviscere: signare aliquid de Valentiniani junioris ultimis cordi fuit; ne aut obliterasse silentio bene meriti de nobis pignoris memoriam videremur, atque inhonoratam reliquisse, aut refugisse incentivum dolendi, cum doluisse plerumque solatium sit dolentis: simul cum de ipso aut ad ipsum loquor, tamquam de praesente vel ad praesentem mihi sermo sit.
S. Ambrosii Mediolanensis Ep. De Obitu Theodosii Oratio
[1385A] 1. Hoc nobis motus terrarum graves, hoc juges pluviae minabantur, et ultra solitum caligo tenebrosior denuntiabat, quod clementissimus imperator Theodosius excessurus esset e terris. Ipsa igitur excessum ejus elementa moerebant. Coelum tenebris obductum, aer perpeti horrens caligine, terra quatiebatur motibus, replebatur aquarum alluvionibus. Quidni mundus ipse defleret eum principem continuo esse rapiendum, per quem dura mundi istius temperari solerent; cum criminum poenas indulgentia praeveniret.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Hexaemeron Libri Sex.

Liber Primus. De Opere Primi Diei. [0123]
1 CAPUT PRIMUM. (Sermo I.)

De mundi principio, duratione et unitate. Philosophorum errores referuntur ac perstringuntur. [0123A]

1. Tantumne opinionis assumpsisse homines, ut aliqui eorum tria principia constituerent omnium, Deum, et exemplar, et materiam, sicut Plato discipulique ejus; et ea incorrupta, et increata, ac sine initio esse asseverarent: Deumque non tamquam creatorem materiae, sed tamquam artificem ad exemplar, hoc est, ideam intendentem, fecisse mundum de materia, quam vocant hylen, quae gignendi causas rebus omnibus dedisse asseratur: ipsum quoque 2 mundum incorruptum, nec creatum, aut factum [0123B] existimarent: alii quoque, ut Aristoteles cum suis disputandum putavit, duo principia ponerent, materiam et speciem, et tertium cum iis, quod operatorium dicitur, cui suppeteret competenter efficere, quod adoriundum putasset.

2. Quid igitur tam inconveniens, quam ut aeternitatem operis cum Dei omnipotentis aeternitate conjungerent, vel ipsum opus Deum esse dicerent; ut coelum, et terram, et mare divinis prosequerentur honoribus? Ex quo factum est, ut partes mundi deos esse crederent, quamvis de ipso mundo non mediocris inter eos quaestio sit.

3. Nam Pythagoras unum mundum asserit: alii [0123C] innumerabiles dicunt esse mundos, ut scripsit Democritus, cui plurimum de Physicis vetustas auctoritatis detulit. Ipsumque mundum semper fuisse et fore Aristoteles usurpat dicere: contra autem Plato non semper fuisse, sed semper fore praesumit astruere: plurimi vero 3 nec fuisse semper, nec semper fore scriptis suis testificantur.

4. Inter has eorum dissensiones quae potest esse veri aestimatio? cum alii mundum ipsum Deum esse [0124A] dicant, quod ei mens divina, ut putant, inesse videatur; alii partes ejus, alii utrumque; in quo nec quae figura sit deorum, nec qui numerus, nec qui locus, aut vita possit, aut cura comprehendi. Siquidem mundi aestimatione volubilem, rotundum, ardentem, quibusdam incitatum motibus, sine sensu Deum conveniat intelligi, qui alieno, non suo motu feratur.


S. Ambrosii Mediolanensis Episcopi Enarrationes In Xii Psalmos Davidicos. [0921] In Psalmum Primum Enarratio

737 Praefatio. [0921a]

1. Quoniam summum virtuti incentivum proposuit Deus futurae beatitudinis delectationem: vehemens quoque calcar erroris delectationem esse diabolus excogitavit. Utriusque sententiae praestat indicium primus humani generis Adam, a Domino Deo in paradiso voluptatis positus; ut aeterna delectatione frueretur, ad virtutem futurae sobolis provocandam. Neque enim erat incognitum Deo locum eum errori daturum, et caeteris propositam spem salutis esse debere, qua in praereptam humano sedem generi contenderent reformari. Et idem per speciem serpentis quae praefiguravit delectationis illecebram, uxoria persuasione deceptus. Occasione igitur accepta, adversarius per delectationem mihi operatus est mortem. [0921B] Itaque quod divina gratia tributum erat ad vitam, factum est mihi in mortem, eoque faciliorem inimicus assensum hominis habuit; ad lapsum enim speciem praetendit naturae. Delectarunt enim opera sua Dominum: delectarunt prima naturae exordia, quae videns Dominus ait: Bona valde (Gen. I, 31) .

2. Laudant Angeli Dominum, psallunt ei Potestates coelorum, et ante ipsum initium mundi Cherubim et Seraphim cum suavitate canorae vocis suae dicunt: Sanctus, sanctus, sanctus (Esai. VI, 3) . Innumera 738 angelorum millia assistunt, et seniores [0922A] et turba magna sicut voces aquarum multarum concinunt Alleluia (Apoc. XIX, 1 et seq.). Ipsum axem coeli fert expressior sermo cum quadam perpetui concentus suavitate versari, ut sonus ejus extremis terrarum partibus audiretur, ubi sunt quaedam secreta naturae. Nec id ab usu naturae alienum videtur; quandoquidem vox missa gratiore plausu e nemoribus resultet, aut montibus, et suaviore sono reddant quod acceperint. In scopulis quoque ipsis et lapidibus reperit natura quod delectaret. Aliorum specula, aliorum usus delectat aut gratia. Ferae ipsae, atque aves loci amoenioris aut modulatioris vocis delectatione mulcentur. Lactentibus quoque parvulis aut severitas terrori est, aut blanditiae voluptati. Naturalis igitur delectatio est.
S. Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.

Prologus.

[1527] 1. Scripturi in Evangelii Librum, quem Lucas sanctus pleniore quodam modo rerum Dominicarum [1528] distinctione digessit, stylum ipsum prius exponendum putamus; est enim historicus. Nam [1529A] licet Scriptura divina mundanae evacuet sapientiae disciplinam, quod majore fucata verborum ambitu quam rerum ratione subnixa sit: tamen si quis in Scripturis divinis etiam illa quae miranda illi putant, quaerit, inveniet.

2. Tria sunt enim quae philosophi mundi istius praecellentissima putaverunt, alius Abundantiae, tertius Juramenti: nisi triplicem istam in Patriarchis fuisse virtutem? Rationabilis puteus Visionis; eo quod ratio visum mentis acuat, et animi purget obtutum. Ethicus puteus Abundantiae; eo [1529B] quod cedentibus allophylis, quorum specie vitia corporis figurantur, vivae Isaac liquorem mentis invenit. Purum enim profluunt boni mores, et bonitas ipsa popularis abundat aliis, sibi restrictior. Tertius puteus Juramenti, hoc est, sapientiae naturalis, quae ea quae supra naturam, vel naturae 1262 sunt, comprehendat. Quod enim affirmatur, et quasi Deo teste juratur, etiam divina complectitur, cum Dominus naturae, fidei testis adhibetur. Quid etiam tres libri Salomonis, unus de Proverbiis, alius Ecclesiastes, tertius de Canticis Canticorum; nisi trinae hujus ostendunt nobis sapientiae sanctum Salomonem fuisse solertem? Qui de rationabilibus, et ethicis in Proverbiis scripsit, de naturalibus in Ecclesiaste; quia Vanitas vanitatum, et omnia vanitas [1529C] (Eccles. I, 2) , quae in hoc mundo sunt constituta, Vanitati enim creatura subjecta est (Rom. VIII, 20) : de moralibus autem, et rationabilibus in Canticis Canticorum; eo quod cum animae nostrae amor Verbi coelestis infunditur, et rationabili mens sancta quadam societate connectitur; admiranda mysteria revelantur.


Yüklə 1,73 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   4   5   6   7   8   9   10   11   ...   24




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©genderi.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

    Ana səhifə